From Baur's edition. ******************* DE SCIENTIA DEI /145/ Si Deus scit antichristum esse vel fuisse vel fore, antichristus est vel fuit vel erit. Sed antecedens est necessarium. Ergo et consequens est necessarium. Si autem antecedens est contingens, accidit permutationem aut deceptionem posse cadere in Deum. Et etiam si consequens fuerit contingens, cum sit convertibile cum antecedente, alia inconvenientia videntur accidere: si enim antichristus erit, Deus scit illud, aut aliquid latet eum, quod est inconveniens. Si vero scit illud, et illud est contingens, quia est contingens, quod potest evenire, quod numquam sit: accidente ergo illo, cum Deus non sciat falsa, Deus non sciet antichristum esse vel fuisse vel fore, et ita possibile est, Deum non scire, quod scit; et accidit ei permutatio, aut, si permanet in opinione priori, accidit ei deceptio, quod absit. Posito per impossibile, quod cursum Socratis cras futurum nunc viderem praesentem, in me statim verum et necessarium esset, me vidisse cursum /146/ Socratis futurum. Et tamen cursus Socratis adhoc esset contingens. Similiter cum omnia ab aeterno fuerint Deo praesentia, nonne necesse est, ipsum scire, quae in se ipsis sunt futura et contingentia, et eius scientiam de permutationibus esse imperniutabilem? Et cum non possit falli in sua scientia et ex sua scientia sequitur esse rerum et e contrario. Quis dubitat ex necessario sequi contingens et e contrario a destructione contingentis ex contingenti impossibile? - Concedendum est igitur ex necessario sequi contingens et ex contingenti impossibile. Sed necessitas est duplex: una, quae cogit rem ad esse et est necessitas antecedens; alia, quae sequitur esse rei et non cogit rem ad esse et est necessitas consequens. - Necessitas enim motus solaris et lunaris cogit eclipsim ad esse. Sed necessitas huiusmodi: me vidisse heri Socratem currere, non cogit Socratem ad currendum, sed consecuta est cursum Socratis. Item quod necessarium est, incessanter est. Sed incessanter esse aut est in omni tempore esse, aut in simplicitate aeternitatis esse. Necessarium itaque, quod cogit rem ad esse, incessanter erit in omni tempore, et non potest antecedere ad contingens. Necessarium autem, quod consequitur esse rei et cuius incessanter esse est in simplicitate aeternitatis, necessario antecedit ad contingens, ut Deum scire, antichristum fore est necessarium. Ex quo sequitur antichristum fore, quod est contingens. Et iterum ex hoc: "antichristum non fore", quod est contingens, sequitur Deum non scire antichristurn fore, quod est impossibile. Quod autem dicitur in logica, quod ex necessario non sequitur contingens et ex contingente non sequitur impossibile, intelligendum est de contingente et necessario et impossibili, quorum una est mensura, verbi gratia, ut necessarii mensura sit tempus secundum suam universalitatem, sicut est contingentis secundum suam partem. Cum autem per mensurationem aeternitatis infinitae imaginatur mensuratum a temporis totalitate, accidit nobis ab hac imaginatione deceptio, a qua non possumus absolvi, donec mentis oculus purgatus a temporis compositione ascendat ad contemplationem simplicis aeternitatis. /147/ Et nota, quod aliter dicitur solem moveri in omni tempore et Deum esse in omni tempore. Deus enim, dicitur esse in tempore, quia nulli tempore deest, vel quia est in simplicitate aeternitatis, a qua fluit omne tempus secundum illud: "Qui tempus ab aevo ire iubes".