From Baur's edition. ******************** DE ARTIBUS LIBERALIBUS /1/ In operibus humanis triplici de causa ingerit se error et imperfectio: quia mens obtenebratur per ignorantiam et quia eius affectus citra debitum sistit, uel ultra progreditur per immoderantiam et quia uirtutes motiuae corporis instrumenta debilia sunt et imperfecta per carnis corruptelam. -- In quo autem opere incipit error et imperfectio, necessarium est regimen et adiutorium, quibus purgetur error et suppleatur defectus. In humanis uero operibus erroris purgationes et ad perfectionem deductiones sunt artes septenae, quae solae inter partes philosophiae ideo censentur artis nomine, quia earum est tantum effectus operationes humanas corrigendo ad perfectionem ducere. -- Opera enim nostrae potestatis aut in mentis aspectu, aut in eiusdem affectu, aut in corporum motibus, aut eorumdem motuum affectibus omnia consistunt. Aspectus uero primo aspicit; secundo aspecta siue cognita uerificat et cum uerificata fuerint apud mentem seu aspectum conuenientia seu nociua, inhiat affectus ad amplexandum couenientia, uel in se ipsum retrahit, ut fugiat nociua. Aspectum grammatica recte informat. Recte informatum quale sit logica sine errore diiudicat. Ut iudicatum quale sit moderate fugiat affectus uel appetat, rhetorica persuadet. Officium namque grammaticae est recte intelligere et recte intellecta recte enuntiando apud alterum recte formare. Officium uero logicae est, quod recte formatum est in intellectu, secundum tripartitam rationem sui quale sit iudicare et discutare. /2/ Rhetorica uero, licet eius officium sit ex dialecticis et propriis locis argumenta probationis elicere, quod maxime intendit, est affectum mouere. Estque in eius potestate, affectum animosque torpentes excitare, effrenos modificare, timidos anìmare, truces mitigare. -- Haec est enim uirga Mercurialis, cuius uno capite uigilantibus somnum relictis ingerit, somnolentis uigilantiam, haec Orphei cythara, cuius modulationem saxa sequuntur et arbores et eius audita dulcedine pax est lupo cum agno, cani cum lepore, et catulo cum leone. -- Mentis ergo aspectum et affectum hae tres uirtutes rectificant et ad perfectionem perducunt. Cum autem attendimus non ad illud, quod efficitur per motus corporeos, sed in ipsis motibus moderationem, modifìcatrix est musica. Haec enim, ut asseruit Macrobius motuum proportionibus reperitur concordantia. -- Proportiones uero motuum secundum duplicem motus diuisibilitatem considerantur. Est enim motus diuisibilis diuisibilitate temporis et secundum hanc diuisibilitatem dicitur motus duplus ad alium, qui duplo mensuratur tempore, sicut etiam syllaba longa respectu breuis dupla est; et motus diuisíbilis et proportionalis proportionalitate et diuisibilitate spatii: sicque motus dicitur duplus ad motum, qui in eodem tempore duplum pertransit spatium. Quinque ergo sunt proportiones, quarum tres sunt minime multiplicium et duae maxime superparticularium: quia haec sunt inter maximas et minimas diuisiones in motu secundum tarditatem, uel uelocitatem, uel secundum utramque. Haec numquam praestant in motibus perfectum moderamen. Hinc motus locutionum intelligo, quae licet a motu efficiatur, a natura motus non censetur seiungenda. Cum enim corpus uiolenter percutitur, partes percussae et constrictae a situ naturali secedunt. Quas uirtus naturalis ad situm naturalem inclinans fortiter metas debitas facit transscendere ipso impulsu naturali; iterum a situ naturali egrediuntur et de una inclinatione naturali situm transgredientes reuertuntur generaturque hoc modo tremor in minutissimis /3/ partibus percussi corporis, donec tandem inclinatio naturalis non ultra situm debitum eas impellat. -- In hoc autem tremore et motu locali partium motarum necesse est, cum quaelibet pars per situm sibi naturalem transeat, eius diametrum longitudinalem esse in termino suae diminutionis et diametri transuersales erunt in termino suae maiorationis. --- Cum autem transierunt situm naturalem, diameter longitudinalis extenditur et transuersales contrahuntur, donec perueniant ad terminum motus sui localis; eruntque tunc diametri transuersales in termino suae diminutionis et longitudinales in termino suae maiorationis. Deinde, cum redierit, erit extensio et contractio diametrorum