ARISTOTELES: CATEGORIAE [EDITIO COMPOSITA] [01] Aequiuoca dicuntur quorum nomen solum commune est, secundum nomen uero substantiae ratio diuersa, ut animal homo et quod pingitur. Horum enim solum nomen commune est, secundum nomen uero substantiae ratio diuersa; si enim quis assignet quid est utrumque eorum quo sint animalia, propriam assignabit utriusque rationem. Uniuoca uero dicuntur quorum et nomen commune est et secundum nomen eadem substantiae ratio, ut animal homo atque bos. Communi enim nomine utrique animalia nuncupantur, et est ratio substantiae eadem; si quis autem assignet utriusque rationem, quid utrisque sit quo sint animalia, eandem assignabit rationem. Denominatiua uero dicuntur quaecumque ab aliquo, solo differentia casu, secundum nomen habent appellationem, ut a grammatica grammaticus et a fortitudine fortis. [02] Eorum quae dicuntur alia quidem secundum complexionem dicuntur, alia uero sine complexione. Et ea quae secundum complexionem dicuntur sunt ut homo currit, homo uincit; ea uero quae sine complexione, homo, bos, currit, uincit. Eorum quae sunt alia de subiecto quodam dicuntur, in subiecto uero nullo sunt, ut homo de subiecto quidem dicitur aliquo homine, in subiecto uero nullo est; alia autem in subiecto quidem sunt, de subiecto autem nullo dicuntur (in subiecto autem esse dico quod, cum in aliquo sit non sicut quaedam pars, impossibile est esse sine eo in quo est), ut quaedam grammatica in subiecto quidem est in anima, de subiecto uero nullo dicitur, et quoddam album in subiecto est corpore (omnis enim color in corpore est), alia uero et de subiecto dicuntur et in subiecto sunt, ut scientia in subiecto quidem est in anima, de subiecto uero dicitur ut grammatica; alia uero neque in subiecto sunt neque de subiecto dicuntur, ut aliqui homo uel aliqui equus; nihil enim horum neque in subiecto est neque de subiecto dicitur. Simpliciter autem quae sunt indiuidua et numero singularia nullo de subiecto dicuntur, in subiecto autem nihil ea prohibet esse; quaedam enim grammatica in subiecto est. [03] Quando alterum de altero praedicatur ut de subiecto, quaecumque de eo quod praedicatur dicuntur, omnia etiam de subiecto dicitur, ut homo de quodam homine praedicatur, animal uero de homine, ergo et de quodam homine animal praedicabitur; quidam enim homo et homo est et animal est. Diuersorum generum et non subalternatim positorum diuersae secundum speciem et differentiae sunt, ut animalis et scientiae; animalis quidem differentiae sunt ut gressibile et uolatile et bipes, scientiae uero nulla eorum est; neque enim scientia ab scientia differt in eo quod bipes est. Subalternorum uero generum nihil prohibet easdem esse differentias; superiora enim de subterioribus generibus praedicantur, quare quaecumque praedicati differentiae fuerint, eaedem erunt etiam subiecti. [04] Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur singulum aut substantiam significat aut quantitatem aut qualitatem aut ad aliquid aut ubi aut quando aut situm aut habitum aut facere aut pati. Est autem substantia quidem, ut figuraliter dicatur, ut homo, equus; quantitas ut bicubitum, tricubitum; qualitas ut album; ad aliquid ut duplum, maius; ubi uero ut in loco; quando autem ut heri; situs uero ut sedet, iacet; habere ut calciatus, armatus; facere uero ut secare, urere; pati ut secari, uri. Singula igitur eorum quae dicta sunt ipsa quidem secundum se in nulla affirmatione dicuntur, horum autem ad se inuicem complexione affirmatio fit. Videtur autem omnis affirmatio uel falsa esse uel uera; eorum autem quae secundum nullam complexionem dicuntur neque uera neque falsa sunt, ut homo, album, currit. [05] DE SUBSTANTIA Substantia autem est, quae proprie et principaliter et maxime dicitur, quae neque de subiecto dicitur neque in subiecto est, ut aliqui homo uel