IOHANNIS BURIDANUS: QUAESTIONES IN ARISTOTELIS METAPHYSICEN LIBER VII, QUAESTIO 15 [50rb] Quaeritur decimoquinto utrum uniuersalia sint separata a singularibus. Arguitur primo quod sic: quia si non essent separata ab eis, sequeretur quod opposita essent simul -- quod est inconueniens. Et patet consequentia, quia omne singulare est incommunicabile et omne uniuersale est communicabile pluribus; modo incommunicabile et communicabile sunt opposita; ergo etc. Item uniuersale est unum et idem indiuisum omnium singularium eiusdem speciei, ut omnium hominum; absurdum enim esset dicere quod uniuersale esset ita multiplicatum sicut sua singularia; et tamen nihil unum et idem indiuisum est in Socrate et in Platone, quia sunt ab inuicem separati loco et subiecto; ergo uniuersale non est in suis singularibus, et per consequens est separatum ab eis. Item ex eo dicimus te esse quiddam singulare, quia singulariter et signate existis, ut hic et nunc; et omne quod est in te existit tecum singulariter et signate, scilicet hic et nunc; ergo omne quod est in te est singulare. Sed nullum uniuersale [50ua] est singulare, quia opponuntur; ergo nullum uniuersale est in te. Item arguitur rationibus Platonis: quia si uniuersale esset in ipsis singularibus, sequeretur quod ipsum esset corruptibile; consequens est falsum; ergo etc. Falsitas consequentis probatur: quia pro tanto non est scientia de ipsis singularibus, quia ipsa sunt corruptibilia; ideo uniuersaliter, si uniuersalia essent corruptibilia, non esset scientia de ipsis, et sic periret scientia naturalis: quod est inconueniens. Sed consequentia principalis probatur: quia si uniuersale ponatur esse in Socrate et Platone, tunc quando Socrates et Plato corrumpuntur, uel illud uniuersale corrumpitur, et habetur propositum (scilicet quod uniuersalia essent corruptibilia), uel illud uniuersale manet, et tunc manet separatum, et tunc habetur propositum principale (scilicet quod uniuersalia sunt separata). Item sicut omnia mouentia mota reducuntur ad mouens immobile, ita omnia generantia genita deberent reduci ad generans ingenerabile. Unde sicut habetur octauo Physicorum, omnia generantia quae sunt genita et corruptibilia non sufficerent ad perpetuandum generationes et corruptiones in hoc mundo; modo singularia sunt generantia genita; ergo praeter ipsa oportet ponere alia generantia ingenita, et illa uidentur esse uniuersalia separata quae ad exemplar ipsorum generant singularia sensibilia. Et hoc confirmabat Plato per ea quae prius dicta fuerunt: quia omne quod generatur, oportet quod generetur ab agente sibi simili, et in multis non inuenitur agens singulare simile genito; ergo oportet recurrere ad agentia uniuersliaet separata. Item omne per accidens oportet reduci ad per se. Sed omne singulare quod est corruptibile est illud quod est per accidens, quia potest non esse; ideo oportet quod omnia talia reducantur ad aliquid quod non potest non esse, et tale non uidetur esse nisi uniuersale separatum. Oppositum determinat Aristoteles contra Platonem in isto septimo. Respondum est breuiter quod pluribus modis aliquid dicitur uniuersale. Uno modo aliquid dicitur uniuersale secundum causalitatem, scilicet quia est causa multorum. Et sic uniuersalissimum in causando esset Deus, et consequenter Intelligentiae et corpora caelestia. Et isto modo statim concedendum esset quod uniuersalia sunt separata a singularibus generabilibus et corruptibilibus; unde de istis dicebatur secundo huius quod maxime uniuersalia sunt difficilima ad cognoscendum, quia sunt a sensu remotissima. Alio modo dicitur uniuersale secundum praedicationem uel significationem, quia de multis est praedicabile, et indifferenter significat multa et supponit pro multis; et tunc significatum sipsi oppositum est terminus singularis seu discretus qui una impositione significatiuum uel repraesentatiuum est unius tantum, ut 'Socrates' 'Plato'. Et sic uniuersale et singulare sunt termini mentales uocales aut scripti, et possibile est quod sit uniuersale separatum ab omnibus singularibus -- scilicet posito quod in mente tua tu formares aliquem conceptum communem et non formares unum singularem, licet alii forment multos terminos singulares; tunc illud uniuersale est separatum ab omnibus singularibus, quia est in te et omnia singularia sunt in aliis; sed tamen cum hoc est possibile quod singulare et uniuersale sunt simul in eodem subiecto, quia tu potes in mente tua simul formare conceptum singularem et conceptum communem, scilicet formando istam propositionem: "Homines est homo". Sed ista dicta ut credo non sunt ad intentionem Platonis, nec contra eum; immo per singularia intendebat Plato res significatas per terminos singulares singulariter, ut per istos 'Socrates' 'Plato', et per uniuersalia intelligebat res significatas per terminos uniuersales, ut per istos terminos 'homo' 'animal'; et tunc ille dicebat uniuersalia separata a singularibus [50vb] Sed statim uidetur quod talis opinio sit omnino absurda, quia sequitur quod ipsae propositiones non essent uerae: "Socrates est homo", "Socrates est animal". Consequens est falsum, prout ipse Plato concedebat et omnes alii; sed consequentia est manifesta, quia si homo sit separatus a Socrate, tunc est diuersus ab eo, et Socrates non est aliquid diuersum a se; ergo Socrates non est homo. Item si Socrates est homo et Plato etiam est homo, tunc per conuersionem homo est Socrates et homo est