uia conuersa. Hanc autem extensionem et contractionem ingredientem profunditatem materiae et praecipue id, quod est aëreum subtile in corpore, sonatiuum esse intelligo. Cumque inter quoslibet motus contrarios sit quies media, necesse est, sonum quantumcumque paruum audibilem non esse continuum, sed interruptum et numerosum, licet hoc non percipiatur. Cum itaque eisdem proportionibus humanae uocis et gesticulationibus humani corporis modulatio temperetur, quibus soni et motus corporum reliquorum, speculationi musicae subiacet non solum harmonia humanae uocis et gesticulationis, sed etiam instrumentorum et eorum, quorum delectatio in motu siue in sono consistit et cum his harmonia coelestium siue noncoelestium. -- Et cum a motibus coelestibus sit concordantia temporum et compositio et harmonia mundi inferioris et rerum omnium compositarum ex quatuor elementis necesseque sit harmoniam efficientium in effectis reperire et extendit se speculatio musicae, ut proportiones temporum et elementorum mundi inferioris constitutionem cognoscat et etiam omnium elementorum compositionem. Et quia sono numeroso siue mixto sonanti correspondet numerus in progressione ad auditum, cumque sonus auri illabitur, exercet anima numerum in aëre generali in auribus aedificato, quo numero exercito numero sonanti occurrit et ipsum sentit numerum sonantem. -- Exindeque progrediens in memoriam, [desinens]que extra et in sensu totus simul et in memoria totus simul reponitur. Exinde in tota anima aptatur numerus quidam, quo aptato cum numero, qui extra iam desinit per ipsum numerum, qui iam totus /4/ est in memoria, delectatur anima absque rationis iudicio in numero sonantis, si sit consonus, aut offenditur, si sit dissonus. Qui numerus, cum sit praestans delectationem, aut contrarium, sensualis congrue nominatur. Tandem adhibet anima numeros iudiciales, quibus de reliquis discernit. Cum inquam ita sit in numeris sonantibus, protendit se musica speculatio ut harmoniam cognoscat, non solum in numeris sonantibus seu corporalibus, sed etiam in progressoribus et occursoribus, recordabilibus, sensibilibus et iudicialibus. Cum autem per motus nostros praeter ipsos motus aliquid intendamus, aut coniuncta diuidimus, aut diuisa coniungimus, aut ordinem, aut situm damus, aut figuras extrahimus. In his configurandis arithmeticam et geometriam constat esse rectificantes. -- Quibusdam tamen rebus non damus absque errore, nisi praecognito mundi situ; et quaedam opera nostra non exstant usquam ordinata, nisi certis temporum spaciis fuerint mensurata. Propter hoc praedictis tribus accessit astronomia, mundi situm et spacium temporum motibus astrorum docens dignoscere. Cum igitur sint opera quaedam naturae tantum, quaedam nostra tantum, quaedam uero nostra et naturae, et hae solae philosophiae partes, quae dicta sunt tantum opera nostra et etiam opera naturae et nostra, in quantum quae nostra sunt rectificent et perficiant, et artis sit diffinitio seu dispositio, quod sit regula nostrae operationis, merito hae solae artis uocabulo nuncupantur. Hae septem naturalis et moralis sunt ministrae: nam grammatica et logica cum habeant sermonem rectum, habent probationem rectam: manifestum est, quod probationem ueram ministrant. Moralis scientia etiam, quid appetendum, quid fugiendum est, edocet. -- Rhetorica uero mouet concupiscibilem ad appetendum, uel irascibilem ad fugiendum. Quapropter moralis scientia cum ornatu rhetorico uult doceri et sciri, ut proueniat morum informatio. Reliquae uero ornatum repudiant, in quibus quaeritur sola ueritatis ordinario. Musicae ministerium in philosophia naturali non minus utile, quam ad medendum, cum omnis aegritudo et in ordinatione spirituum et in temperantia curatur et omnis etiam, qui per ordinationem /5/ aut spirituum temperantiam curatur, musicis sanatur modulationibus et sonis, ut etiam credunt philosophi. Et dicunt etiam uulneribus et surdidati musicis modulationibus posse mederi: Cum enim anima sequatur corpus in suis passionibus et corpus sequatur animam in suis actionibus, corpore patiente ex numeris sonantibus extrahit anima in se numeros proportionatos secundum proportionem numerorum sonantium, mouetque spiritus ipse easdem numerorum proportiones. -- Sapiens igitur est, qui corporis humani signati nouit