RENATI DESCARTES: MEDITATIONES DE PRIMA PHILOSOPHIA IN QUA DEI EXISTENTIA ET ANIMAE IMMORTALIS DEMONSTRATUR Sapientissimis Clarissimisque Viris Sacrae Facultatis Theologiae Parisiensis Decano et Doctoribus Renatus Des Cartes s. d. /1/ Tam iusta causa me impellit ad hoc scriptum uobis offerendum, et tam iustam etiam uos habituros esse confido ad eius defensionem suscipiendam, postquam instituti mei rationem intelligetis, ut nulla re melius illud hic possim commendare, quam si quid in eo secutus sim paucis dicam. Semper existimaui duas quaestiones, de Deo et de Anima, praecipuas esse ex iis quae Philosophiae potius quam Theologiae ope sunt demonstrandae. Nam quamuis nobis fidelibus animam humanam cum corpore non /2/ interire Deumque existere fide credere sufficiat, certe infidelibus nulla religio, nec fere etiam ulla moralis uirtus uidetur posse persuaderi, nisi prius illis ista duo ratione naturali probentur. Cumque saepe in hac uita maiora uitiis quam uirtutibus praemia proponantur, pauci rectum utili praeferrent, si nec Deum timerent nec aliam uitam expectarent. Et quamuis omnino uerum sit Dei existentiam credendam esse quoniam in sacris scripturis docetur, et uice uersa credendas sacras scripturas quoniam habentur a Deo, quia nempe, cum fides sit donum Dei, ille idem qui dat gratiam ad reliqua credenda potest etiam dare ut ipsum existere credamus, non tamen hoc infidelibus proponi potest, quia circulum esse iudicarent. Et quidem animaduerti non modo uos omnes aliosque Theologos affirmare Dei existentiam naturali ratione posse probari, sed et ex sacra Scriptura inferri eius cognitionem multis quae de rebus creatis habentur esse faciliorem atque omnino esse tam facilem, ut qui illam non habent sint culpandi. Patet enim Sap. 13 ex his uerbis: Nec his debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum, quomodo huius dominum non facilius inuenerunt? Et ad Rom. cap. 1. dicitur illos esse inexcusabiles. Atque ibidem etiam per haec uerba: Quod notum est Dei manifestum est in illis, uidemur admoneri ea omnia quae de Deo sciri possunt, rationibus non aliunde petitis quam ab ipsamet nostra mente posse ostendi. Quod idcirco quomodo fiat et qua uia Deus facilius et certius quam res saeculi cognoscatur non putaui a me esse alienum inquirere. Atque quantum ad animam, etsi multi eius naturam /3/ non facile inuestigari posse iudicarint, et nonnulli etiam dicere ausi sint rationes humanas persuadere illam simul cum corpore interire solaque fide contrarium teneri, quia tamen hos condemnat Concilium Lateranense sub Leone 10. habitum, sessione 8., et expresse mandat Christianis Philosophis ut eorum argumenta dissoluant et ueritatem pro uiribus probent, hoc etiam aggredi non dubitaui. Praeterea, quoniam scio plerosque impios non aliam ob causam nolle credere Deum esse mentemque humanam a corpore distingui, quam quia dicunt haec duo a nemine hactenus potuisse demonstrari: etsi nullo modo iis assentiar, sed contra rationes fere omnes quae pro his quaestionibus a magnis uiris allatae sunt, cum satis intelliguntur, uim demonstrationis habere putem, uixque ullas dari posse mihi persuadeam quae non prius ab aliquibus aliis fuerint inuentae: nihil tamen utilius in Philosophia praestari posse existimo, quam si semel omnium optimae studiose quaerantur tamque accurate et perspicue exponantur, ut apud omnes constet in posterum eas esse demonstrationes. Ac denique, quoniam nonnulli quibus notum est me quandam excoluisse Methodum ad quaslibet difficultates in scientiis resoluendas, non quidem nouam, quia nihil est ueritate antiquius, sed qua me saepe in aliis non infeliciter uti uiderunt, hoc a me summopere flagitarunt, ideoque officii mei esse putaui nonnihil hac in re conari. /4/ Quicquid autem praestare potui totum in hoc Tractatu continetur. Non quod in eo diuersas omnes rationes quae ad eadem probanda afferri possent colligere conatus sim, neque enim hoc uidetur operae pretium esse, nisi ubi nulla habetur satis certa, sed primas tantum et praecipuas ita prosecutus sum, ut iam pro certissimis et euidentissimis demonstrationibus illas ausim proponere. Addamque etiam tales esse, ut non putem ullam uiam humano ingenio patere, per quam meliores inueniri unquam possint: cogit enim me causae necessitas et gloria Dei, ad quam totum hoc refertur, ut hic aliquanto liberius de meis loquar quam mea fert consuetudo. Atqui quamtumuis certas et euidentes illas putem, non tamen ideo mihi persuadeo ad omnium captum esse accommodatas. Sed quemadmodum in Geometria multae sunt ab Archimede, Apollonio, Pappo aliisue scriptae, quae etsi pro euidentibus etiam ac certis ab omnibus habeantur, quia nempe nihil plane continent quod seorsim spectatum non sit cognitu facillimum, nihilque in quo sequentia cum antecedentibus non accurate cohaereant, quia tamen longiusculae sunt et ualde attentum lectorem desiderant, non nisi ab admodum paucis intelliguntur: ita, quamuis eas quibus hic utor certitudine et euidentia Geometricas aequare uel etiam superare existimem, uereor tamen ne a multis satis percipi non possint, tum quia etiam longiusculae sunt et aliae ab aliis pendent, tum praecipue quia requirunt mentem a praeiudiciis plane liberam, et quae se ipsam a sensuum consortio facile subducat. Nec certe plures in mundo Metaphysicis studiis quam Geometricis apti reperiuntur. Ac /5/ praeterea in eo differentia est, quod in Geometria, cum omnibus sit persuasum nihil scribi solere de quo certa demonstratio non habeatur, saepius in eo peccant imperiti, quod falsa approbent dum ea uideri uolunt intelligere, quam quod uera refutent; contra uero in Philosophia, cum credatur nihil esse de quo non possit in utramque partem disputari, pauci ueritatem inuestigant et multo plures, ex eo quod ausint optima quaeque impugnare, famam ingenii aucupantur. Atque ideo, qualescumque meae rationes esse possint, quia tamen ad Philosophiam spectant, non spero me illarum ope magnum operaepretium esse facturum, nisi me patrocinio uestro adiuuetis. Sed cum tanta inhaereat omnium mentibus de uestra Facultate opinio tantaeque sit auctoritatis SORBONAE nomen, ut non modo in rebus fidei nulli unquam Societati post sacra Concilia tantum creditum sit quam uestrae, sed etiam in humana Philosophia nullibi maior perspicacia et soliditas, nec ad ferenda iudicia maior integritas et sapientia esse existimetur, non dubito quin, si tantam huius scripti curam suscipere dignemini, primo quidem ut a uobis corrigatur: memor enim non modo humanitatis sed maxime etiam inscitiae meae, non affirmo nullos in eo esse errores; deinde ut quae uel desunt uel non satis absoluta sunt uel maiorem explicationem desiderant addantur, perficiantur, illustrentur aut a uobis ipsis aut saltem a me, postquam a uobis ero admonitus; ac denique ut postquam rationes in eo contentae quibus Deum esse mentemque a corpore aliam esse probatur ad eam perspicuitatem erunt perductae, ad quam ipsas perduci posse confido, ita /6/ nempe ut pro accuratissimis Demonstrationibus habendae sint, hoc ipsum declarare et publice testari uelitis: non dubito inquam quin, si hoc fiat, omnes errores qui de his quaestionibus unquam fuerunt breui ex hominum mentibus deleantur. Veritas enim ipsa facile efficiet ut reliqui ingeniosi et docti uestro iudicio subscribant, et auctoritas, ut Athei, qui scioli magis quam ingeniosi aut docti esse solent, contradicendi animum deponant, atque etiam ut forte rationes quas ab omnibus ingenio praeditis pro demonstrationibus haberi scient ipsi propugnent, ne non intelligere uideantur. Ac denique caeteri omnes tot testimoniis facile credent, nemoque amplius erit in mundo qui uel Dei existentiam uel realem humanae animae a corpore distinctionem ausit in dubium reuocare. Cuius rei quanta esset utilitas uos ipsi pro uestra singulari sapientia omnium optime aestimare potestis, nec deceret me uobis, qui maximum Ecclesiae Catholicae columen semper fuistis, Dei et Religionis causam pluribus hic commendare. PRAEFATIO AD LECTOREM /7/ Quaestiones de Deo et mente humana iam ante paucis attigi in Dissertatione de Methodo recte regendae rationis et ueritatis in scientiis inuestigandae, gallice edita anno 1637, non quidem ut ipsas ibi accurate tractarem, sed tantum ut delibarem et ex lectorum iudiciis addiscerem qua ratione postea essent tractandae. Tanti enim momenti mihi uisae sunt, ut plus una uice de ipsis agendum esse iudicarem; uiamque sequor ad eas explicandas tam parum tritam atque ab usu communi tam remotam, ut non utile putarim ipsam in gallico et passim ab omnibus legendo scripto fusius docere, ne debiliora etiam ingenia credere possent eam sibi esse ingrediendam. Cum autem ibi rogassem omnes quibus aliquid in meis scriptis reprehensione dignum occurreret, ut eius me monere dignarentur, nulla in ea quae de his quaestionibus attigeram notatu digna obiecta sunt, praeter duo, ad quae hic paucis, priusquam earumdem accuratiorem explicationem aggrediar, respondebo. Primum est, ex eo quod mens humana in se conuersa /8/ non percipiat aliud se esse quam rem cogitantem, non sequi eius naturam siue essentiam in eo tantum consistere quod sit res cogitans, ita ut uox tantum caetera omnia excludat quae forte etiam dici possent ad animae naturam pertinere. Cui obiectioni respondeo me etiam ibi noluisse illa excludere in ordine ad ipsam rei ueritatem (de qua scilicet tunc non agebam), sed dumtaxat in ordine ad meam perceptionem, adeo ut sensus esset me nihil plane cognoscere quod ad essentiam meam scirem pertinere, praeterquam quod essem res cogitans, siue res habens in se facultatem cogitandi. In sequentibus autem ostendam quo pacto, ex eo quod nihil aliud ad essentiam meam pertinere cognoscam, sequatur nihil etiam aliud reuera ad illam pertinere. Alterum est, ex eo quod ideam rei me perfectioris in me habeam, non sequi ipsam ideam esse me perfectiorem, et multo minus illud quod per istam ideam repraesentatur existere. Sed respondeo hic subesse aequiuocationem in uoce ideae: sumi enim potest uel materialiter pro operatione intellectus, quo sensu me perfectior dici nequit, uel obiectiue pro re per istam operationem repraesentata, quae res, etsi non supponatur extra intellectum existere, potest tamen me esse perfectior ratione suae essentiae. Quomodo uero ex hoc solo quod rei me perfectioris idea in me sit, sequatur illam rem reuera existere, fuse in sequentibus exponetur. Vidi quidem praeterea duo quaedam scripta satis longa, sed quibus non tam meae his de rebus rationes quam conclusiones argumentis ex Atheorum locis /9/ communibus mutuatis impugnabantur. Et quoniam istiusmodi argumenta nullam uim habere possunt apud eos qui rationes meas intelligent, adeoque praepostera et imbecillia sunt multorum iudicia, ut magis a primum acceptis opinionibus, quantumuis falsis et a ratione alienis, persuadeantur, quam a uera et firma sed posterius audita ipsarum refutatione, nolo hic ad illa respondere ne mihi sint prius referenda. Tantumque generaliter dicam ea omnia quae uulgo iactantur ab Atheis ad existentiam Dei impugnandam semper ex eo pendere, quod uel humani affectus Deo affingantur, uel mentibus nostris tanta uis et sapientia arrogetur, ut quidnam Deus facere possit ac debeat determinare et comprehendere conemur, adeo ut, modo tantum memores simus mentes nostras considerandas esse ut finitas, Deum autem ut incomprehensibilem et infinitum, nullam ista difficultatem sint nobis paritura. Iam uero postquam hominum iudicia semel utcumque sum expertus, iterum hic aggredior easdem de Deo et mente humana quaestiones, simulque totius primae Philosophiae initia tractare; sed ita ut nullum uulgi plausum, nullamque Lectorum frequentiam expectem: quin etiam nullis auctor sum ut haec legant, nisi tantum iis qui serio mecum meditari mentemque a sensibus, simulque ab omnibus praeiudiciis, abducere poterunt ac uolent, quales non nisi admodum paucos reperiri satis scio. Quantum autem ad illos qui, rationum mearum seriem et nexum comprehendere non curantes, in singulas tantum clausulas, ut /10/ multis in more est, argutari studebunt, non magnum ex huius scripti lectione fructum sunt percepturi; et quamuis sorte in multis cauillandi occasionem inueniant, non facile tamen aliquid quod urgeat aut responsione dignum sit obiicient. Quia uero nequidem etiam aliis spondeo me in omnibus prima fronte satisfacturum, nec tantum mihi arrogo ut confidam me omnia posse praeuidere quae alicui difficilia uidebuntur, primo quidem in Meditationibus illas ipsas cogitationes exponam, quarum ope ad certam et euidentem cognitionem ueritatis mihi uideor peruenisse, ut experiar an forte iisdem rationibus, quibus ego persuasus sum, alios etiam possim persuadere. Postea uero respondebo ad obiectiones uirorum aliquot ingenio et doctrina excellentium, ad quos hae Meditationes, antequam typis mandarentur, examinandae missae sunt. Satis enim multa et uaria ab illis fuerunt obiecta, ut ausim sperare non facile quicquam aliis, saltem alicuius momenti, uenturum in mentem quod ii nondum attigerint. Ideoque rogo etiam atque etiam Lectores ut non prius de Meditationibus iudicium ferant, quam obiectiones istas earumque solutiones omnes perlegere dignati sint. SYNOPSIS SEX SEQUENTIUM MEDITATIONUM /12/ In prima causae exponuntur propter quas de rebus omnibus, praesertim materialibus, possumus dubitare, quandiu scilicet non habemus alia scientiarum fundamenta, quam ea quae antehac habuimus. Etsi autem istius tantae dubitationis utilitas prima fronte non appareat, est tamen in eo maxima quod ab omnibus praeiudiciis nos liberet uiamque facillimam sternat ad mentem a sensibus abducendam, ac denique efficiat ut de iis, quae postea uera esse comperiemus, non amplius dubitare possimus. In secunda mens, quae propria libertate utens supponit ea omnia non existere de quorum existentia uel minimum potest dubitare, animaduertit fieri non posse quin ipsa interim existat. Quod etiam summae est utilitatis, quoniam hoc pacto facile distinguit quaenam ad se, hoc est, ad naturam intellectualem, et quaenam ad corpus pertineant. Sed quia forte nonnulli rationes de animae immortalitate illo in loco expectabunt, eos hic monendos /13/ puto me conatum esse nihil scribere quod non accurate demonstrarem; ideoque non alium ordinem sequi potuisse, quam illum qui est apud Geometras usitatus, ut nempe omnia praemitterem ex quibus quaesita propositio dependet, antequam de ipsa quidquam concluderem. Primum autem et praecipuum quod praerequiritur ad cognoscendam animae immortalitatem esse ut quam maxime perspicuum de ea conceptum et ab omni conceptu corporis plane distinctum formemus: quod ibi factum est. Praeterea uero requiri etiam ut sciamus ea omnia quae clare et distincte intelligimus, eo ipso modo quo illa intelligimus esse uera: quod ante quartam Meditationem probari non potuit; et habendum esse distinctum naturae corporeae conceptum, qui partim in ipsa secunda, partim etiam in quinta et sexta formatur; atque ex his debere concludi ea omnia quae clare et distincte concipiuntur ut substantiae diuersae, sicuti concipiuntur mens et corpus, esse reuera substantias realiter a se mutuo distinctas; hocque in sexta concludi. Idemque etiam in ipsa confirmari ex eo quod nullum corpus nisi diuisibile intelligamus, contra autem nullam mentem nisi indiuisibilem: neque enim possumus ullius mentis mediam partem concipere, ut possumus cuiuslibet quantumuis exigui corporis, adeo ut eorum naturae non modo diuersae sed etiam quodammodo contrariae agnoscantur. Non autem ulterius ea de re in hoc scripto me egisse, tum quia haec sufficiunt ad ostendendum ex corporis corruptione mentis interitum non sequi, atque sic ad alterius uitae spem mortalibus faciendam, tum etiam quia praemissae, ex quibus ipsa mentis immortalitas concludi potest, ex totius Physicae explicatione dependent: primo /14/ ut sciatur omnes omnino substantias, siue res quae a Deo creari debent ut existant, ex natura sua esse incorruptibiles, nec posse unquam desinere esse, nisi ab eodem Deo concursum