aliqui equus. Secundae autem substantiae dicuntur species, in quibus speciebus illae quae principaliter substantiae dicuntur insunt, hae et harum specierum genera; ut aliquis homo in specie quidem est in homine, genus uero speciei animal est; secundae ergo substantiae dicuntur, ut est homo atque animal. Manifestum est autem ex his quae dicta sunt quoniam eorum quae de subiecto dicuntur necesse est et nomen et rationem de subiecto praedicari, ut homo de subiecto aliquo homine, et praedicatur nomen; hominem namque de aliquo homine praedicabis. Ratio quoque hominis de aliquo homine praedicabitur; quidam enim homo et homo est. Quare et nomen et ratio praedicabitur de subiecto. Eorum uero quae in subiecto sunt in plurimis quidem neque nomen de subiecto neque ratio praedicabitur, in aliquibus autem nomen quidem nihil prohibet praedicari aliquando de subiecto, rationem uero impossibile est; ut album, cum in subiecto sit corpore, praedicatur de subiecto (dicitur enim corpus album), ratio uero albi numquam de corpore praedicabitur. Alia uero omnia aut de subiectis dicuntur principalibus substantiis aut in subiectis eis sunt. Hoc autem manifestum est ex his quae per singula proponentur; ut animal de homine praedicatur, ergo et de aliquo homine animal praedicatur; nam si de nullo aliquorum hominum, nec omnino de homine. Rursus color in corpore est; ergo et in aliquo corpore; nam si non in aliquo singulorum, nec omnino in corpore. Quare alia omnia aut de subiectis principalibus substantiis dicuntur aut in subiectis eis sunt. Non ergo existentibus substantiis, impossibile est esse aliquid aliorum. Omnia enim alia aut de subiectis eis dicuntur aut in subiectis eis sunt. Secundarum uero substantiarum maxime substantia est species quam genus; propinquior enim est primae substantiae. Si quis enim assignet primam substantiam quid est, euidentius et conuenientius assignabit speciem proferens quam genus, ut quendam hominem assignando, manifestius assignabis hominem assignando quam animal; illud quidem proprium magis alicuius est hominis, hoc autem communius. Et cum aliquam arborem reddideris, manifestius assignabis cum arborem assignaueris quam arbustum. Amplius principales substantiae, eo quod aliis omnibus subiectae sint et alia omnia de his praedicentur, aut in eis sunt, ideo maxime dicuntur substantiae. Sicut autem principales substantiae ad alia omnia se habent, sic et species ad genus se habet; subiacet enim species generi; genera namque de speciebus praedicantur, species autem de generibus non conuertuntur. Quare et ex his species genere magis substantia est. Ipsarum uero specierum quaecumque non sunt genera, nihil magis alterum alterius substantia est; nihil enim familiarius assignabis de aliquo homine hominem assignando quam de aliquo equo equum. Similiter autem et principalium substantiarum nihil magis alterum alterius substantia est; nihil enim magis aliqui homo substantia est quam aliqui bos. Merito autem post principales substantias sola aliorum species et genera secundae substantiae dicuntur; sola enim haec indicant principalem substantiam eorum quae praedicantur. Aliquem enim hominem si quis assignauerit quid est, speciem quidem quam genus assignando familiarius demonstrabit, et manifestius faciet hominem assignando quam animal; aliorum uero quicquid assignauerit quilibet, assignabit extranee, uelut album aut currit aut quodcumque talium reddens. Ergo merito hae solae substantiae dicuntur. Amplius principales substantiae, eo quod aliis omnibus subiaceant, propriae substantiae dicuntur; sicut autem primae substantiae ad alia omnia se habent, ita species et genera principalium substantiarum ad reliqua omnia se habent; de his enim reliqua omnia praedicantur; aliquem enim hominem dices grammaticum esse, ergo et hominem et animal grammaticum