debitam proportionem et quibus proportionibus fiunt elementorum et humidarum partium principalium spirituum et animae cum corpore concordiae et easdem proportiones in numeris sonantibus effectas ut progressores et occursores animae illabantur et ex incommensuratione omnia redeunt ad propriam commensurationem; qui nouit etiam, qualiter spiritus dilatantur in gaudio, qualiter in tristitia contrahantur, qualiter circumferantur in ira, qualiter in animosis super seipsis innudando [?] sese impellunt et excitant, qualiter in timidis sese fugiant, qualiter in mitibus sese quadam tranquillitate sedant et proportionatos sonos in musicis instrumentis, qui sciat educere, facile poterit, in quos uoluerit affectus animi permutare. Astronomiae ministerio plus ceteris eget philosophia naturalis: nulla enim aut rara est operatio, quae naturae sit et nostra, utpote uegetabilium plantatio, mineralium transmutatio, aegritudinum curatio, quae possit ab astronomiae officio excusari. Non enim agit natura inferior, nisi cum eam mouet et de potentia in actum dirigit uirtus coelestis. --- Luna autem est, quae uirtutes coelestes mundo coniungit inferiori. Quapropter cum in hora plantationis fuerit luna aucta lumine in quarta orientali seu medio coeli a fortunis [?] respecta, quarum uirtutem applicet inferius, quia tunc in fortitudine operationis suae calorem uitalem in plantam fortiter mouebit, accelerabitque ac confortabit crementum eius et fructificationem. Si uero fuerit in eadem hora respectus Saturni, mouebit in plantam frigus impediens uel destruens. Si uero fuerit respectus Martis, mouebit calorem urentem impedientem uel coquentem eritque planta tardi crementi uel fructificationis modicae, uel penitus marcescit. /6/ In praeparatione uero lapidis, quo metallorum fit transmutatio, non minus necessaria est horarum electio. Omnia enim metalla de intentione naturae aurum esse debuerunt: nec differunt ab auro, nisi sicut imperfectum a perfecto. -- Cum enim uirtus solis mouet fumum sulfureum mundum commiscens illum cum argento uiuo et decoquit ipsum decoctione temperata, fit aurum. -- Cum uero calore solis complectitur frigiditas lunae, ita quod parua sit praedictorum decoctio, nascitur argentum. -- Sed si calori solis commisceatur frigiditas Saturni, quia ipse est terreus, mouetur fumus sulphureus cum immunditia terrestri et commiscetur cum argento uiuo (et) mundo et decoquitur decoctione parua, nascitur plumbum. -- Si autem calori solis commisceatur calor et humiditas Jouis, mouetur fumus sulphureum ingressione sua et commiscetur cum argento uiuo (et) mundo, sed propter humidi tatem Jouis parua fit decoctio et oritur stagnum. -- Cum autem calori solis admiscetur calor superfluus et siccitas Martis, sulphur grossum cum argento uiuo grosso, superflue excoquitur et ferrum estrahitur. -- Calor autem Veneris cum calore solis proxime dicta decoquens plus decoctione temperata, minus tamen quam sit decoctio excussa per Martis lotionem excutit. -- Virtus uero Mercurii cum aqua uiscosa fumum sulphureum commiscens uiuum efficit argentum. -- Reliqua uero ab auro non differunt, nisi secundum immunditiam materiae ant complexionis inaequalitatem. Quapropter transmutare ista est immunditias abstergere et mundificatis substantiam apponere assimilatam soli in uirtute et operatione, quae ipsa reducit ab inaequalitate. -- Haec substantia non qualibetcumque hora praeparatur, sed cum fuerit sol in exaltatione librae ab aspectu malorum; quae tunc est in fortitudine et extrahit in materia huius(modi) substantia uirtutem sibi assimilatam, quam non potest nisi in certis horis de potentia ad actum producere. In morbis iterum ualet horarum electio, quia, si hac postposita morbus curatur, magis est fortunae, quam artis. Medicina enim est instrumentum uel coadiutrix naturae, ut morbum expellat: nec sanat medicina sed natura per medicinam adiuta. Quapropter oportet considerare, quibus horis natura, quae languet, a uirtute coelesti mouetur, ne medicus operetur cum errore; et in quibus horis a uirtute coelesti natura mouetur immo regitur, et /7/ in quibus naturam mouet debiliter et in quibus fortiter et secundum has diuersitates motionis naturae a uirtute coelesti eam regente obseruanda est in uirtute et duratione et quantitate praeparatio medicinae.