suum iis denegante ad nihilum reducantur, ac deinde ut aduertatur corpus quidem in genere sumptum esse substantiam, ideoque nunquam etiam perire. Sed corpus humanum, quatenus a reliquis differt corporibus, non nisi ex certa membrorum configuratione aliisque eiusmodi accidentibus esse conflatum, mentem uero humanam non ita ex ullis accidentibus constare, sed puram esse substantia: etsi enim omnia eius accidentia mutentur, ut quod alias res intelligat, alias uelit, alias sentiat, etc., non idcirco ipsa mens alia euadit; humanum autem corpus aliud fit ex hoc solo quod figura quarumdam eius partium mutetur. Ex quibus sequitur corpus quidem perfacile interire, mentem autem ex natura sua esse immortalem. In tertia Meditatione meum praecipuum argumentum ad probandum Dei existentiam satis fuse, ut mihi uidetur, explicui. Verumtamen quia, ut Lectorum animos quam maxime a sensibus abducerem, nullis ibi comparationibus a rebus corporeis petitis uolui uti, multae fortasse obscuritates remanserunt, sed quae ut spero postea in responsionibus ad obiectiones plane tollentur; ut inter coeteras quomodo idea entis summe perfecti, quae in nobis est, tantum habeat realitatis obiectiuae, ut non possit non esse a causa summe perfecta, quod ibi illustratur comparatione machinae ualde perfectae, cuius idea est in mente alicuius artificis; ut enim artificium obiectiuum huius ideae debet habere aliquam causam, nempe scientiam huius artificis uel alicuius alterius a quo illam accepit, ita /15/ idea Dei, quae in nobis est, non potest non habere Deum ipsum pro causa. In quarta probatur ea omnia quae clare et distincte percipimus esse uera simulque in quo ratio falsitatis consistat explicatur: quae necessario sciri debent tam ad praecedentia firmanda, quam ad reliqua intelligenda. (Sed ibi interim est aduertendum nullo modo agi de peccato, uel errore qui committitur in persecutione boni et mali, sed de eo tantum qui contingit in diiudicatione ueri et falsi. Nec ea spectari quae ad fidem pertinent, uel ad uitam agendam, sed tantum speculatiuas et solius luminis naturalis ope cognitas ueritates.) In quinta praeterquam quod natura corporea in genere sumpta explicatur, noua etiam ratione Dei existentia demonstratur, sed in qua rursus nonnullae forte occurrent difficultates, quae postea in responsione ad obiectiones resoluentur; ac denique ostenditur quo pacto uerum sit ipsarum Geometricarum demonstrationum certitudinem a cognitione Dei pendere. In sexta denique intellectio ab imaginatione secernitur; distinctionum signa describuntur; mentem realiter a corpore distingui probatur; eandem nihilominus tam arcte illi esse coniunctam, ut unum quid cum ipsa componat, ostenditur; omnes errores qui a sensibus oriri solent recensentur; modi quibus uitari possint exponuntur; et denique rationes omnes ex quibus rerum materialium existentia possit concludi afferuntur: non quod eas ualde utiles esse putarim ad probandum id ipsum quod /16/ probant, nempe reuera esse aliquem mundum et homines habere corpora et similia, de quibus nemo unquam sanae mentis serio dubitauit, sed quia illas considerando agnoscitur non esse tam firmas nec tam perspicuas quam sunt eae per quas in mentis nostrae et Dei cognitionem deuenimus, adeo ut hae sint omnium certissimae et euidentissimae quae ab humano ingenio sciri possint. Cuius unius rei probationem in his Meditationibus mihi pro scopo proposui. Nec idcirco hic recenseo uarias alias quaestiones de quibus etiam in ipsis ex occasione tractatur. ******************************************************************** MEDITATIONES DE PRIMA PHILOSOPHIA IN QUIBUS DEI EXISTENTIA ET ANIMAE A CORPORE DISTINCTIO DEMONSTRANTUR, PRIMA DE IIS QUAE IN DUBIUM REVOCARI POSSUNT [1.01] /17/ Animaduerti iam ante aliquot annos quam multa ineunte aetate falsa pro ueris admiserim et quam dubia sint quaecumque istis postea superextruxi, ac proinde funditus omnia semel in uita esse euertenda atque a primis fundamentis denuo inchoandum, si quid aliquando firmum et mansurum cupiam in scientiis stabilire; sed ingens opus esse uidebatur, eamque aetatem expectabam quae foret tam matura, ut capescendis disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus sum ut deinceps essem in culpa, si quod tamporis superest ad agendum deliberando consumerem. Opportune igitur hodie mentem curis /18/ omnibus exsolui, securum mihi otium procuraui, solus secedo, serio tandem et libere generali huic mearum opinionum euersioni uacabo. [1.02] Ad hoc autem non erit necesse ut omnes esse falsas ostendam, quod nunquam fortassis assequi possem, sed quia iam ratio persuadet non minus accurate ab iis quae non plane certa sunt atque indubitata, quam ab aperte falsis assensionem esse cohibendam, satis erit ad omnes reiiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unaquaque reperero. Nec ideo etiam singulae erunt percurrendae, quod operis esset infiniti, sed quia suffossis fundamentis quidquid iis superaedificatum est sponte collabitur, aggrediar statim ipsa principia quibus illud omne quod olim credidi nitebatur. [1.03] Nempe quidquid hactenus ut maxime uerum admisi uel a sensibus uel per sensus accepi; hos autem interdum fallere deprehendi, ac prudentiae est nunquam illis plane confidere qui nos uel semel deceperunt. [1.04] Sed forte, quamuis interdum sensus circa minuta quaedam et remotiora nos fallant, pleraque tamen alia sunt de quibus dubitari plane non potest, quamuis ab iisdem hauriantur: ut iam me hic esse, foco assidere, hyemali toga esse indutum, chartam istam manibus contrectare, et similia. Manus uero has ipsas, totumque hoc corpus meum esse qua ratione posset negari? nisi me forte comparem nescio quibus insanis, /19/ quorum cerebella tam contumax uapor ex atra bile labefactat, ut constanter asseuerent uel se esse reges, cum sunt pauperrimi, uel purpura indutos, cum sunt nudi, uel caput habere fictile, uel se totos esse cucurbitas, uel ex uitro conflatos; sed amentes sunt isti, nec minus ipse demens uiderer, si quod ab iis exemplum ad me transferrem. [1.05] Praeclare sane, tanquam non sim homo qui soleam noctu dormire et eadem omnia in somnis pati, uel etiam interdum minus uerisimilia quam quae isti uigilantes. Quam frequenter uero usitata ista, me hic esse toga uestiri, foco assidere, quies nocturna persuadet, cum tamen positis uestibus iaceo inter strata! Atqui nunc certe uigilantibus oculis intueor hanc chartam, non sopitum est hoc caput quod commoueo, manum istam prudens et sciens extendo et sentio: non tam distincta contingerent dormienti. Quasi scilicet non recorder a similibus etiam cogitationibus me alias in somnis fuisse delusum; quae dum cogito attentius, tam plane uideo nunquam certis indiciis uigiliam a somno posse distingui ut obstupescam, et fere hic ipse stupor mihi opinionem somni confirmet. [1.06] Age ergo somniemus, nec particularia ista uera sint, nos oculos aperire, caput mouere, manus extendere, nec forte etiam nos habere tales manus, nec tale totum corpus; tamen profecto fatendum est uisa per quietem esse ueluti quasdam pictas imagines, quae non nisi ad similitudinem rerum uerarum fingi potuerunt; ideoque saltem generalia haec, oculos, caput, manus totumque corpus res quasdam non imaginarias sed ueras existere. Nam sane pictores ipsi ne tum quidem, /20/ cum Sirenas et Satyriscos maxime inusitatis formis fingere student, naturas omni ex parte nouas iis possunt assignare, sed tantummodo diuersorum animalium membra permiscent, uel si forte aliquid excogitent adeo nouum ut nihil omnino ei simile fuerit uisum atque ita plane fictitium sit et falsum, certe tamen ad minimum ueri colores esse debent ex quibus illud componant. Nec dispari ratione, quamuis etiam generalia haec, oculi, caput, manus et similia imaginaria esse possent, necessario tamen saltem alia quaedam adhuc magis simplicia et uniuersalia uera esse fatendum est, ex quibus tanquam coloribus ueris omnes istae, seu uerae seu falsae, quae in cogitatione nostra sunt, rerum imagines effinguntur. [1.07] Cuius generis esse uidentur natura corporea in communi eiusque extensio, item figura rerum extensarum, item quantitas siue earumdem magnitudo et numerus, item locus in quo existant tempusque per quod durent et similia. [1.08] Quapropter ex his forsan non male concludemus Physicam, Astronomiam, Medicinam disciplinasque alias omnes quae a rerum compositarum consideratione dependent dubias quidem esse, atqui Arithmeticam, Geometriam aliasque eiusmodi, quae nonnisi de simplicissimis et maxime generalibus rebus tractant, atque utrum eae sint in rerum natura necne parum curant, aliquid certi atque indubitati continere: nam siue uigilem siue dormiam duo et tria simul iuncta sunt quinque, quadratumque non plura habet latera quam quatuor, nec fieri posse uidetur ut tam perspicuae ueritates in suspicionem falsitatis incurrant. /21/ [1.09] Verumtamen infixa quaedam est meae menti uetus opinio Deum esse qui potest omnia et a quo talis qualis existo sum creatus. Unde autem scio illum non fecisse ut nulla plane sit terra, nullum coelum, nulla res extensa, nulla figura, nulla magnitudo, nullus locus, et tamen haec omnia non aliter quam nunc mihi uideantur existere? Immo etiam quemadmodum iudico interdum alios errare circa ea quae se perfectissime scire arbitrantur, ita ego ut fallar quoties duo et tria simul addo, uel numero quadrati latera, uel si quid aliud facilius fingi potest? At forte noluit Deus ita me decipi, dicitur enim summe bonus; sed si hoc eius bonitati repugnaret talem me creasse ut semper fallar, ab eadem etiam uideretur esse alienum permittere ut interdum fallar; quod ultimum tamen non potest dici. [1.10] Essent uero fortasse nonnulli qui tam potentem aliquem Deum mallent negare, quam res alias omnes credere esse incertas. Sed iis non repugnemus, totumque hoc de Deo demus esse fictitium; at seu fato, seu casu, seu continuata rerum serie, seu quouis alio modo me ad id quod sum peruenisse supponant, quoniam falli et errare imperfectio quaedam esse uidetur, quo minus potentem originis meae auctorem assignabunt, eo probabilius erit me tam imperfectum esse ut semper fallar. Quibus sane argumentis non habeo quod respondeam, sed tandem cogor fateri nihil esse ex iis quae olim uera putabam de quo non liceat dubitare, idque non per inconsiderantiam uel leuitatem sed propter ualidas et meditatas rationes; ideoque etiam ab iisdem non minus quam ab aperte falsis /22/ accurate deinceps assensionem esse cohibendam, si quid certi uelim inuenire. [1.11] Sed nondum sufficit haec aduertisse, curandum est ut recorder; assidue enim recurrunt consuetae opiniones occupantque credulitatem meam tanquam longo usu et familiaritatis iure sibi deuinctam, fere etiam me inuito; nec unquam iis assentiri et confidere desuescam, quamdiu tales esse supponam quales sunt reuera, nempe aliquo quidem modo dubias, ut iam iam ostensum est, sed nihilominus ualde probabiles, et quas multo magis rationi consentaneum sit credere quam negare. Quapropter, ut opinor, non male agam si, uoluntate plane in contrarium uersa, me ipsum fallam illasque aliquandiu omnino falsas imaginariasque esse fingam, donec tandem, uelut aequatis utrimque praeiudiciorum ponderibus, nulla amplius praua consuetudo iudicium meum a recta rerum perceptione detorqueat. Etenim scio nihil inde periculi uel erroris interim secuturum, et me plus aequo diffidentiae indulgere non posse, quandoquidem nunc non rebus agendis sed cognoscendis tantum incumbo. [1.12] Supponam igitur non optimum Deum, fontem ueritatis, sed genium aliquem malignum, eundemque summe potentem et callidum, omnem suam industriam in eo posuisse ut me falleret. Putabo caelum, aerem, terram, colores, figuras, sonos, cunctaque externa nihil aliud esse quam ludificationes somniorum, quibus insidias credulitati meae tetendit. Considerabo /23/ meipsum tanquam manus non habentem, non oculos, non carnem, non sanguinem, non aliquem sensum, sed haec omnia me habere falso opinantem: manebo obstinate in hac meditatione defixus atque ita, siquidem non in potestate mea sit aliquid ueri cognoscere, at certe hoc quod in me est ne falsis assentiar, nec mihi quidquam iste deceptor, quantumuis potens, quantumuis callidus, possit imponere, obfirmata mente cauebo. Sed laboriosum est hoc institutum et desidia quaedam ad consuetudinem uitae me reducit. Nec aliter quam captiuus, qui forte imaginaria libertate fruebatur in somnis, cum postea suspicari incipit se dormire, timet excitari blandisque illusionibus lente conniuet, sic sponte relabor in ueteres opiniones uereorque expergisci, ne placidae quieti laboriosa uigilia succedens non in aliqua luce, sed inter inextricabiles iam motarum difficultatum tenebras in posterum sit degenda. MEDITATIO II DE NATURA MENTIS HUMANAE: QUOD IPSA SIT NOTIOR QUAM CORPUS [2.01] In tantas dubitationes hesterna meditatione coniectus sum, ut nequeam amplius earum obliuisci, nec uideam tamen qua ratione soluendae sint, sed, tanquam /24/ in profundum gurgitem ex improuiso delapsus ita turbatus sum, ut nec possim in immo pedem figere, nec enatare ad summum. Enitar tamen et tentabo rursus eandem uiam quam heri fueram ingressus, remouendo scilicet illud omne quod uel minimum dubitationis admittit, nihilo secius quam si omnino falsum esse comperissem, pergamque porro donec aliquid certi, uel, si nihil aliud, saltem hoc ipsum pro certo nihil esse certi cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes quod esset firmum et immobile, ut integram terram loco dimoueret; magna quoque speranda sunt, si uel minimum quid inuenero quod certum sit et inconcussum. [2.02] Suppono igitur omnia quae uideo falsa esse, credo nihil unquam extitisse eorum quae mendax memoria repraesentat, nullos plane habeo sensus; corpus, figura, extensio, motus locusque sunt chimerae. Quid igitur erit uerum? Fortassis hoc unum, nihil esse certi. [2.03] Sed unde scio nihil esse diuersum ab iis omnibus quae iam iam recensui, de quo ne minima quidem occasio sit dubitandi? Nunquid est aliquis Deus, uel quocumque nomine illum uocem, qui mihi has ipsas cogitationes immittit? Quare uero hoc putem, cum forsan ipsemet illarum auctor esse possim? Nunquid ergo saltem ego aliquid sum? Sed iam negaui me habere ullos sensus et ullum corpus. Haereo tamen; nam quid /25/ inde? Sumne ita corpori sensibusque alligatus ut sine illis esse non possim? Sed mihi persuasi nihil plane esse in mundo, nullum coelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora; nonne igitur etiam me non esse? Immo certe ego eram si quid mihi persuasi. Sed est deceptor nescio quis, summe potens, summe callidus, qui de industria me semper fallit. Haud dubie igitur ego etiam sum si me fallit; et fallat quantum potest, nunquam tamen efficiet ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabo, adeo ut, omnibus satis superque pensitatis, denique statuendum sit hoc pronuntiatum, Ego sum, ego existo, quoties a me profertur uel mente concipitur, necessario esse uerum. [2.04] Nondum uero satis intelligo quisnam sim ego ille qui iam necessario sum, deincepsque cauendum est ne forte quid aliud imprudenter assumam in locum mei, sicque aberrem etiam in ea cogitatione quam omnium certissimam euidentissimamque esse contendo. Quare iam denuo meditabor quidnam me olim esse crediderim, priusquam in has cogitationes incidissem; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus uel minimum potuit infirmari, ut ita tandem praecise remaneat illud tantum quod certum est et inconcussum. [2.05] Quidnam igitur antehac me esse putaui? Hominem scilicet. Sed quid est homo? Dicamne animal rationale? Non, quia postea quaerendum foret quidnam animal sit et quid rationale, atque ita ex una quaestione in plures difficilioresque delaberer; nec iam mihi tantum otii est, ut illo uelim inter istiusmodi subtilitates abuti. Sed hic potius attendam quid sponte /26/ et natura duce cogitationi meae antehac occurrebat, quoties quid essem considerabam. Nempe occurrebat primo me habere uultum, manus, brachia