dicis; similiter autem et in aliis. Commune autem est omni substantiae in subiecto non esse. Principalis namque substantia neque de subiecto dicitur neque in subiecto est; secundarum uero substantiarum constat quidem etiam sic quia nulla est in subiecto. Homo enim secundum subiectum quidem alicuius hominis est, in subiecto autem nullo est; non enim in aliquo homine homo est. Similiter autem et animal de subiecto quidem dicitur alicuius hominis, non est autem animal in aliquo homine. Amplius autem eorum quae in subiecto sunt nomen quidem nihil prohibet aliquando praedicari de subiecto, rationem uero impossibile est. Secundarum uero substantiarum praedicatur et ratio de subiecto et nomen; rationem namque hominis de aliquo homine praedicabis et animalis. Ergo non erit substantia horum quae in subiecto sunt. Non est autem hoc substantiae proprium; sed et differentia illud est quod in subiecto non est; bipes enim et gressibile de subiecto quidem dicitur homine, in subiecto autem nullo est; non enim in homine est bipes neque gressibile. Ratio quoque differentiae de eo dicetur de quocumque ipsa differentia praedicatur, uelut si gressibile de homine dicitur, et ratio gressibilis de homine praedicatur; est enim homo gressibile. Non nos uero conturbent substantiarum partes quae ita sunt in toto quasi in subiecto sint, ne forte cogamur non eas esse substantias confiteri; non enim sic quae in subiecto sunt dicuntur quae tamquam partes insunt in aliquo. Inest autem substantiis et differentiis ab his omnia uniuoce praedicari. Omnia enim quae ab his sunt praedicamenta aut de indiuiduis praedicantur aut de speciebus. A principali namque substantia nulla est praedicatio (de nullo enim subiecto dicitur), secundarum uero substantiarum species quidem de indiuiduo praedicatur, genus autem et de specie et de indiuiduo; similiter autem et differentiae et de speciebus et de indiuiduis praedicantur. Rationem namque suscipiunt primae substantiae specierum et generum, et species generis (quaecumque enim de praedicato dicuntur, eadem et de subiecto dicentur); similiter autem et differentiarum rationem suscipiunt species et indiuidua; uniuoca autem sunt quorum et nomen commune et ratio eadem est. Quare omnia quae a substantiis et differentiis sunt uniuoce dicuntur. Omnis autem substantia uidetur hoc quiddam significare. Et in primis quidem substantiis indubitabile et uerum est quoniam hoc aliquid significat. In secundis uero substantiis uidetur quidem similiter appellationis figura hoc aliquid significare, quando quis dixerit hominem uel animal; non tamen uerum est sed magis quale aliquid significat (neque enim unum est quod subiectum est quemadmodum prima substantia sed de pluribus homo dicitur et animal); non autem simpliciter quale quid significat, quemadmodum album; nihil enim aliud significat album quam qualitatem, genus autem et species circa substantiam qualitatem determinant (quale enim quandam substantiam significat). Plus autem in genere quam in specie determinatio fit; dicens autem animal plus complectitur hic quam hominem. Inest autem substantiis et nihil illis esse contrarium. Primae enim substantiae quid erit contrarium? Ut alicui homini: nihil enim est contrarium; at uero nec homini nec animali nihil est contrarium. Non est autem hoc substantiae proprium sed etiam multorum aliorum, ut quantitati; bicubito enim nihil est contrarium, at uero nec decem nec alicui talium, nisi quis forte multa paucis dicat esse contraria, uel magnum paruo; determinatorum uero nullum nulli est contrarium. Videtur autem substantia non suscipere magis et minus; dico autem hoc non quia substantia non est a substantia magis et minus (hoc autem dictum est quia est); sed quoniam unaquaeque substantia hoc ipsum quod est non dicitur magis et minus; ut est haec substantia homo, non est