Plato. Quaero ergo utrum est idem homo indiuisus qui est Socrates et qui est Plato. Si dicatur quod est idem indiuisus, tunc per syllogismum expositorium sequitur quod Socrates est Plato, quaecumque enim uni et eidem indiuiso sunt eadem, illa sunt eadem inter se. Si uero dicatur quod non est idem homo sed alius et alius, licet separatus, tunc erunt quot homines separati sicut sunt homines singulares, et hoc est absurdum nec aliquis unquam posuit -- et certe credendum est quod Plato nunquam posuit quod essent res separatae ad inuicem nec distinctae,pro quibus supponunt isti termini 'Socrates' et 'homo' et pro quibus uerificatur ista propositio: "Socrates est homo". Sed credendum est quod ipse opinabatur sicut Commentator opinatur de intellectu humano. Ipse enim credidit, ut apparet III De anima, quod eodem intellectu in numero homines intelligerent et quod ille esset separatus ab omnibus hominibus ita quod non inhaerens illis sed tamen assistens eis praesentialiter et indistanter, sicut diceremus deum assistere toti mundo. Quamuis ergo essent multi intelligentes, tamen unico intellectu essent intelligenetes, et iste terminus 'intelligens' bene supponat pro hominibus, tamen significat formaliter rem separatam ab eis, scilicet intellectionem in isto intellectu exsistentem; unde nullum est inconueniens quod terminus aliquis supponat pro aliquo et tamen formali significatione significat rem separatam ab illo. Sicut iste terminus 'agens' supponit pro re quae agit, et tamen formali significatione significat actionem qua ipsum dicitur agens -- quae tamen non est in agente sed in passo -- ita cum dico "Lapis uidetur" uel "Lapis est uisus" iste terminus 'uisus' supponit pro lapide et tamen formali significatione significat uisionem qua lapis uidetur, quae non est in lapide sed in oculo. Ita ergo dicebat Plato quod humanitas uel animalitas est forma separata ab istis animalibus uel hominibus, quae licet sit una et eadem tamen illa humanitate omnes homines et omnia animalia illa animalitate sunt animalia. Et ideo indubitanter concessisset Plato quod alius homo est Socrates et alius Plato, et tamen eadem humanitate Socrates et Plato sunt homines. Si aliquando ille terminus 'homo' sumeretur prout supponeret pro humanitate tunc ista non concederetur "Socrates est homo". Sed tamen adhuc ista opinio non esset tenenda, quia sicut arguebat Aristoteles sequeretur quod istae res singulares non essent scibiles neque entia -- quod est absurdum dicere. Consequentiam ipse probauit, quia sic ponentes ponebant quod humanitas qua Socrates est homo est quiditas Socrates. Et unumquodque non scitur proprie et simpliciter nisi per hoc quod scitur quiditas eius, et tamen in sciendo rem separatam a Socrate non sciretur Socrates. Si igitur quiditas istorum sensibilium esset separata et alia ab eis non haberemus scientiam de istis sensibilibus. Et tamen hoc est manifeste falsum, quoniam medicus non quaerit scientiam medicinalem nisi ut sciat sanare illos de quibus habet scientiam, et tamen non scit sanare nisi homines sensibiles. Probatur etiam quod istae res non essent entia: quia aliquid non est ens intrinsese per rem separatam, et tamen nihil est ens nisi per suam entitatem intrinsice; ergo si entitas huius esset ab isto separata, non esset ens. Item ultimate iste [51ra] homo et iste asinus non solum differunt per suas materias intrinsece cum habeant ualde diuersa accidentia et ualde diuersas operationes naturales quae nobis sensibiliiter apparent differentes et diuersarum rationum. Modo sufficit dicere quod per illud iste sit homo, et quod per illud iste est asinus, per quae sic differunt ultra materias circumscriptis omnibus separatis; ergo propter esse hominem uel propter esse asinum, non oportet ponere humanitatem et asinitatem separatas. Et omnino frustra ponuntur talia, si prater ista omnia possint saluari quae cum illis saluantur; sed possunt ut apparebit per solutiones; ergo etc. Ad rationes ergo dicendum est: Incommunicabile secundum significationem et communicabile pluribus secundum significationem non opponuntur: immo possunt simul esse. Sed isti duo termini 'communicabile' et 'incommunicabile' sic opponuntur quod de nullo et eodem termino singulari uerificantur simul nisi secundum aequiuocationem. Ad aliam concedo quod uniuersale secundum significationem uel uniuersale secundum causalitatem bene est indistinctum respectu omnium rerum simpliciter existentium, ut Deus et iste terminus 'ens'; et ista uniuersalia uerum est quod non sunt in lapidibus et in asinis: immo Deus in nullo est, et iste terminus 'asinus' est in mente tua. Ad aliam concedo quod omne quod est in te ita singulariter existet sicut tu, et tamen hoc non obstante potest multa indifferenter significare: ideo uiuersale secundum significationem bene existit in te. Ad aliam breuiter dicendum est quod uniuersale secundum causalitatem non est corruptibile, sed uniuersalem secundum significationem est bene corruptibile; et tamen ex uniuersalibus formantur quae sic uocantur incorruptibiles quod non sunt propositiones falsificabiles , et secundum illas est scientia de sensibilibus. Ad aliam concedo quod oportet generantia genita reducere ad generantia ingenita: sed illa sunt corpora caelestia et Deus. Ad ultimam dicendum quod si aliquid est per aliud, tamen omnia reducuntur ad aliquid quod ita est per se quod non per aliquid aliud et illud est Deus. Et sic finitur quaestio decimoquinta.