totamque hanc membrorum machinam, qualis etiam in cadauere cernitur et quam corporis nomine designabam. Occurrebat praeterea me nutriri, incedere, sentire et cogitare, quas quidem actiones ad animam referebam. Sed quid esset haec anima uel non aduertebam, uel exiguum nescio quid imaginabar instar uenti uel ignis uel aetheris quod crassioribus mei partibus esset infusum. De corpore uero ne dubitabam quidem, sed distincte me nosse arbitrabar eius naturam, quam, si forte qualem mente concipiebam describere tentassem, sic explicuissem: per corpus intelligo illud omne quod aptum est figura aliqua terminari, loco circumscribi, spatium sic replere ut ex eo aliud omne corpus excludat; tactu, uisu, auditu, gustu uel odoratu percipi, necnon moueri pluribus modis, non quidem a seipso sed ab alio quopiam a quo tangatur: namque habere uim seipsum mouendi, item sentiendi uel cogitandi nullo pacto ad naturam corporis pertinere iudicabam, quinimo mirabar potius tales facultates in quibusdam corporibus reperiri. [2.06] Quid autem nunc ubi suppono deceptorem aliquem potentissimum et, si fas est dicere, malignum data opera in omnibus, quantum potuit, me delusisse? Possumne affirmare me habere uel minimum quid ex iis omnibus quae iam dixi ad naturam corporis pertinere? /27/ Attendo, cogito, reuoluo, nihil occurrit; fatigor eadem frustra repetere. Quid uero ex iis quae animae tribuebam? Nutriri uel incedere? Quandoquidem iam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt nisi figmenta. Sentire? Nempe etiam hoc non fit sine corpore, et permulta sentire uisus sum in somnis quae deinde animaduerti me non sensisse. Cogitare? Hic inuenio: cogitatio est; haec sola a me diuelli nequit. Ego sum, ego existo: certum est. Quandiu autem? Nempe quandiu cogito; nam forte etiam fieri posset, si cessarem ab omni cogitatione, ut illico totus esse desinerem. Nihil nunc admitto nisi quod necessario sit uerum; sum igitur praecise tantum res cogitans, id est mens, siue animus, siue intellectus, siue ratio, uoces mihi prius significationis ignotae. Sum autem res uera et uere existens; sed qualis res? Dixi, cogitans. [2.07] Quid praeterea? Imaginabor: non sum compages illa membrorum, quae corpus humanum appellatur; non sum etiam tenuis aliquis ar istis membris infusus, non uentus, non ignis, non uapor, non halitus, non quidquid mihi fingo: supposui enim ista nihil esse. Manet positio: nihilominus tamen ego aliquid sum. Fortassis uero contingit, ut haec ipsa quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, tamen in rei ueritate non differant ab eo me quem noui. Nescio, de hac re iam non disputo; de iis tantum quae mihi nota sunt iudicium ferre possum. Noui me existere; quaero quis sim ego ille quem noui. Certissimum est huius sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existere /28/ nondum noui; non igitur ab iis ullis, quae imaginatione effingo. Atque hoc uerbum effingo admonet me erroris mei: nam fingerem reuera si quid me esse imaginarer, quia nihil aliud est imaginari quam rei corporeae figuram seu imaginem contemplari. Iam autem certo scio me esse, simulque fieri posse ut omnes istae imagines et generaliter quaecumque ad corporis naturam referuntur nihil sint praeter insomnia. Quibus animaduersis, non minus ineptire uideor dicendo: imaginabor ut distinctius agnoscam quisnam sim, quam si dicerem: iam quidem sum experrectus uideoque nonnihil ueri, sed quia nondum uideo satis euidenter, data opera obdormiam ut hoc ipsum mihi somnia uerius euidentiusque repraesentent. Itaque cognosco nihil eorum quae possum imaginationis ope comprehendere ad hanc quam de me habeo notitiam pertinere, mentemque ab illis diligentissime esse auocandam, ut suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat. [2.08] Sed quid igitur sum? Res cogitans. Quid est hoc? Nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, uolens, nolens, imaginans quoque et sentiens. [2.09] Non pauca sane haec sunt, si cuncta ad me pertineant. Sed quidni pertinerent? Nonne ego ipse sum qui iam dubito fere de omnibus, qui nonnihil tamen intelligo, qui hoc unum uerum esse affirmo, nego caetera, cupio plura nosse, nolo decipi, multa uel inuitus imaginor, multa etiam tanquam a sensibus uenientia animaduerto? Quid est horum, quamuis semper dormiam, /29/ quamuis etiam is qui me creauit, quantum in se est, me deludat, quod non aeque uerum sit ac me esse? Quid est quod a mea cogitatione distinguatur? Quid est quod a me ipso separatum dici possit? Nam quod ego sim qui dubitem, qui intelligam, qui uelim tam manifestum est, ut nihil occurrat per quod euidentius explicetur. Sed uero etiam ego idem sum qui imaginor; nam quamuis forte, ut supposui, nulla prorsus res imaginata uera sit, uis tamen ipsa imaginandi reuera existit et cogitationis meae partem facit. Idem denique ego sum qui sentio, siue qui res corporeas tanquam per sensus animaduerto: uidelicet iam lucem uideo, strepitum audio, calorem sentio. Falsa haec sunt, dormio enim. At certe uidere uideor, audire, calescere: hoc falsum esse non potest, hoc est proprie quod in me sentire appellatur, atque hoc praecise sic sumptum nihil aliud est quam cogitare. [2.10] Ex quibus equidem aliquando melius incipio nosse quisnam sim; sed adhuc tamen uidetur, nec possum abstinere quin putem res corporeas, quarum imagines cogitatione formantur et quas ipsi sensus explorant, multo distinctius agnosci quam istud nescio quid mei, quod sub imaginationem non uenit; quanquam profecto sit mirum res quas animaduerto esse dubias, ignotas, a me alienas, distinctius quam quod uerum est, quod cognitum, quam denique me ipsum a me comprehendi. Sed uideo quid sit: gaudet aberrare mens mea, necdum se patitur intra ueritatis limites cohiberi. Esto igitur et adhuc semel laxissimas habenas /30/ ei permittamus ut, illis paulo post opportune reductis, facilius se regi patiatur. [2.11] Consideremus res illas quae uulgo putantur omnium distinctissime comprehendi: corpora scilicet, quae tangimus, quae uidemus; non quidem corpora in communi generales enim istae perceptiones aliquanto magis confusae esse solent, sed unum in particulari. Sumamus exempli causa hanc ceram: nuperrime ex fauis fuit educta, nondum amisit omnem saporem sui mellis, nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta est; eius color, figura, magnitudo manifesta sunt; dura est, frigida est, facile tangitur ac, si articulo ferias, emittet sonum; omnia denique illi adsunt quae requiri uidentur ut corpus aliquod possit quam distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admouetur: saporis reliquiae purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida, fit calida, uix tangi potest, nec iam si pulses emittet sonum. Remanetne adhuc eadem cera? Remanere fatendum est: nemo negat, nemo aliter putat. Quid erat igitur in ea quod tam distincte comprehendebatur? Certe nihil eorum quae sensibus attingebam; nam quaecumque sub gustum, uel odoratum, uel uisum, uel tactum, uel auditum ueniebant mutata iam sunt: remanet cera. [2.12] Fortassis illud erat quod nunc cogito: nempe ceram ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis, nec florum fragrantiam, nec istam albedinem, nec figuram, nec sonum, sed corpus quod mihi apparebat paulo ante modis istis conspicuum, nunc diuersis. Quid est autem hoc praecise quod sic imaginor? Attendamus /31/ et, remotis iis quae ad ceram non pertinent, uideamus quid supersit: nempe nihil aliud quam extensum quid, flexibile, mutabile. Quid uero est hoc flexibile, mutabile? An quod imaginor, hanc ceram ex figura rotunda in quadratam, uel ex hac in triangularem uerti posse? Nullo modo; nam innumerabilium eiusmodi mutationum capacem eam esse comprehendo, nec possum tamen innumerabiles imaginando percurrere; nec igitur comprehensio haec ab imaginandi facultate perficitur. Quid extensum? Nunquid etiam ipsa eius extensio est ignota? Nam in cera liquescente fit maior, maior in feruenti, maiorque rursus si calor augeatur; nec recte iudicarem quid sit cera, nisi putarem hanc etiam plures secundum extensionem uarietates admittere, quam fuerim unquam imaginando complexus. Superest igitur ut concedam me nequidem imaginari quid sit haec cera, sed sola mente percipere; dico hanc in particulari, de cera enim in communi clarius est. Quaenam uero est haec cera quae non nisi menti percipitur? Nempe eadem quam uideo, quam tango, quam imaginor, eadem denique quam ad initio esse arbitrabar. Atqui, quod notandum est, eius perceptio non uisio, non tactio, non imaginatio est, nec unquam fuit, quamuis prius ita uideretur, sed solius mentis inspectio, quae uel imperfecta esse potest et confusa, ut prius erat, uel clara et distincta, ut nunc est, prout minus uel magis ad illa ex quibus constat attendo. [2.13] Miror uero interim quam prona sit mea mens in errores; nam quamuis haec apud me tacitus et sine /32/ uoce considerem, haereo tamen in uerbis ipsis et fere decipior ab ipso usu loquendi. Dicimus enim nos uidere ceram ipsammet, si adsit, non ex colore uel figura eam adesse iudicare: unde concluderem statim ceram ergo uisione oculi non solius mentis inspectione cognosci, nisi iam forte respexissem ex fenestra homines in platea transeuntes, quos etiam ipsos non minus usitate quam ceram dico me uidere. Quid autem uideo praeter pileos et uestes, sub quibus latere possent automata? Sed iudico homines esse, atque ita id quod putabam me uidere oculis sola iudicandi facultate quae in mente mea est comprehendo. [2.14] Sed pudeat supra uulgus sapere cupientem ex formis loquendi quas uulgus inuenit dubitationem quaesiuisse, pergamusque deinceps attendendo utrum ego perfectius euidentiusque percipiebam quid esset cera, cum primum aspexi credidique me illam ipso sensu externo, uel saltem sensu communi, ut uocant, id est potentia imaginatrice, cognoscere, an uero potius nunc, postquam diligentius inuestigaui tum quid ea sit, tum quomodo cognoscatur. Certe hac de re dubitare esset ineptum. Nam quid fuit in prima perceptione distinctum? Quid quod non a quouis animali haberi posse uideretur? At uero cum ceram ab externis formis distinguo et tanquam uestibus detractis nudam considero, sic illam reuera, quamuis adhuc error in iudicio meo esse possit, non possum tamen sine humana mente percipere. [2.15] /33/ Quid autem dicam de hac ipsa mente siue de me ipso? Nihildum enim aliud admitto in me esse praeter mentem. Quid, inquam, ego qui hanc ceram uideor tam distincte percipere? Nunquid me ipsum non tantum multo uerius, multo certius, sed etiam multo distinctius euidentiusque cognosco? Nam, si iudico ceram existere ex eo quod hanc uideam, certe multo euidentius efficitur me ipsum etiam existere ex eo ipso quod hanc uideam. Fieri enim potest ut hoc quod uideo non uere sit cera; fieri potest ut ne quidem oculos habeam quibus quidquam uideatur; sed fieri plane non potest, cum uideam siue (quod iam non distinguo) cum cogitem me uidere, ut ego ipse cogitans non aliquid sim. Simili ratione, si iudico ceram esse ex eo quod hanc tangam, idem rursus efficietur, uidelicet me esse. Si ex eo quod imaginer uel quauis alia ex causa, idem plane. Sed et hoc ipsum quod de cera animaduerto ad reliqua omnia quae sunt extra me posita licet applicare. Porro autem, si magis distincta uisa sit cerae perceptio, postquam mihi non ex solo uisu uel tactu sed pluribus ex causis innotuit, quanto distinctius me ipsum a me nunc cognosci fatendum est, quandoquidem nullae rationes uel ad cerae uel ad cuiuspiam alterius corporis perceptionem possint iuuare, quin eaedem omnes mentis meae naturam melius probent. Sed et alia insuper tam multa sunt in ipsa mente ex quibus eius notitia distinctior reddi potest, ut ea quae ex corpore ad illam emanant uix numeranda uideantur. [2.16] Atque ecce tandem sponte sum reuersus eo quo /34/ uolebam; nam cum mihi nunc notum sit ipsamet corpora non proprie a sensibus uel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quod tangantur aut uideantur, sed tantum ex eo quod intelligantur, aperte cognosco nihil facilius aut euidentius mea mente posse a me percipi. Sed quia tam cito deponi ueteris opinionis consuetudo non potest, placet hic consistere, ut altius haec noua cognitio memoriae meae diuturnitate meditationis infigatur. MEDITATIO III DE DEO, QUOD EXISTAT [3.01] Claudam nunc oculos, aures obturabo, auocabo omnes sensus, imagines etiam rerum corporalium omnes uel ex cogitatione mea delebo, uel certe, quia hoc fieri uix potest, illas ut inanes et falsas nihili pendam, meque solum alloquendo et penitius inspiciendo meipsum paulatim mihi magis notum et familiarem reddere conabor. Ego sum res cogitans, id est dubitans, affirmans, negans, pauca intelligens, multa ignorans, uolens, nolens, imaginans etiam et sentiens; ut enim ante animaduerti, quamuis illa quae sentio uel imaginor extra me fortasse nihil sint, illos tamen cogitandi modos, quos sensus et imaginationes /35/ appello, quatenus cogitandi quidam modi tantum sunt in me esse sum certus. [3.02] Atque his paucis omnia recensui quae uere scio, uel saltem quae me scire hactenus animaduerti. Nunc circumspiciam diligentius an forte adhuc apud me alia sint ad quae nondum respexi. Sum certus me esse rem cogitantem. Nunquid ergo etiam scio quid requiratur ut de aliqua re sim certus? Nempe in hac prima cognitione nihil aliud est, quam clara quaedam et distincta perceptio eius quod affirmo; quae sane non sufficeret ad me certum de rei ueritate reddendum, si posset unquam contingere ut aliquid quod ita clare et distincte perciperem falsum esset; ac proinde iam uideor pro regula generali posse statuere illud omne esse uerum quod ualde clare et distincte percipio. [3.03] Verumtamen multa prius ut omnino certa et manifesta admisi, quae tamen postea dubia esse deprehendi. Qualia ergo ista fuere? Nempe terra, coelum, sidera et caetera omnia quae sensibus usurpabam. Quid autem de illis clare percipiebam? Nempe ipsas talium rerum ideas siue cogitationes menti meae obuersari. Sed ne nunc quidem illas ideas in me esse inficior. Aliud autem quiddam erat quod affirmabam, quodque etiam ob consuetudinem credendi clare me percipere arbitrabar, quod tamen reuera non percipiebam: nempe res quasdam extra me esse a quibus ideae istae procedebant et quibus omnino similes erant. Atque hoc erat in quo uel fallebar uel certe, si uerum iudicabam, id non ex ui meae perceptionis contingebat. [3.04] Quid uero? Cum circa res Arithmeticas uel Geometricas /36/ aliquid ualde simplex et facile considerabam, ut quod duo et tria simul iuncta sint quinque, uel similia, nunquid saltem illa satis perspique intuebar, ut uera esse affirmarem? Equidem non aliam ob causam de iis dubitandum esse postea iudicaui, quam quia ueniebat in mentem forte aliquem Deum talem mihi naturam indere potuisse, ut etiam circa illa deciperer, quae manifestissima uiderentur. Sed quoties haec praeconcepta de summa Dei potentia opinio mihi occurrit, non possum non fateri, siquidem uelit, facile illi esse efficere ut errem, etiam in iis quae me puto mentis oculis quam euidentissime intueri. Quoties uero ad ipsas res, quas ualde clare percipere arbitror, me conuerto, tam plane ab illis persuadeor, ut sponte erumpam in has uoces: fallat me quisquis potest, nunquam tamen efficiet ut nihil sim, quandiu me aliquid esse cogitabo; uel ut aliquando uerum sit me nunquam fuisse, cum iam uerum sit me esse; uel forte etiam ut duo et tria simul iuncta plura uel pauciora sint quam quinque, uel similia, in quibus scilicet repugnantiam agnosco manifestam. Et certe cum nullam occasionem habeam existimandi aliquem Deum esse deceptorem, nec quidem adhuc satis sciam utrum sit aliquis Deus, ualde tenuis et, ut ita loquar, Metaphysica dubitandi ratio est, quae tantum ex ea opinione dependet. Ut autem etiam illa tollatur, quamprimum occurret occasio, examinare debeo an sit Deus, et, si sit, an possit esse deceptor; hac enim re ignorata, non uideor de ulla alia plane certus esse unquam posse. [3.05] Nunc autem ordo uidetur exigere, ut prius omnes /37/ meas cogitationes in certa genera distibuam, et in quibusnam ex illis ueritas aut falsitas proprie consistat, inquiram. Quaedam ex his tanquam rerum imagines sunt, quibus solis proprie comuenit ideae nomen: ut cum hominem, uel Chimaeram, uel Coelum, uel Angelum, uel Deum cogito. Aliae uero alias quasdam praetera formas habent: ut, cum uolo, cum timeo, cum affirmo, cum nego, semper quidem aliquam rem ut subiectum meae cogitationis apprehendo, sed aliquid etiam amplius quam istius res similitudinem cogitatione complector; et ex his aliae uoluntates, siue affectus, aliae autem iudicia appellantur. [3.06] Iam quod ad ideas attinet, si solea in se spectentur, nec ad aliud quid illas reseram, falsae proprie esse non possunt; nam siue capram, siue chimaeram imaginer, non minus uerum est me unam imaginari quam alteram. Nulla etiam in ipsa uoluntate, uel affectibus, falsitas est timenda; nam, quamuis praua, quamuis etiam ea quae nusquam sunt, possim optare, non tamen ideo non uerum est illa me optare. Ac proinde sola supersunt iudicia autem in quibus mihi cauendum est ne fallar. Praecipuus autem error et frequemtissimus qui possit in illis reperiri, consistit in eo quod ideas, quae in me sunt, iudicem rebus quibusdam extra me positis similes esse siue conformes; nam profecto, si tantum ideas ipsas ut cogitationis meae quosdam modos considerarem, nec ad quidquam aliud referrem, uix mihi ullam errandi materiam dare possent. [3.07] Ex his autem ideis aliae innatae, aliae aduentitiae, /38/ aliae a me ipso factae mihi uidentur: nam quod intelligam quid sit res, quid sit ueritas, quid sit cogitatio, haec non aliunde habere uideor quam ab ipsamet mea natura; quod autem nunc strepitum audiam, solem uideam, ignem sentiam, a rebus quibusdam extra me positis, Hippogryphes, et similia, a me ipso finguntur. Vel forte etiam omnes esse aduentitias possum putare, uel omnes innates, uel omnes factas: nondum enim ueram illarum originem clare perspexi. [3.08] Sed hic praecipue de iis est quaerendum, quas tanquam a rebus extra me existentibus desumptas considero, quaenam me moueat ratio ut illas istis rebus similes esse existimen. Nempe ita uideor doctus a natura. Et praetera experior illas non a mea uoluntate nec proinde a me ipso pendere; saepe enim uel inuito obuersantur: ut iam, siue uelim, siue nolim, sentio calorem, et ideo puto sensum illum, siue ideam caloris, a re a me diuersa, nempe ab ignis cui affideo calore, mihi aduenire. Nihilque magis obuium est, quam ut iudicem istam rem suam similitudinem potius quam aliud quid in me immettere. [3.09] Quae rationes, an satis firmae sint, iam uidebo. Cum hic dico me ita doctum esse a natura, intelligo tantum spontaneo quodam impetu me ferri ad hoc credendum, non lumine aliquo naturali mihi ostendi esse uerum. Quae duo multum discrepant; nam quaecumque lumine naturali mihi ostenduntur, ut quod ex eo quod dubitem, sequatur me esse, et similia, nullo modo dubia esse possunt, quia nulla alia facultas esse potest, cui aeque fidam ac lumini isti, quaeque illa /39/ non uera esse possit docere; sed quantum ad impetus naturales, iam saepe olim iudicaui me ab illis in deteriorem partem fuisse impulsum, cum de bono eligendo ageretur, nec uideo cur iisdem in ulla alia re magis fidam. [3.10] Deinde, quamuis ideae illae a uoluntate mea non pendeant, non ideo constat ipsas a rebus extra me positis necessario procedere. Ut enim impetus illi, de quibus mox loquebar, quamuis in me sint, a uoluntate tamen mea diuersi esse uidentur, ita forte etiam aliqua alia est in me facultas, nondum mihi satis cognita, istarum idearum effectrix, ut hactenus semper uisum est illas, dum somnio, absque ulla rerum externarum ope, in me formari. [3.11] Ac denique, quamuis a rebus a me diuersis procederent, non inde sequitur illas rebus istis similes esse debere. Quinimo in multis saepe magnum discrimen uideor deprehendisse: ut, exempli causa, duas diuersas solis ideas apud me inuenio, unam tanquam a sensibus haustam, et quae maxime inter illas quas aduertitias existimo est recensenda, per quam mihi ualde paruus apparet, aliam uero ex rationibus Astronomiae desumptam, hoc est ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam, uel quocumque alio modo a me factam, per quam aliquoties maior quam terra exibetur; utraque profecto similis eidem soli extra me existenti esse non potest, et raio persuadet illam ei maxime esse dissimilem, quae quam proxime ab ipso uidetur emanasse. [3.12] Quae omnia satis demonstrant me non hactenus ex /40/ certo iudicio, sed tantum ex caeco aliquo impulsu, credidisse res quasdam a me diuersas existere, quae ideas siue imagines suas per organa sensuum, uel quolibet alio pacto, mhi immittant. [3.13] Sed alia quaedam adhuc uia mihi occurrit ad inquirendum an res aliquae, ex iis quarum ideae in me sunt, extrema existant. Nempe, quatenus ideae istae cogitandi quidam modi tantum sunt, non agnosco ullam inter ipsas inaequilitatem, et omnes a me eodem modo procedere uidentur; sed, quatenus una unam rem, alia aliam repraesentat, patet easdem esse ab inuicem ualde diuersas. Nam proculdubio illae quae substantias mihi exhibent, maius aliquid sunt, atque, ut ita loquar, plus realitatis obiectiuae in se continent, quam illae quae tantum modos, siue accidentia, repraesentant; et rursus illa per quam summum aliquem Deum, aeternum, infinitum, omniscium, omnipotentem, rerumque omnium, quae praeter ipsum sunt, creatorem intelligo, plus profecto realitatis obiectiuae in se habet, quam illae per quas finitae substantiae exhibentur. [3.14] Iam uero lumine naturali manifestum est tantumdem ad minimum esse debere in causa efficiente et totali, quantum in eiusdem causae effectu. Nam, quaeso, undenam posset assumere realitatem suam effectus, nisi a causa? Et quomodo illam ei causa dare posset, nisi etiam haberet? Hinc autem sequitur, nec posse aliquid a nihilo fieri, nec etiam id quod magis perfectum est, hoc est quod plus realitatis in se continet, /41/ ab eo quod minus. Atque hoc non modo perspicue uerum est de iis effectibus, quorum realitas est actualis siue formalis, sed etiam de ideis, in quibus consideratur tantum realitas obiectiua. Hoc est, non modo non potest, exempli causa, aliquis lapis, qui prius non fuit, nunc incipere esse, nisi producatur ab aliqua re in qua totum illud sit uel formaliter uel eminenter, quod ponitur in lapide; nec potest calor in subiectum quod prius non calebat indusi, nisi a re quae sit ordinis saltem aeque perfecti atque est calor, et sit de caeteris; sed praetera etiam non potest in me esse idea caloris, uel lapidis, nisi in me posita sit ab aliqua causa, in qua tantumdem ad minimum sit realitatis quantum esse in calore uel lapide concipio. Nam quamuis ista causa nihil de sua realitate actuali siue formali in meam ideam transfundat, non ideo putandum est illam minus realem esse debere, sed talem esse naturam ipsius ideae, ut nullam aliam ex se realitatem formalem exigat, praeter illam quam mutuatur a cogitatione mea, cuius est modus. Quod autem haec idea realitatem obiectiuam hanc uel illam contineat potius quam aliam, hoc profecto habere debet ab aliqua causa in qua tantumdem sit ad minimum realitatis formalis quantum ipsa continet obiectiuae. Si enim ponamus aliquid in idea reperiri, quod non fuerit in eius causa, hoc igitur habet a nihilo; atqui quantumuis imperfectus sit iste essendi modus, quo res est obiectiue in intellectu per ideam, non tamen profecto plane nihil est, nec proinde a nihilo esse potest. [3.15] Nec etiam debeo suspicari, cum realitas quam considero in meis sit tantum obiectiua non opus /42/ esse ut eadem realitas sit formaliter in causis istarum idearum, sed sufficere, si sit in iis etiam obiectiue. Nam quemadmodum iste modus essendi obiectiuus competit ideis ex ipsarum natura, ita modus essendi formalis competit idearum causis, saltem primis et praecipuis, ex earum natura. Et quamuis forte una idea ex alia nasci possit, non tamen hic datur progressus in infinitum, sed tandem ad aliquam primam debet deueniri, cuius causa sit instar archetypi, in quo omnis realitas formaliter contineatur, quae est in idea tantum obiectiue. Adeo ut lumine naturali mihi sit perspicuum ideas in me esse ueluti quasdam imagines, quae possunt quidem facile deficere a perfectione rerum a quibus sunt desumptae, non autem quicquam maius aut perfectius continere. [3.16] Atque haec omnia, quo diutius et curiosius examino, tanto clarius et distinctius uera esse cognosco. Sed quid tamen ex his concludam? Nempe si realitas obiectiua alicuius ex meis ideis sit tanta ut certus sim eandem nec formaliter nec eminenter in me esse, nec proinde me ipsum eius ideae causam esse posse, hinc necessario sequi, non me solum esse in mundo, sed aliquam aliam rem, quae istius ideae est causa, etiam existere. Si uero nulla talis in me idea reperiatur, nullum plane habebo argumentum quod me de alicuius rei a me diuersae existentia certum reddat; omnia enim diligentissime circumspexi, et nullum aliud potui hactenus reperire. [3.17] Ex his autem meis ideis, praeter illam quae me ipsum mihi exhibet, de qua hic nulla difficultas esse /43/ potest, alia est quae Deum, aliae quae res corporeas et inanimes, aliae quae Angelos, aliae quae animalia, ac denique aliae quae alios homines mei similes repraesentant. [3.18] Et quantum ad ideas quae alios homines, uel animalia, uel Angelos exhibent, facile intelligo illas ex iis quas habeo mei ipsius et rerum corporalium et Dei posse componi, quamuis nulli praeter me homines, nec animalia, Angeli, in mundo essent. [3.19] Quantum autem ad ideas rerum corporalium, nihil in illis occurrit, quod sit tantum ut non uideatur a me ipso potuisse proficisci; nam si penitius inspiciam, et singulas exminem eo modo quo heri examinaui ideam cerae, animaduerto perpauca tantum esse quae in illis clare et distincte percipio: nempe magnitudinem siue extensionem in longum, latum, et profundum; figuram, quae ex terminatione istius extensionis exsurgit; situm, quem diuersa figurata inter se obtient; et motum, siue mutationem istius situs; quibus addi possunt substantia, duratio, et numerus: caetere autem, ut lumen et colores, soni, odores, sapores, calor et frigus, aliaeque tactiles qualitates, nonnisi ualde confuse et obscure a me cogitantur, adeo ut etiam ignorem an sint uerae, uel falsae, hoc est, an ideae, quas de illis habeo, sint rerum quarundam ideae, an non rerum. Quamuis enim falsificatem proprie dictam, siue formalem, nonnisi in iudiciis posset reperiri paulo ante notauerim, est tamen profecto quaedam alia falsitas materialis in ideis, cum non rem tanquam rem repraesentant: ita, exempli causa, ideae quas habeo caloris et frigoris, tam parum clarae /44/ et distinctae sunt, ut ab iis discere non possim, an frigus sit tantum priuatio caloris, uel calor priuatio frigoris, uel utrumque sit realis qualitas, uel neutrum. Et quia nullae ideae nisi tanquam rerum esse possunt, siquidem uerum sir frigus nihil aliud esse quam priuationem caloris, idea quae mihi illud tanquam reale quid et positiuum repraesentat, non immerito falsa dicetur, et sic de caeteris. [3.20] Quibus profecto non est necesse ut aliquem auctorem a me diuersum assignem; nam, si quidem sint falsae, hoc est nullas res repraesentent, lumine naturali notum mihi est illas a nihilo procedere, hoc est, non aliam ob causam in me esse quam quia deest aliquid naturae meae, nec est plane perfecta; si autem sint uerae quia tamen tam parum realitatis mihi exhibent, ut ne quidem illud a non re possim distinguere, non uideo cur a me ipso esse non possint. [3.21] Ex iis uero quae in ideis rerum corporalium clare et distincta sunt, quaedam ab idea mei ipsius uideor mutuari potuisse, nempe substantiam, durationem, numerum, et si quae alia sint eiusmodi; nam cum cogito lapidem esse substantiam, siue esse rem quae per se apta est existere, itemque non esse substantiam, quamuis concipiam me esse rem cogitantem et non extensam, lapidem uero esse rem extensam et non cogitantem, ac proinde maxima inter utrumsque conceptum sit diuersitas, in ratione tamen substantiae uidentur conuenire; itemque, cum percipio me nunc esse, et prius etiam aliquamdiu fuisse recordor, cumque uarias habeo cogitationes quarum numeum intelligo, acquiro /45/ ideas durationis et numeri, quas deinde ad quascumque alias res possunt transferre. Caetera autem omnia ex quibus rerum corporearum ideae conflantur, nempe extensio, figura, situs, et motus, in me quidem, cum nihil aliud sim quam res cogitans, formaliter non continentur; sed quia sunt tantum modi quidam substantiae, ego autem substantia, uidentur in me contineri posse eminenter. [3.22] Itaque sola restat idea Dei, in qua considerandum est an aliquid sit quod a me ipso non potuerit proficisci. Dei nomine intelligo substantiam quandam infinitam, independentem, summe intelligentem, summe potentem, et a qua tum ego ipse, tum aliud omne, si quid aliud extat, quodcumque extat, est creatum. Quae sane omnia talia sunt ut, quo diligentius attendo, tanto minus a me solo profecta esse posse uideantur. Ideoque ex antedictis, Deum necessario existere, est concludendum. [3.23] Nam quamuis substantiae quidem idea in me sit ex hoc ipso quod sim substantia, non tamen idcirco esset idea substantiae infinitae, cum sim finitus, nisi ab aliqua substantia, quae reuera esset infinita, procederet. [3.24] Nec putare debeo me non percipere infinitum per ueram ideam, sed tantum per negationem finiti, ut percipio quietam et tenebras per negationem motus et lucis; nam contra manifeste intelligo plus realitatis esse in substantia infinita quam in finita, ac proinde priorem quodammodo in me esse perceptionem infiniti quam finiti, hoc est Dei quam mei ipsius. Qua enim ratione intelligerem me dubitare, me /46/ cupere, hoc est, aliquid mihi deesse, et me non esse omnino perfectum, si nulla idea entis perfectioris in me esset, ex cuius comparatione defectus meos agnoscerem? [3.25] Nec dici potest hanc sorte ideam Dei materialiter falsam esse, ideoque a nihilo esse posse, ut paulo ante de ideis caloris et frigoris, et similium, animaduerti; nam contra, cum maxime clara et distincta sit, et plus realitatis obiectiuae quam ulla alia contineat, nulla est per se magis uera, nec in qua minor falsitatis suspicio reperiatur. Est, inquam, haec idea entis summe perfecti et infiniti maxime uera; nam quamuis forte fingi possit tale ens non existere, non tamen fingi potest eius ideam nihil reale mihi exhibere, ut de idea frigoris ante dixi. Est etiam maxime clare et distincta; nam quidquid clare et distincte percipio, quod est reale et uerum, et quod perfectionem aliquam important, totum in ea continetur. Nec obstat quod non comprehendam infinitum, uel quod alia innumera in Deo sint, quae nec comprehendere, nec forte etiam attingere cogitatione, ullo modo possum; est enim de ratione infiniti, ut a me, qui sum finitus, non comprehendatur; et sufficit me hoc ipsum intelligere, ac iudicare, illa omnia quae clare percipio, et perfectionem aliquam importare scio, atque etiam forte alia innumera quae ignoro, uel formaliter uel eminenter in Deo esse, ut idea quam de illo habeo sit omnium quae in me sunt maxime uera, et maxime clara et distincta. [3.26] Sed forte maius aliquid sum quam ipse intelligam, omnesque illae perfectiones quas Deo tribuo, potentia quodammodo in me sunt, etiamsi nondum sese exerant, /47/ neque ad actum reducantur. Experior enim iam cognitionem meam paulatim augeri; nec uideo quid obstet quo minus ita magis et magis augeatur in infinitum, nec etiam cur, cognitione sic aucta, non possim eius ope reliquas omnes Dei perfectiones adipisci; nec denique cur potentia ad istas perfectiones, si iam in me est, non sufficiat ad illarum ideam producendam. [3.27] Immo nihil horum esse potest. Nam primo, ut uerum sit cognitionem meam gradatim augeri, et multa in me esse potentia quae actu nondum sunt, nihil tamen horum ad ideam Dei pertinet, in qua nempe nihil omnino est potentiale; namque hoc ipsum, gradatim augeri, certissimum est imperfectionis argumentum. Praetera, etiamsi cognito mea semper magis et magis augeatur, nihilominus intelligo nunquam illam idcirco fore actu infinitam, quia nunquam eo deuenietur, ut maioris adhuc incrementi non sit capax, Deum autem ita iudico esse actu infinitum, ut nihil eius perfectioni addi possit. Ac denique percipio esse obiectiuum ideae non a solo esse potentiali, quod proprie loquendo nihil est, sed tantummodo ab actuali siue formali posse produci. [3.28] Neque profecto quicquam est in his omnibus, quod diligenter attendenti non sit lumine naturali manifestum; sed quia, cum minus attendo, et rerum sensibilium imagines mentis aciem excaecant, non ita facile recordor cur idea entis me perfectioris necessario ab ente aliquo procedat quod sit reuera perfectius, ulterius /48/ quaerere libet an ego ipse habens illam ideam esse possem, si tale ens nullum existeret. [3.29] Nempe a quo essem? A me scilicet, uel a parentibus, uel ab aliis quibuslibet Deo minus perfectis; nihil enim ipso perfectius, nec etiam aeque perfectum, cogitari aut fingi potest. [3.30] Atqui, si a me essem, nec dubitarem, nec optarem, nec omnino quicquam mihi deesset; omnes enim perfectiones quarum idea aliqua in me est, mihi dedissem, atque ita ipsemet Deus essem. Nec putare debeo illa forsam quae mihi desunt difficilius acquiri posse, quam illa quae iam in me sunt; nam contra, manifestum est longe difficilius fuisse me, hoc est rem siue substantiam cogitantem, ex nihilo emergere, quam multarum rerum quas ignoro cognitiones, quae tantum istius substantiae accidentia sunt, acquirere. Ac certe, si maiius illud a ma haberem, non mihi illa saltem, quae facilius haberi possunt, denegassem, sed neque etiam ulla alia ex iis, quae in idea Dei contineri percipio; quia nempe nulla difficiliora factu mihi uidentur; si quae autem difficiliora factu essent, certe etiam mihi difficiliora uiderentur, siquidem reliqua quae habeo, a me haberem, quoniam in illis potentiam mean terminari experirer. [3.31] Neque uim harum rationum effugio, si supponam me forte semper fuisse ut nunc sum, tanquam si inde sequerentur, nullum existentiae meae auctorem esse quaerendum. Quoniam enim omne tempus uitae in /49/ partes innumeras diuidi potest, quarum singulae a reliquis nullo modo dependent, ex eo quod paulo ante fuerim, non sequitur me nunc debere esse, nisi aliqua causa me quasi rursus creet ad hoc momentum, hoc est me corseruet. Perspicuum enim est attendenti ad temporis naturam, eadem plane ui et actione opus esse ad rem quamlibet singulis momentis quibus durat conseruandam, qua opus esset ad eandem de nouo creandam, si nondum existeret; adeo ut conseruationem sola ratione a creatione differre, sit etiam unum ex iis quae lumine naturali manifesta sunt. [3.32] Itaque debeo nunc interrogare me ipsum, an habeam aliquam uim per quam possim efficere ut ego ille, qui iam sum, paulo post etiam sim futurus: nam, cum nihil aliud sim quam res cogitans, uel saltem cum de ea tantum mei parte praecise nunc agam quae est res, cogitans, si quae talis uis in me esset, eius proculdubio conscius essem. Sed et nullam esse experior, et ex hoc ipso euidentissime cognosco me ab aliquo ente a me diuerso pendere. [3.33] Forte uero illud ens non est Deus, sumque uel a parentibus productus, uel a quibuslibet aliis causis Deo minus perfectis. Immo, ut iam ante dixi, perspicuum est tantumdem ad minimum esse debere in causa quantum est in effectu; et idcierco, cum sim res cogitans, ideamque quandam Dei in me habens, qualiscumque tandem mei causa assignetur, illam etiam esse rem cogitantem, et omnium perfectium, quas Deo tribuo, ideam habere fatendum est. Potestque de illa rursus quaeri, an sit a se, uel ab alia. Nam si a se, patet ex dictis illam ipsam Deum esse, quia nempe, /50/ cum uim habeat per se existendi, habet proculdubio etiam uim possidendi actu omnes perfectiones quarum ideam in se habet, hoc est omnes quas in Deo esse concipio. Si autem sit ab alia, rursus eodem modo de hac altera quaeretur, an sit a se, uel ad alia, denec tandem ad causam ultimam deueniatur, quae erit Deus. [3.34] Satis enim apertum est nullum hic dari posse progressum in infinitum, praesertim cum non tantum de causa, quae me olim produxit, hic agam, sed maxime etiam de illa quae me tempore praesenti conseruat. [3.35] Nec fingi potest plures forte causas partiales ad me efficiendum concurrisse, et ab una ideam unius ex perfectionibus quas Deo tribuo, ab alia ideam alterius me accepisse, adeo ut omnes quidem illae perfectiones alicubi in uniuerso reperiantur, sed non omnes simul iunctae in uno aliquo, qui sit Deus. Nam contra, unitas, simplicitas, siue inseparabilitas eorum omnium quae in Deo sunt, una est ex praecipuis perfectionibus quas in eo esse intelligo. Nec certe istius omnium eius perfectionum unitatis idea in me potuit poni ab ulla causa, a qua etiam aliarum perfectionum ideas non habuerim: neque enim efficere potuit ut illas simul iunctas et inseparabiles intelligerem, nihi simul effecerit ut quaenam illae essent egnoscerem. [3.36] Quantum denique ad parentes attinet, ut omnia uera sint quae de illis unquam putaui, non tamen profecto illi me conseruant, nec etiam ullo modo me, quatenus sum res cogitans, effecerunt; sed tantum dispositiones quasdam in ea materia posuerunt, cui me, hoc est mentem, quam solam nunc pro me accipio, /51/ inesse iudicaui. Ac proinde hic nulla de iis difficultas esse potest; sed omnino est concludendum, ex hoc solo quod existam, quaedamque idea entis perfectissimi, hoc est Dei, in me sit, euidentissime demonstrari Deum etiam existere. [3.37] Superest tantum ut examinem qua ratione ideam istam a Deo accepi; neque enim illam sensibus hausi, nec unquam non expextandi mihi aduenit, ut solent rerum sensibilium ideae, cum istae res externis sensuum organis occurrunt, uel occurrere uidentur; nec etiam a me efficta est, nam nihil ab illa detrahere, nihil ille superaddere plane possum; ac proinde superest ut mihi sit innata, quemadmodum etiam mihi est innata idea mei ipsius. [3.38] Et sane mon mirum est Deum, me creando, ideam illam mihi indidisse, ut esset tanquam nota artificis operi suo impressa; nec etiam opus est ut nota illa sit aliqua res ab opere ipso diuersa. Sed ex hoc uno quod Deus me creauit, ualde credibile est me quodammodo ad imaginem et similitudinem eius factum esse, illamque similitudinem, in qua Dei idea continetur, a me percipi per eandem facultatem, per quam ego ipse a me percipior: hoc est, dum in meipsum mentis aciem conuerto, non modo intelligo me esse rem incompletam et ad alio dependentem remque ad maiora et maiora siue meliora indefinite aspirantem; sed simul etiam intelligo illum, a quo pendeo, maiora ista omnia non indefinite et potentia tantum, sed reipsa infinite in se habere, atque ita Deum esse. Totaque uis argumenti in eo est, quod agnoscam fieri non posse /52/ ut existam talis naturae qualis sum, nempe ideam Dei in me habens, nisi reuera Deus etiam existeret, Deus, inquam, ille idem cuius idea in me est, hoc est, habens omnes illas perfectiones, quas ego non comprehendere, sed quocumque modo attingere cogitatione possum, et nullis plane defectibus obnoxius. Ex quibus satis patet illum fallacem esse non posse; omnem enim fraudem et deceptionem a defectu aliquo pendere, lumine naturali manifestum est. [3.39] Sed priusquam hoc diligentius examinem, simulque in alias ueritates quae inde colligi possunt inquiram, placet hic aliquandiu in ipsius Dei contemplatione immorari, eius attributa apud me expendere, et immensi huius luminis pulchritudinem, quantum caligantis ingenii mei acies ferre poterit, intueri, admirari, adorare. Ut enim in hac sola diuinae maiestatis contemplatione summam alterius uitae felicitatem consistere fide credimus, ita etiam iam ex eadem, licet multo minus perfecta, maximam, cuius in hac uita capaces simus, uoluptatem percipi posse experimur. MEDITATIO IV DE UERO ET FALSO [4.01] Ita me his diebus assuefeci in mente a sensibus abducenda, tamque accurate animaduerti perpauca /53/ esse quae de rebus corporeis uere percipiantur, multoque plura de mente humana, multo adhuc plura de Deo cognosci, ut iam absque ulla difficultate cogitationem a rebus imaginabilibus ad intelligibiles tantum, atque ab omni materia secretas, conuertam. Et sane multo magis distinctam habeo ideam mentis humanae, quatenus est res cogitans, non extensa in longum, latum, et profundum, nec aliud quid a corpore habens, quam ideam ullius rei corporeae. Cumque attendo me dubitare, siue esse rem incompletam et dependentem, adeo clara et distincta idea entis independentis et completi, hoc est Dei, mihi occurrit; et ex hoc uno quod talis idea in me sit, siue quod ego ideam illam habens existam, adeo manifeste concludo Deum etiam existere, atque ab illo singulis momentis totam existentiam meam dependere, ut nihil euidentius, nihil certius ab humano ingenio cognosci posse confidam. Iamque uidere uideor aliquam uiam per quam ab ista contemplatione ueri Dei, in quo nempe sunt omnes thesauri scientiarum et sapientiae absconditi, ad caeterarum rerum cognitionem deueniatur. [4.02] In primis enim agnosco fieri non posse ut ille me unquam fallat; in omni enim fallacia uel deceptione aliquid imperfectionis reperitur; et quamuis posse fallere, nonnullum esse uideatur acuminis aut potentiae argumentum, proculdubio uelle fallere, uel malitiam uel imbecillitatem testatur, nec proinde in Deum cadit. [4.03] Deinde experior quandam in me esse iudicandi facultatem, quam certe, ut et reliqua omnia quae in me /54/ sunt, a Deo accepi; cumque ille nolit me fallere, talem profecto non dedit, ut, dum ea recte utor, possim unquam errare. [4.04] Nec ullum de hac re dubium superesset, nisi inde sequi uiderentur, me igitur errare nunquam posse, nam si quodcumque in me est, a Deo habeo, nec ullam ille mihi dederit errandi facultatem, non uideor posse unquam errare. Atque ita prorsus, quamdiu de Deo tantum cogito, tutusque in eum me conuerto, nullam erroris aut falsitatis causam deprehendo; sed, postmodum ad me reuersus, experior me tamen innumeris erroribus esse obnoxium, quorum causam inquirens animaduerto non tantum Dei, siue entis summe perfecti, realem et positiuam, sed etiam, ut ita loquar, nihili, siue eius quod ab omni perfectione summe abest, negatiuam quandam ideam mihi obseruari, et me tamquam medium quid inter Deum et nihil, siue inter summum ens et non ens ita esse constitutum, ut, quatenus a summo ente sum creatus, nihil quidem in me sit, per quod fallar aut in errorem inducar, sed quatenus etiam quodammodo de nihilo, siue de non ente, participo, hoc est quatenus non sum ipse summum ens, desuntque mihi quamplurima, non adeo mirum esse quod fallar. Atque ita certe intelligo errorem, quatenus error est, non esse quid reale quod a Deo dependeat, sed tantummodo esse defectum; nec proinde ad errandum mihi opus esse aliqua facultate in hunc finem a Deo tributa, sed contingere ut errem, ex eo quod facultas uerum iudicandi, quam ab illo habeo non sit in me infinita. [4.05] Verumtamen hoc nondum omnino, satisfacit; non /55/ enim error est pura negatio, sed priuatio, siue carentia cuiusdam cognitionis, quae in me quodammodo esse deberet; atque attendenti ad Dei naturam non uidetur fieri posse, ut ille aliquam in me posuerit facultatem, quae non sit in suo genere perfecta, siue quae aliqua sibi debita perfectione sit priuata. Nam si, quo peritior est artifex, eo perfectioria opera ab illo proficiscantur, quid potest a summo illo rerum omnium conditore factum esse, quod non sit omnibus numeris absolutum? Nec dubium est quin potuerit Deus me talem creare, ut nunquam fallerer; nec etiam dubium est quin uelit semper id quod est optimum: anne ergo melius est me falli quam non falli? [4.06] Dum haec perpendo attentius, occurrit primo non mihi esse mirandum, si quaedam a Deo fiant quorum rationes non intelligam; nec de eius existentia ideo esse dubitandum, quod forte quaedam alia esse experiar, quae quare uel quomodo ab illo facta sint non comprehendo. Cum enim iam sciam naturam meam esse ualde infirmam et limitatem, Dei autem naturam esse immensam, incomprehensibilem, infinitam, ex hoc satis etiam scio innumerabilia illum posse quorum causas ignorem; atque ob hanc unicam rationem totum illud causarum genus, quod a fine peti solet, in rebus Physicis nullum usum habere existimo; non enim absque temeritate me puto posse inuestigare fines Dei. [4.07] Occurrit etiam non unam aliquam creaturam separatim, sed omnem rerum uniuersitatem esse spectandam, quoties an opera Dei perfecta sint inquirimus; quod enim forte non immerito, si solum esset, ualde /56/ imperfectum uideretur, ut habens in mundo rationem partis est perfectissimum; et quamuis, ex quo de omnibus uolui dubitare, nihil adhuc praeter me et Deum existere certo cognoui, non possum tamen, ex quo immensam Dei potentiam animaduerti, negare quin multa alia ab illo facta sint, uel saltem fieri possint, adeo ut ego rationem partis in rerum uniuersitate obtineam. [4.08] Deinde, ad me propius accedens, et qualesnam sint errores mei (qui soli imperfectionem aliquam in me arguunt) inuestigans, aduerto illos a duabus causis simul concurrentibus dependere, nempe a facultate cognoscendi quae in me est, et a facultate eligendi, siue ab arbitrii libertate, hoc est ab intellectu et simul a uoluntate. Nam per solem intellectum percipio tantum ideas de quibus iudicium ferre possum, nec ullus error proprie dictus in eo praecise sic spectato reperitur; quamuis enim innumerae fortasse res existant, quarum ideae nullae in me sunt, non tamen proprie illis priuatus, sed negatiue tantum destitutus, sum dicendus, quia nempe rationem nullam possum afferre, qua probem Deum mihi maiorem quam dederit cognoscendi facultatem dare debuisse; atque quantumuis peritum artificem esse intelligam, non tamen ideo puto illum in singulis ex suis operibus omnes perfectiones ponere debuisse, quas in aliquibus ponere potest. Nec uero etiam queri possum, quod non satis amplam et perfectam uoluntatem, siue arbitrii libertatem, a Deo acceperim; nam sane nullis illam limitibus circumscribi experior. Et quod ualde notandum mihi uidetur, nulla /57/ alia in me sunt tam perfecta aut tanta, quin intelligam perfectiora siue maiora adhuc esse posse. Nam si, exempli causa, facultatem intelligendi considero, statim agnosco perexiguam illam et ualde finitam in me esse, simulque alterius cuiusdam multo maioris, immo maximae atque infinitae, ideam formo, illamque ex hoc ipso quod eius ideam formaro possim, ad Dei naturam pertinere percipio. Eadem ratione, si facultatem recordandi uel imaginandi, uel quaslibet alias examinem, nullam plane inuenio, quam non in me tenuem et circumscriptam, in Deo immensam, esse intelligam. Sola est uoluntas, siue arbitrii libertas, quam tantam in me experior, ut nullius maioris ideam apprehendam; adeo ut illa praecipue sit, ratione cuius imaginem quandam et similitudinem Dei me referre intelligo. Nam quamuis maior absque comparatione in Deo quam in me sit, tum ratione cognitionis et potentiae quae illi adiunctae sunt, redduntque ipsam magis firmam et efficacem, tum ratione obiecti, quoniam ad plura se extendit, non tamen, in se formaliter et praecise spectata, maior uidetur; quia tantum in eo consistit, quod idem uel facere uel non facere (hoc est affirmare uel negare, prosequi uel fugere) possimus, uel potius in eo tantum, quod ad id quod nobis ab intellectu proponitur affirmandum uel negandum, siue prosequendum uel fugiendum, ita feramur, ut a nulla ui externa nos ad id determinari sentiamus. Neque enim opus est me in utramque partem ferri posse, ut sim liber, sed contra, quo magis in unam propendeo, siue quia rationem /58/ ueri et boni in ea euidenter intelligo, siue quia Deus intima cogitationis meae ita disponit, tanto liberius illam eligo; nec sane diuina gratia, nec naturalis cognitio unquam imminuunt libertatem, sed potius augent et corroborant. Indifferentia autem illa, quam experior, cum nulla me ratio in unam partem magis quam in alteram impellit, est infimus gradus libertatis, et nullam in ea perfectionem, sed tantummodo in cognitione defectum, siue nagationem quandam, testatur; nam si semper quid uerum et bonum sit clare uiderem, nunquam de eo quod esset iudicandum uel eligendum deliberarem; atque ita, quamuis plane liber, nunquam tamen indifferens esse possem. [4.09] Ex his autem percipio nec uim uolendi, quam a Deo habeo, per se spectatam, causam esse errorum meorum, est enim amplissima, atque in suo genere perfecta; neque etiam uim intelligendi, nam quidquid intelligo, cum a Deo habeam ut intelligam, procul dubio recte intelligo, nec in eo fieri potest ut fallar. Unde ergo nascuntur mei errores? Nempe ex hoc uno quod, cum latius pateat uoluntas quam intellectus, illam non intra eosdem limites contineo, sed etiam ad illa quae non intelligo extendo; ad quae cum sit indifferens, facile a uero et bono deflectit, atque ita et fallor et pecco. [4.10] Exempli causa, cum examinarem hisce diebus an aliquid in mundo existeret, atque aduerterem, ex hoc ipso quod illud examinarem, euidenter sequi me existere, non potui quidem non iudicare illud quod tam clare intelligebam uerum esse; non quod ab aliqua /59/ ui externa fuerim ad id coactus, sed quia ex magna luce in intellectu magna consecuta est proprensio in uoluntate, atque ita tanto magis sponte et libere illud credidi, quanto minus fui ad istud ipsum indifferens. Nunc autem, non tantum scio me, quatenus sum res quaedam cogitans, existere, sed praeterea etiam idea quaedam naturae corporeae mihi obuersatur, contingitque ut dubitem an natura cogitans quae in me est, uel potius quae ego ipse sum, alia sit ab ista natura corporea, uel an ambae idem sint; et suppono nullam adhuc intellectui meo rationem occurrere, quae mihi unum magis quam aliud persuadeat. Certe ex hoc ipso sum indifferens ad utrumlibet affirmandum uel negandum, uel etiam ad nihil de ea re iudicandum. [4.11] Quinimo etiam haec indifferentia non ad ea tantum se extendit de quibus intellectus nihil plane conoscit, sed generaliter ad omnia quae ab illo non satis perspicue cognoscuntur eo ipso tempore, quo de iis a uoluntate deliberatur: quantumuis enim probabiles coniecturae me trahant in unam partem, sola cognitio quod sint tantum coniecturae, non autem certae atque indubitabiles rationes, sufficit ad assensionem meam in contrarium impellendam. Quod satis his diebus sum expertus, cum illa omnia quae prius ut uera quammaxime credideram, propter hoc unum quod de iis aliquo modo posse dubitari deprehendissem, plane falsa esse supposui. [4.12] Cum autem quid uerum sit non satis clare et distincte percipio, si quidem a iudicio ferendo abstineam, clarum est me recte agere, et non falli. Sed si uel affirmem uel negem, tunc libertate arbitrii non recte utor; atque /60/ si in eam partem quae falsa est me conuertam, plane fallar; si uero alteram amplectar, casu quidem incidam in ueritatem, sed non ideo culpa carebo, quia lumine naturali manifestum est perceptionem intellectus praecedere semper debere uoluntatis determinationem. Atque in hoc liberi arbitrii non recto usu priuatio illa inest quae formam erroris constituit: priuatio, inquam, inest in ipsa operatione, quatenus a me procedit, sed non in facultate quam a Deo accepi, nec etiam in operatione quatenus ab illo dependet. [4.13] Neque enim habeo causam ullam conquerendi, quod Deus mihi non maiorem uim intelligendi, siue non maius lumen naturale dederit quam dedit, quia est de ratione intellectus finiti ut multa non intelligat, et de ratione intellectus creati ut sit finitus; estque quod agam gratias illi, qui mihi nunquam quicquam debuit, pro eo quod largitus est, non autem quod putem me ab illo iis esse priuatum, siue illum mihi ea abstulisse, quae non dedit. [4.14] Non habeo etiam causam conquerendi, quod uoluntatem dederit latius patentem quam intellectum; cum enim uoluntas in una tantum re, et tanquam in indiuisibili consistat, non uidetur ferre eius natura ut quicquam ad illa demi possit; et sane quo amplior est, tanto maiores debeo gratias eius datori. [4.15] Nec denique etiam queri debeo, quod Deus mecum concurrat ad eliciendos illos actus uoluntatis, siue illa iudicia, in quibus fallor: illi enim actus sunt omnino ueri et boni, quatenus adeo dependent, et maior in me quodammodo perfectio est, quod illos possim elicere, quam si non possem. Priuatio autem, in qua sola ratio /61/ formalis falsitatis et culpae consistit, nullo Dei concursu indiget, quia non est res, neque ad illum relata ut causam priuatio, sed tantummodo negatio dici debet. Nam sane nulla imperfectio in Deo est, quod mihi libertatem dederit assentiendi uel non assentiendi quibusdam, quorum claram et distinctam perceptionem in intellectu meo non posuit; sed proculdubio in me imperfectio est, quod ista libertate non bene utar, et de iis, quae non recte intelligo, iudicium feram. Video tamen fieri a Deo facile potuisse, ut, etiamsi manerem liber, et cognitionis finitae, nunquam tamen errarem: nempe si uel intellectui meo claram et distinctam perceptionem omnium de quibus unquam essem deliberaturus indidisset, de nulla unquam re esse iudicandum quam clare et distincte non intelligerem, ut nunquam eius possem obliuisci. Et facile intelligo me, quatenus rationem habeo totius cuiusdam, perfectiorem fututum fuisse quam nunc sum, si talis a Deo factus essem. Sed non ideo possum negare quin maior quodammodo perfectio sit in tot rerum uniuersitate, quod quaedam eius partes ab erroribus immunes non sint, aliae uero sint, quam si omnes plane similes essent. Et nullum habeo ius conquerendi quod eam me Deus in mundo personam sustinere uoluerit, quae non est omnium praecipua et maxime perfecta. [4.16] Ac praeterea, etiam ut non possim ab erroribus abstinere priori illo modo qui pendet ab euidenti eorum omnium perceptione de quibus est deliberandum, possum tamen illo altero qui pendet ab eo tantum, /62/ quod recorder, quoties de rei ueritate non liquet, a iudicio ferendo esse abstinendum; nam, quamuis eam in me infirmitatem esse experiar, ut non possim semper uni et eidem cognitioni defixus inhaerere, possum tamen attenta et saepius iterata meditatione efficere, ut eiusdem, quoties usus exiget, recorder, atque ita habitum quemdam non errandi acquiram. [4.17] Qua in re cum maxima et praecipua hominis perfectio consistat, non parum hodierna meditatione lucratum esse existimo, quod erroris et falsitatis causam inuestigarim. Et sane nulla alia esse potest ab ea quam explicui; nam quoties uoluntatem in iudiciis ferendis ita contineo, ut ad ea tantum se extendat quae illi clare et distincte ad intellectu exhibentur, fieri plane non potest ut errem, quia omnis clara et distincta perceptio proculdubio est aliquid, ac proinde a nihilo esse non potest, sed necessario Deum auctorem habet, Deum, inquam, illum summe perfectum, quem fallacem esse repugnat; ideoque proculdubio est uera. Nec hodie tantum didici quid mihi sit cauendum ut nunquam fallar, sed simul etiam quid agendum ut assequar ueritatem; assequar enim illam profecto, si tantum ad omnia quae perfecte intelligo satis attendam, atque illa a reliquis, quae confusius et obscurius apprehendo, secernam. Cui rei diligenter imposterum operam dabo. MEDITATIO V DE ESSENTIA RERUM MATERIALIUM; ET ITERUM DE DEO, QUOD EXISTAT. [5.01] /63/ Multa mihi supersunt de Dei attributis, multa de mei ipsius siue mentis meae natura inuestiganda; sed illa forte alias resumam, iamque nihil magis urgere uidetur (postquam animaduerti quid cauendum atque agendum sit ad affequendam ueritatem), quam ut ex dubiis, in quae superioribus diebus incidi, coner emergere, uideamque an aliquid certi de rebus materialibus haberi possit. [5.02] Et quidem, priusquam inquiram an aliquae tales res extra me existant, considerare debeo illarum ideas, quatenus sunt in mea cogitatione, et uidere quaenam ex iis sint distinctae, quaenam confusae. [5.03] Nempe distincte imaginor quantitatem, quam uulgo Philosophi appellant continuam, siue eius quantitatis aut potius rei quantae extensionem in longum, latum et profundum; numero in ea uarias partes; quaslibet istis partibus magnitudines, figuras, situs, et motus locales, motibusque istis quaslibet durationes assigno. [5.04] Nec tantum illa, sic in genere spectata, mihi plane nota et perspecta sunt, sed praetera etiam particularia innumera de figuris, de numero, de motu, et similibus, attendendo percipio, quorum ueritas adeo aperta /64/ est et naturae meae consentanea, ut, dum illa primum detego, non tam uidear aliquid noui addiscere, quam eorum quae iam ante sciebam reminisci, siue ad ea primum aduertere, quae dudum quidem in me erant, licet non prius in illa obtutum mentis conuertissem. [5.05] Quodque hic maxime considerandum puto, inuenio apud me innumeras ideas quarumdam rerum, quae, etiam si extra me fortasse nullibi existant, non tamen dici possunt nihil esse; et quamuis a me quodammodo ad arbitrium cogitentur, non tamen a me finguntur, sed suas habent ueras et immutabiles naturas. Ut cum, exempli causa, triangulum imaginor, etsi fortasse talis figura nullibi gentium extra cogitationenem meam existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam eius natura, siue essentia, siue forma, immutabilis et aeterna, quae a me non efficta est, nec a mente mea dependet; ut patet ex eo quod demonstrari possint uariae proprietates de isto tringulo, nempe quod eius tres anguli sint aequales duobus rectis, quod maximo eius angulo maximum latus subtendatur, et similes, quas uelim nolim clare nunc agnosco, etiamsi de iis nullo modo antea cogitauerim, cum triangulum imaginatus sum, nec proinde a me fuerint effictae. [5.06] Neque ad rem attinet, si dicam mihi forte a rebus externis per organa sensuum istam trianguli ideam aduenisse, quia nempe corpora triangularem figuram habentia interdum uidi; possum enim alias innumeras figuras excogitare, de quibus nulla suspicio esse potest quod mihi unquam per sensus illapsae sint, et tamen /65/ uarias de iis, non minus quam de triangulo, proprietates demonstrare. Quae sane omnes sunt uerae, quandoquidem a me clare cognoscuntur, ideoque aliquid sunt, non merum nihil: patet enim illud omne quod uerum est esse aliquid; et iam fuse demonstraui illa omnia quae clare cognosco esse uera. Atque quamuis id non demonstrassem, ea certe est natura mentis meae ut nihilominus non possem iis non assentiri, saltem quamdiu ea clare percipio; meminique me semper, etiam ante hoc tempus, cum sensuum obiectis quam maxime inhaererem, eiusmodi ueritates, quae nempe defiguris, aut numeris, aliisue ad Arithmeticam uel Geometriam uel in genere ad puram atque abstractam Mathesim pertinentibus, euidenter agnoscebam, pro omnium certissimis habuisse. [5.07] Iam uero si ex eo solo, quod alicuius rei ideam possim ex cogitatione mea depromere, sequitur ea omnia, quae ad illam rem pertinere clare est distincte percipio, reuera ed illam pertinere, nunquid inde haberi etiam potest argumentum, quo Dei existentia probetur? Certe eius ideam, nempe entis summe perfecti, non minus apud me inuenio, quam ideam cuiusuis figurae aut numeri; nec minus clare et distincte intelligo ad eius naturam pertinere ut semper existat, quam id quod de aliqua figura aut numero demonstro ad eius figurare aut numeri naturam etiam pertinere; ac proinde, quamuis non omnia, quae superioribus hisce diebus meditatus sum, uera essent, in eodem ad minimum certitidinis gradu esse deberet apud me Dei existentia, /66/ in quo fuerunt hactenus Mathematicae ueritates. [5.08] Quan quam sane hoc prima fronte non est omnino perspicuum, sed quandam sophismatis speciem resert. Cum enim affetus sim in omnibus aliis rebus existentiam ab essentia distinguere, facile mihi persuadeo illam etiam ab essentia Dei seiungi posse, atque ita Deum ut non existentem cogitari. Sed tamen diligentius attendenti fit manifestum, non magis posse existentiam ab essentia Dei separari, quam ab essentia trianguli magnitudinem trium eius angolorum aequalium duobus rectis, siue ad idea montis ideam uallis: adeo ut non magis repugnet cogitare Deum (hoc est ens summe perfectum) cui desit existentia (hoc est cui desit aliqua perfectio), quam cogitare montem cui desit uallis. [5.09] Verumtamen, ne possim quidem cogitare Deum nisi existentem, ut neque montem sine ualle, at certe, ut neque ex eo quod cogitem montem cum ualle, ideo sequitur aliquem montem in mundo esse, ita neque ex eo quod cogitem Deum ut existentem, ideo sequi uidetur Deum existere: nullam enim necessitatem cogitatio mea rebus imponit: et quemadmodum imaginari licet ecum alatum, etsi nullus ecus habeat alas, ita forte Deo existentiam possum affingere, quamuis nullus Deus existat. [5.10] Immo sophisma hic latet; neque enim, ex eo quod non possim cogitare montem nisi cum ualle, sequitur alicubi montem et uallem existere, sed tantum montem /67/ et uallem, siue existant, siue non existant, a se mutuo seiungi non posse. Atqui ex eo quod non possim cogitare Deum nisi existentem, sequitur existentiam a Deo esse inseparabilem, ac proinde illum reuera existere; non quod mea cogitatio hoc efficiat, siue aliquam necessitatem ulli rei imponat, sed contra quia ipsius rei, nempe existentiae Dei, necessitas me determinat ad hoc cogitandum: neque enim mihi liberum est Deum absque existentia (hoc est ens summe perfectum absque summa perfectione) cogitare, ut liberum est ecum uel cum alis uel sine alis imaginari. [5.11] Neque etiam hic dici debet, necesse quidem esse ut ponam Deum existentem, postquam posui illum habere omnes perfectiones, quandoquidem existentia una est ex illis, sed priorem positionem necessariam non suisse; ut neque necesse est me putare figuras omnes quadrilateras circulo inscribi, sed posito quod hoc putem, necesse erit me fateri rhombum circulo inscribi, quod aperte tamen est falsum. Nam, quamuis non necesse sit ut incidam unquam in ullam de Deo cogitationem, quoties tamen de ente primo et summo libet cogitare, atque eius ideam tanquam ex mentis meae thesauro depromere, necesse est ut illi omnes perfectiones attribuam, etsi nec omnes tunc enumerem, nec ad singulas attendam: quae necessitas plane sufficit ut postea, cum animaduerto existentiam esse perfectionem, recte concludam ens primum et summum existere: quemadmodum non est necesse me ullum triangulum unquam imagineri, sed quoties uolo figuram rectilineam tres tantum angulos habentem considerare, necesse est ut illi ea tribuam, ex quibus /68/ recte infertur eius tres angulos non maiores esse duobus rectis, etiamsi hoc ipsum tunc non aduertam. Cum uero examino quaenam figurae circulo inscribantur, nullo modo necesse est ut putem omnes quadrilateras ex eo numero esse; immo etiam idipsum nequidem fingere possum, quamdiu nihil uolo admittere nisi quod clare et distincte intelligo. Ac proinde magna differentia est inter eiusmodi falsas positiones, et ideas ueras mihi ingenitas, quarum prima et praecipua est idea Dei. Nam sane multis modis intelligo illam non esse quid fictitium a cogitatione mea dependens, sed imaginem uerae et immutabilis naturae: ut, primo, quia nulla alia res potest a me excogitari, ad cuius essentiam existentia pertineat, praeter solum Deum; deinde, quia non possum duos aut plures eiusmodi Deos intelligere, et quia, posito quod iam unus existat, plane uideam esse necessarium ut et ante ab aeterno extiterit, et in aeternum sit mansurus; ac denique, quod multa alia in Deo percipiam, quorum nihil a me detrahi potest nec mutari. [5.12] Sed uero, quacumque tandem utar probandi ratione, semper eo res redit, ut ea me sola plane persuadeant, quae clare et distincte percipio. Et quidem ex iis quae ita percipio, etsi nonnulla unicuique obuia sint, alia uero nonnisi ab iis qui proprius inspiciunt et diligenter inuestigant deteguntur, postquam tamen detecta sunt, haec non minus certa quam illa existimantur. Ut quamuis non tam facile appareat in triangulo rectangulo /69/ quadratum basis aequale esse quadratis laternum, quam istam basim maximo eius angulo subtendi, non tamen minus creditur, postquam semel est perspectum. Quod autem ad Deum attinet, certe nisi praeiudiciis obruerer, et rerum sensibilium imagines cogitationem meam omni ex parte obsiderent, nihil illo prius aut facilius agnoscerem; nam quid ex se est apertius, quam summum ens esse, siue Deum, ad cuius solius essentiam existentia pertinet, existere? [5.13] Atque, quamuis mihi attenta consideratione opus fuerit ad hoc ipsum percipiendum, nunc tamen non modo de eo aeque certus sum ac de omni alio quod certissimu uidetur se praeter etia animaduerto caeteraru rerum certitudinem ab hoc ipso ita pendere, ut absque eo nihil unquam perfecte sciri possit. [5.14] Etsi enim eius sim naturae ut, quamdiu aliquid ualde clare et distincte percipio, non possim non credere uerum esse, quia tamen eius etiam sum naturae ut non possim obtutum mentis in eandem rem semper defigere ad illam clare percipiendam, recurratque saepe memoria iudicii ante facti, cum non amplius attendo ad rationes propter quas tale quid iudicaui, rationes aliae afferri possunt quae me, si Deum ignorarem, facile ab opinione deiicerent, atque ita de nulla unquam re ueram et certam scientiam, sed uagas tantum et mutabiles opiniones, haberem. Sic, exempli causa, cum naturam trianguli considero, euidentissime quidem mihi, utpote Geometriae principiis imbuto, apparet eius tres angulos aequales esse duobus rectis, nec possum non credere id uerum esse, quamdiu ad /70/ eius demonstrationem attendo; sed statim atque mentis aciem ab illa deflexi, quantumuis adhuc recorder me illam clarissime perspexisse, facile tamen potest accidere ut dubitem an sit uera, si quidem Deum ignorem. Possum enim mihi persuadere me talem a natura factum esse, ut interdum in iis fallar quae me puto quam euidentissime percipere, cum praesertim meminerim me saepe multa pro ueris et certis habuisse, quae postmodum, aliis rationibus adductus, falsa esse iudicaui. [5.15] Postquam uero percepi Deum esse, quia simul etiam intellexi caetera omnia ab eo pendere, illumque non esse fallacem; atque inde collegi illa omnia, quae clare et distincte percipio, necessario esse uera; etiamsi non attendam amplius ad rationes propter quas istud uerum esse iudicaui, modo tantum recorder me clare et distincte perspexisse, nulla ratio contraria afferri potest, quae me ad dubitandum impellat, sed ueram et certam de hoc habeo scientiam. Neque de hoc tantum, sed et de reliquis omnibus quae memini me aliquando demonstrasse, ut de Geometricis et similibus. Quid enim nunc mihi opponetur? Mene talem factum esse ut saepe fallar? At iam scio me in iis, quae perspicue intelligo, falli non posse. Mene multa alias pro ueris et certis habuisse, quae postea falsa esse deprehendi? Atqui nulla ex iis clare et distincte perceperam, sed huius regulae ueritatis ignarus ob alias causas forte credideram, quas postea minus firmas esse detexi. Quid ergo dicetur? Anne (ut nuper mihi obiiciebam) me forte somniare, siue illa omnia, quae iam cogito, non magis uera esse quam ea quae dormienti occurrunt? Immo etiam hoc nihil mutat; nam certe, /71/ quamuis somniarem, si quid intellectui meo sit euidens, illud omnino est uerum. [5.16] Atque ita plane uideo omnis scientiae certitudinem et ueritatem ab une ueri Dei cognitione pendere, adeo ut, priusquam illum nossem, nihil de ulla alia re perfecte scire potuerim. Iam uero innumera, tum de ipso Deo aliisque rebus intellectualibus, tum etiam de omni illa natura corporea, quae est purae Matheseos obiectum, mihi plane nota et certa esse possunt. MEDITATIO VI DE RERUM MATERIALIUM EXISTENTIA, ET REALI MENTIS A CORPORE DISTINCTIONE [6.01] Reliquum est ut examinem an res materiales existant. Et quidem iam ad minimum scio illas, quatenus sunt purae Metheseos obiectum, posse existere, quandoquidem ipsas clare et distincte percipio. Non enim dubium est quin Deus sit capax ea omnia efficiendi quae ego fic percipiendi sum capax; nihilque unquam ab illo fieri non posse iudicaui, nisi propter hoc quod illud a me distincte percipi repugnaret, Praeterea ex imaginandi facultate, qua me uti experior, dum circa res istas materiales uersor, sequi uidetur illas existere: nam attentius consideranti quidnam sit imaginatio, /72/ nihil aliud esse apparet quam quaedam applicatio facultatis cognoscitiuae ad corpus ipsi intime praesens, ac proinde existens. [6.02] Quod ut planum fiat, primo examino differentiam quae est inter imaginationem et puram intellectionem. Nempe exempli causa, cum tringulum imaginor, non tantum intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam, sed simul etiam estas tres lineas tanquam praesentes acie mentis intueor, atque hoc est quod imaginri appello. Si uero de chiliogono uelim cogitare, equidem aeque bene intelligo illud esse figuram constantem mille lateribus, ac intelligo triangulum esse figuram constantem tribus; sed non eodem modo illa mille latera imaginor, siue tanquam praesentia intueor. Et quamuis tunc, propter consuetudinem aliquid semper imaginandi, quoties de re corporea cogito, figuram forte aliquam consuse mihi repraesentem, patet tamen illam non esse chiliogonum, quia nulla in re est diuersa ab ea quam mihi etiam repraesentarem, si de myriogono aliaue quauis figura plurimorum laterum cogitarem; nec quicquam iuuat ad eas proprietates, quibus chiliogonum ab aliis polygonis differt, agnoscendas. Si uero de pentagono quaestio sit, possum quidem eius figuram intelligere, sicut figuram chiliogoni, absque ope imaginationis; sed possum etiam eandem imagineri, applicando scilicet aciem mentis ad eius quinque latera, simulque ad aream iis contentam; et manifeste hic animaduerto mihi peculiari /73/ quadam animi contentione opus esse ad imaginandum, qua non utor ad intelligendum: quae noua animi contentio differentiam inter imaginationem et intellectionem puram clare ostendit. [6.03] Ad haec considero istam uim imaginandi quae in me est, prout differt a ui intelligendi, ad mei ipsius, hoc est ad mentis meae essentiam non requiri; nam quamuis illa a me abesset, procul dubio manerem nihilominus ille idem qui nunc sum; unde sequi uidetur illam ab aliqua re a me diuersa pendere. Atque facile intelligo, si corpus aliquod existat cui mens sit ita coniuncta ut ad illud ueluti inspiciendum pro arbitrio se applicet, fieri posse ut per hoc ipsum res corporeas imaginer; adeo ut hic modus cogitandi in eo tantum a pura intellectione differat, quod mens, dum intelligit, se ad seipsam quodammodo conuertat, respiciatque aliquam ex ideis quae illi ipsi insunt; dum autem imaginatur, se conuertat ad corpus, et aliquid in eo ideae uel a se intellectae uel sensu perceptae conforme inteatur. Facile, inquam, intelligo imaginationem ita perfici posse, siquidem corpus existat; et quia nullus alius modo aeque conueniens occurrit ad illam explicandam, probabiliter inde coniicio corpus existere; sed probabiliter tantum, et quamuis accurate omnia inuestigem, nondum tamen uideo ea ea naturae corporeae idea distincta, quam in imaginatione mea inuenio, ullum sumi posse argumentum, quod necessario concludat aliquod corpus existere. [6.04] /74/ Soleo uero alia multa imaginari, praeter illam naturam corpoream, quae est purae Metheseos obiectum, ut colores, sonos, sapores, dolorem, et similia, sed nulla tam distincte; et quia haec percipio melius sensu, a quo uidentur ope memoriae ad imaginationem peruenisse, ut commodius de ipsis agam, eadem opera etiam de sensu est agendum, uidendumque an ex iis quae isto cogitandi modo, quem sensum appello, percipiuntur, certum aliquod argumentum pro rerum corporearum existentia habere possim. [6.05] Et primo quidem apud me hic repetam quaenam illa sint quae antehac, ut sensu percepta, uera esse putaui, et quas ob causas id putaui; deinde etiam causas expendam propter quas eadem postea in dubium reuocaui; ac denique considerabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum. [6.06] Primo itaque sensi me habere caput, manus, pedes, et membra caetera ex quibus constat illud corpus, quod tanquam mei partem, uel forte etiam tanquam me totum spectabam; sensique hoc corpus inter alia multa corpora uersari, a quibus uariis commodis uel incommodis affici potest, et commoda ista sensu quodam uoluptatis, et incommoda sensu doloris metiebar. Atque, praeter dolorem et uoluptatem, sentiebam etiam in me famem, sitim, aliosque eiusmodi appetius; itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem, ad tristitiam, ad iram, similesque alios affectus; foris uero, praeter corporum extensionem, et figuras, et /75/ motus, sentiebam etiam in illis duritiem et calorem, aliasque tactiles qualitates; ac praetera lumen et colores, et odores, et sapores, et sonos, quorum uarietate caelum, terram, maria, et reliqua corpore ab inuicem distinguebam. Nec sane absque ratione, ob ideas istarum omnium qualitatum quae cogitationi meae se offerebant, et quas solas proprie et immediate sentiebam, putabam me sentire res quasdam a mea cogitatione plane diuersas, nempe corpora a quibus ideae istae procederent; experiebar enim illas absque ullo meo consensu mihi aduenire, adeo ut neque possem obiectum ullum sentire, quamuis uellem, nisi illud sensus organo esset praesens, nec possem non sentire cum erat praesens. Cumque ideae sensu perceptae essent multo magis uiuidae et expressae, et suo etiam modo magis distinctae, quam ullae ex iis quas ipse prudens et sciens meditando effingebam, uel memoriae meae impressas aduertebam, fieri non posse uidebatur ut a meipso procederent; ideoque supererat ut ab aliis quibusdam rebus aduenirent. Quarum rerum cum nullam aliunde notitiam haberem quam ex istis ipsis ideis, non poterat aliud mihi uenire in mentem quam illas iis similes esse. Atque etiam quia recordabar me prius usum fuisse sensibus quam ratione, uidebamque ideas quas ipse effingebam non tam expressas esse, quam illae erant quas sensu percipiebam, et plerumque ex earum partibus componi, facile mihi persuadebam nullam plane me habere in intellectu, quam non prius habuissem in sensu. Non etiam sine ratione corpus illud, quod speciali quodam iure meum appellabam, /76/ magis ad me pertinere quam alia ulla arbitrabar: neque enim ab illo poteram unquam seiungi, ut a reliquis; omnes appatitus et affectus in illo et pro illo sentiebam; ac denique dolorem et titillationem uoluptatis in eius partibus, non autem in aliis extra illud positis, aduertebam. Cur uero ex isto nescio quo doloris sensu quaedam consequatur, curue illa nescio quae uellicatio uentriculi, quam famen uoco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis uero ariditas de potu, et ita de caeteris, non aliam sane habebam rationem, nisi quia ita doctus sum a natura; neque enim ulla plane est affinitas (saltam quam ego intelligam) inter istam uellicationem et cibi sumendi uoluntatem, siue inter sensum rei dolorem inferentis, et cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed et reliqua omnia, quae de sensum obiectis iudicabam, uidebar a natura didicisse: prius enim illa ita se habere mihi persuaseram, quam rationes ullas quibus hoc ipsum probaretur expendissem. [6.07] Postea uero multa paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus habueram labefactarunt; nam et interdum turres, quae rotundae uisae fuerant e longinquo, quadratae apparebant e propinquo, et statuae permagnae, in eorum sastigiis stantes, non magnae e terra spectanti uidebantur; et talibus aliis innumeris in rebus sensuum externorum iudicia falli deprehendebam. Nec externorum dumtaxat, sed etiam internorum; /77/ nam quid dolore intimius esse potest? Atqui audiueram aliquando ab iis, quibus crus aut brachium fuerat abscissum, se sibi uideri adhuc interdum dolorem sentire in ea parte corporis qua carebant; ideoque etiam in me non plane certum esse uidebatur membrum aliquod mihi dolere, quamuis sentirem in eo dolorem. Quibus etiam duas maxime generales dubitandi causas nuper adieci: prima erat, quod nulla unquam, dum uigilo, me sentire crediderim, quae non etiam inter dormiendum possim aliquando putare me sentire; cumque illa, quae sentire mihi uideor in somnis, non credam a rebus extra me positis mihi aduenire, non aduertebam quare id potius crederem de iis quae sentire mihi uideor uigilando. Altera erat, quod cum auctorem meae originis adhuc ignorarem, uel saltem ignorare me fingerem, nihil uidebam obstare quominus essem natura ita constitutus ut fallerer, etiam in iis quae mihi uerissima apparebant, Et quantum ad rationes quibus antea rerum sensibilium ueritatem mihi persuaseram, non difficulter ad illas respondebam. Cum enim uiderer ad multa impelli a natura, quae ratio dissuadebat, non multum fidendum esse putabam iis quae a natura docentur. Et quamuis sensuum perceptiones a uoluntate mea non penderent, non ideo concludendum esse putabam illas a rebus a me diuersis procedere, quia forte aliqua esse potest in meipso facultas, etsi mihi nondum cognita, illarum effectrix. [6.08] Nunc autem, postquam incipio meipsum meaeque auctorem originis melius nosse, non quidem omnia, quae habere uideor a sensibus, puto esse temere admittenda; /78/ sed neque etiam omnia in dubium reuocanda. [6.09] Et primo, quoniam scio omnia quae clare et distincte intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem absque altera clare et distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera elle diuersam, quia potest saltem a Deo seorsim poni; et non refert a qua potentia id fiat, ut diuersa existimetur; ac proinde, ex hoc ipso quod sciam me existere, quodque interim nihil plane aliud ad naturam siue essentiam meam pertinere animaduertam, praeter hoc solum quod sim res cogitans, recte conclude meam essentiam in hoc uno consistere, quod sim res cogitans. Et quamuis fortasse (uel potius, ut postmodum dicam, pro certo) habeam corpus, Quod mihi ualde arcte coniunctum est, quia tamen ex una parte claram et distinctam habeo ideam mei ipsius, quatenus sum tantum res cogitans, non extensa, et ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans, certum est a corpore meo reuera esse distinctum, et absque illo posse existere. [6.10] Praetera inuenio in me facultates spacialibus quibusdam modis cogitandi, puta facultates imaginandi et sentiendi, sine quibus totum me possum clare et distincte intelligere, sed non uice uersa illas sine me, hoc est fine substantia intelligente cui insint: intellectionem enim nonnullam in suo formali conceptu includunt, unde percipio illas a me, ut modos a re, distingui. Agnosco etiam quasdam alias facultates, ut locum mutandi, uarias figuras induendi, et similes, quae quidem non magis quam praecedentes, absque /79/ aliqua substantia cui insint, possunt intelligi, nec proinde etiam absque illa existere: sed manifestum est has, siquidem existant, inesse debere substantiae corporeae siue extensae, non autem ulla plane intellectio, in earum claro et distincto conceptu continetur. Iam uero est quidem in me passiua quaedam facultas sentiendi, siue ideas rerum sensibilium recipiendi et cognoscendi, sed eius nullum usum habere possem, nisi quaedam actiua etiam existeret, siue in me, siue in alio, facultas istas ideas producendi uel efficiendi. Atque haec sane in me ipso esse non potest, quia nullam plane intellectionem praesupponit, et me non cooperante, sed saepe etiam inuito, ideae istae producuntur: ergo superest ut sit in aliqua substantia a me diuersa, in qua quoniam omnis realitas uel formaliter uel eminenter inesse debet, quae est obiectiue in ideis ab ista facultate productis (ut iam supra animaduerti), uel haec substantia est corpus, siue natura corporea, in qua nempe omnia formaliter continentur quae in ideis obiectiue; uel certe Deus est, uel aliqua creatura corpore nibilior, in qua continentur eminenter. Atqui, cum Deus non sit fallax, omnino manifestum est illum nec per se immediate istas ideas mihi immittere, nec etiam mediante aliqua creatura, in qua earum realitas obiectiua, non formaliter, sed eminenter tantum contineatur. Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc agnoscendum, sed contra magnam /80/ propensionem ad credendum illas a rebus corporeis emitti, non uideo qua ratione posset intelligi ipsum non esse fallacem, si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur. Ac proinde res corporeae existunt. Non tamen forte omnes tales omnino existunt, quales illas sensu comprehendo, quoniam ista sensuum comprehensio in multis ualde obscura est et confusa; sed saltem illa omnia in iis sunt, quae clare et distincte intelligo, id est omnia, generaliter spectata, quae in purae Matheseos obiecto comprehenduntur. [6.11] Quantum autem attinet ad reliqua quae uel tantum particularia sunt, ut quod sol sit talis magnitudinis aut figurae etc., uel minus clare intellecta, ut lumen, sonus, dolor, et similia, quamuis ualde dubia et incerta sint, hoc tamen ipsum, quod Deus non sit fallax, quodque idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in meis opinionibus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa ad illam emendandam, certam mihi spem ostendit ueritatis etiam in iis assequendae. Et sane non dubium est quin ea omnia quae doceor a natura aliquid habeant ueritatis: per naturam enim, generaliter spectatam, nihil nunc aliud quam uel Deum, ipsum, uel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam intelligo; nec aliud per naturam meam in particulari, quam complexionem eorum omnium quae mihi a Deo sunt tributa. [6.12] Nihil autem est quod me ista natura magis expresse doceat, quam quod habeam corpus, cui male est cum dolorem sentio, quod cibo uel potu indiget, cum famem aut sitim patior, et similia; nec proinde dubitare debeo, quin aliquid in eo sit ueritatis. [6.13] /81/ Docet etiam natura, per istos sensus doloris, famis, sitis etc., me non tantum adesse meo corpori ut nauta adest mauigio, sed illi arcissime esse coniunctum et quasi permixtum, adeo ut unum quid cum illo componam. Aliquoi enim, cum corpus laeditur, ego, qui nihil aliud sum quam res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed turo intellectu laesionem istam perciperem, ut nauta uisu percipit si quid in naue frangatur; et cum corpus cibo uel potu indiget, hoc ipsum expresse intelligerem, non confusos famis et sitis sensus haberem. Nam certe isti sensus sitis, famis doloris etc., nihil aliud sunt quam confusi quidam cogitandi modi ab unione et quasi permixtione mentis cum corpore exorti. [6.14] Praetera etiam doceor a natura uaria circa meum corpus alia corpora existere, ex quibus nonnulla mihi prosequenda sunt, alia fugienda. Et certe, ex eo quod ualde diuersos sentiam colores, sonos, odores, sapores, calorem, duritiem, et similia, recte concludo, aliquas esse in corporibus, a quibus uariae istae sensuum perceptiones adueniunt, uarietates iis respondentes, etiamsi forte iis non similes; atque ex eo quod quaedam ex illis perceptionibus mihi gratae sint, aliae ingratae, plane certum est meum corpus, siue potius me totum, quatenus ex corpore et mente sum compositus, uariis commodis et incommodis a circumiacentibus corporibus affici posse. [6.15] /82/ Multa uero alia sunt quae, etsi uidear a natura doctus esse, non tamen reuera ab ipsa, sed a consuetudine quadam inconsiderate iudicandi accepi, atque ideo falsa esse facile contingit: ut quod omne spatium, in quo nihil plane occurrit quod meos sensus moueat, sit uacuum; quod in corpore, exempli gratia, calido aliquid sit plane simile ideae caloris quae in me est, in albo aut uiridi sit eadem albedo aut uiriditas quam sentio, in amaro aut dulci idem sapor, et sic de caeteris: quod et astra et turres, et quaeuis alia remota corpora eius sint tantum magnitudinis et figurae, quam sensibus meis exhibent, et alia eiusmodi. Sed ne quid in hac re non satis distincte percipiam, accuratius debeo definire quid proprie intelligam, cum dico me aliquid doceri a natura. Nempe hic naturam strictius sumo, quam pro complexione eorum omnium quae mihi a Deo tributa sunt; in hac enim complexione multa continentur quae ad mentem solam pertinent, ut quod percipiam id quod factum est infectum esse non posse, et reliqua omnia quae lumine naturali sunt nota, de quibus hic non est fermo; multa etiam quae ad solam corpus spectant, ut quod deorsum tendat, et similia, de quibus etiam non ago, sed de iis tantum quae mihi, ut composito ex mente et corpore, a Deo tributa sunt. Ideoque haec natura docet quidem ea refugere quae sensum doloris inferunt, et ea prosequi quae sensum uoluptatis, et talia; sed non apparet illam praetera nos docere ut quicquam ex istis seunsuum perceptionibus sine praeuio intellectus examine de rebus extra non positis concludamus, quia de iis uerum scire /83/ ad mentem solam, non autem ad compositum, uidetur pertinere. Ita quamuis stella non magis oculum meum quam ignis exiguae facis afficiat, nulla tamen in eo realis siue positiua propensio est ad credendum illam non esse maiorem, sed hoc sine ratione ab ineunte aetate iudicaui; et quamuis ad ignem accedens sentio calorem, ut etiam ad eundem nimis prope accedens sentio dolorem, nulla profecto ratio est quae suadeat in igne aliquid esse simile isti calori, ut neque etiam isti dolori, sed tantummodo in eo aliquid esse, quodcumque demum sit, quod istos in nobis sensus caloris uel doloris efficiat: Et quamuis etiam in aliquo spatio nihil sit quod moueat sensum, non ideo sequitur in eo nullum esse corpus: sed uideo me in his aliisque permultis ordinem naturae peruertere esse assuetum, quia nempe sensuum perceptionibus, quae proprie tantum a natura datae sunt ad menti significandum quaenam composito, cuius pars est, commoda sint uel incommoda, et eatenus sunt satis clarae et distinctae, utor tanquam regulis certis ad immediate dignoscendum quaenam sit corporum extra nos positorum essentia, de qua tamen nihil ualde obscure et confuse significant. [6.16] Atqui iam ante satis perspexi qua ratione, non obstante Dei bonitate, iudicia mea falsa esse contingat. Sed noua hic occurrit difficultas circa illa ipsa quae tanquam persequemda uel fugienda mihi a natura exhibentur, atque etiam circa internos sensus in quibus errores uideor deprehendisse: ut cum quis, grato cibi alicuius sapore delusus, uenenum intus latens assumit. /84/ Sed nempe tunc tantum a natura impellitur ad illud appetendum in quo gratus sapor consistit, non autem ad uenenum, quod plane ignorat; nihilque hinc aliud concludi potest, quam naturam istam non esse omnisciam: quod non mirum, quia, cum homo sit res limitata, non alia illi competit quam limitatae perfectionis. [6.17] At uero non raro etiam in iis erramus ad quae a natura impellimur: ut cum ii qui aegrotant, potum uel cibum appetunt sibi paulo post nocitutum. Dici forsan hic poterit, illos ob id errare, quod natura eorum sit corrupta: sed hoc difficultatem non tollit, quia non minus uero homo argrotus creatura Dei est quam sanus; nec proinde minus uidetur repugnare illum a Deo fallacem naturam habere. Atque ut horologium ex rotis et ponderibus confectum non minus accurate leges omnes naturae obseruat, cum male fabricatum est et horas non recte indicat, quam cum omni ex parte artificis uoto satisfacit: ita, si considerem hominis corpus, quatenus machinamentum quoddam est ex ossibus, neruis, musculis, uenis, sanguine et pellibus ita aptum et compositum, ut, etiamsi nulla in eo mens existeret, eosdem tamen haberet omnes motus qui nunc in eo non ab imperio uoluntatis nec proinde a mente procedunt, facile agnosco illi aeque naturale fore, si, exempli causa, hydrope laboret, eam faucium ariditatem pati, quae sitis sensum menti inferre solet, atque etiam ab illa eius neruos et reliquas partes ita disponi ut potum sumat ex quo morbus augeatur, quam, cum nullum tale in eo uitium est, a simili /85/ faucium siccitate moueri ad potum sibi utile assumendum. Et quamuis, respiciens ad praeconceptum horologii usum, dicere possim illud, cum horas non recte indicat, a natura sua deflectere; atque eodem modo, considerans machinamentum humani corporis tanquam comparatum ad motus qui in eo fieri solent, putem illud etiam a natura sua aberrare, si eius fauces sint aridae, cum potus ad ipsius conseruationem non prodest; satis tamen animaduerto hanc ultimam naturae acceptionem ab altera multum differre: haec enim nihil aliud est quam denominatio a cogitatione mea hominem aegrotum et horologium male fabricatum cum idea hominis sani et horologii recte facti comparate dependens, rebusque de quibus dicitur extrinseca; per illam uero aliquid intelligo quod reuera in rebus reperitur, ac proinde nonnihil habet ueritatis. [6.18] Ac certe, etiamsi respiciendo ad corpus hydrope laborans, sit tantum denominatio extrinseca, cum dicitur eius natura esse corrupta, ex eo quod aridas habeat fauces, nec tamen egeat potu; respiciendo tamen ad compositum, siue ad mentem tali corpori unitam, non est pura denominatio, sed uerus error naturae, quod sitiat cum potus est ipsi nociturus; ideoque hic remanet inquirendum, quo pacto bonitas Dei non impediat quo minus natura sic sumpta sit fallax. [6.19] Nempe imprimis hic aduerto magnam esse differentiam inter mentem et corpus, in eo quod corpus ex natura sua sit semper diuisibile, mens autem plane /86/ indiuisibilis; nam sane cum hanc considero, siue meipsum quatenus sum tantum res cogitans, nullas in me partes possum distinguere, sed rem plane unam et integram me esse intelligo; et quamuis toti corpori tota mens unita esse uideatur, abscisso tamen pede, uel brachio, uel quauis alia corporis parte, nihil ideo de mente subductum esse cognosco; neque etiam facultates uolendi, sentiendi, intelligendi etc. eius partes dici possunt, quia una et eadem mens est quae uult, quae sentit, quae intelligit. Contra uero nulla res corporea siue extensa potest a me cogitari, quam non facile in partes cogitatione diuidam, atque hoc ipso illam diuisibilem esse intelligam: quod unum sufficeret ad me docendum, mentem a corpore omnino esse diuersam, si nondum illud aliunde satis scirem. [6.20] Deinde aduerto mentem non ab omnibus corporis partibus immediate affici, sed tantummodo a cerebro, uel forte etiam ab une tantum exigua eius parte, nempe ab ea in qua dicitur esse sensus communis; quae, quotiescumque eodem modo est disposita, menti idem exhibet, etiamsi reliquae corporis partes diuersis interim modis possint se habere, ut probant innumera experimenta, quae hic recensere non est opus. [6.21] Aduerto praetera eam esse corporis naturam, ut nulla eius pars possit ab alia parte aliquantum remota moueri, quin possit etiam moueri eodem modo a qualibet ex iis quae interiacent, quamuis illa remotior nihil agat. Ut, exempli causa, in fune A, B, C, D, si /87/ trahatur eius ultima pars D, non alio pacto mouebitur prima A, quam moueri etiam posset, si traherentur una ex intermediis B uel C, et ultima D maneret immota: Nec dissimili ratione, cum sentio dolorem pedis, docuit me Physica sensum illum fieri ope neruorum per pedem sparsorum, qui, inde ad cerebrum usque funium instar extensi, dum trahuntur in pede, trahunt etiam intimas cerebri partes ad quas pertingunt, quemdamque motum in iis excitant, qui institutus est a natura ut mentem afficiat sensu doloris tanquam in pede existentis. Sed quia illi nerui per tibiam, crus, lumbos, dorsum, et collum transire debent, ut a pede ad cerebrum perueniant, potest contingere ut, etiamsi eorum pars, quae est in pede, non attingatur, sed aliqua tantum ex intermediis, idem plane ille motus fiat in cerebro qui sit pede male affecto, ex quo necesse erit ut mens sentiat eundem dolorem. Et ideam de quolibet alio sensu est putandum. [6.22] Aduerto denique, quandoquidem unusquisque ex motibus, qui fiunt in ea parte cerebri quae immediate mentem afficit, non nisi unum aliquem sensum illi infert, nihil hac in re melius posse excogitari, quam si eum inferat qui, ex omnibus quos inferre potest, ad hominis sani conuersationem quammaxime et quam frequentissime conducit. Experientiam autem testari, tales esse omnes sensus nobis a natura inditos; ac proinde nihil plane in iis reperiri, quod non Dei potentiam bonitatemque testetur. Ita, exempli causa, /88/ cum nerui qui sunt in pede uehementer et praeter consuetudinem mouentur, ille eorum motus, per spinae dorsi medullam ad intima cerebri pertingens, ibi menti signum dat ad aliquid sentiendum, nempe dolorem tanquam in pede existentem, a quo illa excitatur ad eius causam, ut pedi infestam, quantum in se est, amouendam. Potuisset uero natura hominis a Deo sic constitui, ut ille idem motus in cerebro quiduis aliud menti exhiberet: nempe uel seipsum, quatenus est in cerebro, uel quatenus est in pede, uel in aliquo ex locis intermediis, uel denique aliud quidlibet; sed nihil aliud ad corporis conseruationem aeque conduxisset. Eodem modo, cum potu indigemus, quaedam inde oritur siccitas in gutture, neruos eius mouens et illorum ope cerebri interiora; hicque motus mentem afficit sensu sitis, quia nihil in toto hoc negotio nobis atilius est scire, quam quod potu ad conseruationem ualetudinis egeamus, et sic de caeteris. [6.23] Ex quibus omnino manifestum est, non obstante immensa Dei bonitate, naturam hominis ut ex mente et corpore compositi non posse non aliquando esse fallacem. Nam si quae causa, non in pede, sed in alia quauis ex partibus per quas nerui a pede ad cerebrum porriguntur, uel etiam in ipso cerebro, eundem plane motum excitet qui solet excitari pede male affecto, sentietur dolor tanquam in pede, sensusque naturaliter falletur, quia, cum ille idem motus in cerebro non possit nisi eundem semper sensum menti inferre, multoque frequentius oriri soleat a causa quae laedit pedem, quam ab alia alibi existente, rationi consentaneum /89/ est ut pedis potius quam alterius partis dolorem menti semper exhibeat. Et si quando faucium ariditas, non ut solet ex eo quod ad corporis ualetudinem potus conducat, sed ex contraria aliqua causa oriatur, ut in hydropico contingit, longe melius est illam tunc fallere, quam si contra semper falleret, cum corpus est bene constitutum; et sic de reliquis. [6.24] Atque haec consideratio plurimum iuuat, non modo ut errores omnes quibus natura mea abnoxia est animaduertam, sed etiam ut illos aut emendare aut uitare facile possim. Nam sane, cum sciam omnes sensus circa ea, quae ad corporis commodum spectant, multo frequentius uerum indicare quam falsum, possimque uti fere semper pluribus ex iis ad eandem rem examinandam, et insuper memoria, quae praesentia cum praecedentibus connectit, et intellectu, qui iam omnes errandi causas perspexit; non amplius uereri debeo ne illa, quae mihi quotidie a sensibus exhibentur, sint falsa, sed hyperbolicae superiorum dierum dubitationes, ut risu dignae, sunt explodendae. Praesertim summa illa de sommo, quem a uigilia non distinguebam; nunc enim aduerto permagunm inter utrumque esse discrimen, in eo quod nunquam insomnia cum reliquis omnibus actionibus uitae a memoria coniungantur, ut ea quae uigilandi occurrunt; nam sane, si quis, dum uigilo, mihi derepente appareret, statimque postea disparet, ut fit in somnis, ita scilicet ut nec unde uenisset, nec quo abiter uiderem, non immerito spectrum /90/ potius, aut phantasma in cerebro meo effictum, quam uerum hominem esse iudicarem. Cum uero eae res occurrunt, quas distincte, unde, ibi, et quando mihi adueniant, aduerto, earumque perceptionem absque ulla interruptione cum tota reliqua uita connecto, plane certus sum, non in somnis, sed uigilanti occurrere. Nec de ipsarum ueritate debeo uel minimum dubitare, si, postquam omnes sensus, memoriam et intellectum ad illas examinandas conuocaui, nihil mihi, quod cum caeteris pugnet, ab ullo ex his nuntietur. Ex eo enim quod Deus non sit fallax, sequitur omnino in talibus me non falli. Sed quia rerum agendarum necessitas non semper tam accurati examinis moram concedit, fatendum est humanam uitam cira res particulares saepe erroribus esse abnoxiam, et naturae nostrae infirmitas est agnoscenda.