magis et minus homo, neque ipse neque alter ab altero. Non enim est alter altero magis homo, sicut est album altero magis album et bonum alterum altero magis; sed et ipsum a se magis et minus dicitur, ut corpus, cum album sit, magis album esse dicitur quam prius, et cum calidum sit, magis et minus calidum dicitur; substantia uero non dicitur (nihil enim homo magis nunc homo quam prius dicitur, neque aliorum quicquam quae substantia sunt); quapropter non recipiet substantia magis et minus. Maxime uero substantiae proprium uidetur esse quod, cum idem et unum numero sit, contrariorum susceptiuum est. Et in aliis quidem nullius habebit quisquam quid proferat quaecumque non sunt substantiae, quod cum sit unum numero susceptibile contrariorum est; uelut color, quod est unum et idem numero, non erit album et nigrum, neque eadem actio et una numero erit praua et studiosa; similiter autem et in aliis quae non sunt substantiae. Substantia uero, cum unum et idem sit numero, capax contrariorum est; ut auidam homo, cum unus et idem numero sit, aliquando quidem niger aliquando autem fit albus, et calidus et frigidus, et prauus et studiosus. In aliis autem nullis aliquid tale uidetur, nisi quis forsitan instet dicens orationem et uisum eiusmodi esse; eadem enim oratio et idem uisus uerum et falsum esse uidetur, ueluti, si uera sit oratio sedere quendam, surgente eo falsa erit; similiter autem et de uisu; si quis enim uere putet sedere aliquem, surgente eo false uidetur ei, eundem habenti de eo placitum. Sed et si quis hoc suscipiat sed tamen modo differt; nam ea quae in substantiis sunt ipsa mutata susceptibilia sunt contrariorum (frigidum enim de calido factum mutatum est -- alterum enim factum est --- et nigrum ex albo et studiosum ex prauo, similiter autem et in aliis unumquodque mutationem suscipiens est susceptibile contrariorum); oratio autem et placitum ipsa quidem immobilia omnino perseuerant, cum uero res mouetur contrarium circa eam fit; oratio namque permanet eadem eo quod sedeat aliquis, cum uero res mota sit, aliquando quidem uera aliquando autem falsa fit; similiter autem et in placito. Quapropter modo solo proprium substantiae est quod secundum suam mutationem capabilis sit contrariorum --- si quis autem etiam haec recipiat, placitum et orationem dicens susceptibilia esse contrariorum; non est uerum hoc; oratio namque et placitum non in eo quod ipsa aliquid recipiant contrariorum susceptibilia esse dicuntur sed eo quod circa alterum aliqua passio facta sit. --Nam in eo quod res est aut non est, in eo etiam oratio uera aut falsa dicitur, non in eo quod ipsa capabilis sit contrariorum. Simpliciter autem a nullo neque oratio mouetur neque placitum, quapropter non erunt susceptibilia contrariorum, cum nulla in eis passio facta sit. Verum substantia, in eo quod ipsa contraria recipiat, in hoc susceptibilis dicitur esse contrariorum. Languorem enim et sanitatem suscipit, et candorem et nigredinem; et unumquodque talium ipsa suscipiendo contrariorum esse susceptibilis dicitur. Quare proprium erit substantiae quod, cum idem et unum numero sit, secundum sui mutationem contrariorum est susceptibilis. De substantia quidem haec dicta sint. [06] DE QUANTITATE Quantitatis autem aliud quidem est continuum, aliud discretum; et aliud quidem ex habentibus positionem ad se inuicem suis partibus constat, aliud autem ex non habentibus positionem. Est autem discreta quantitas ut numerus et oratio, continuum uero linea, superficies, corpus; amplius autem praeter haec tempus et locus. Partium etenim numeri nullus est communis terminus ad quem copules particulas eius; ut quinque et quinque, si est ad decem particula, ad nullum communem terminum copulat quinque et quinque sed semper discreta sunt; sed et tria et septem ad nullum communem terminum particularum sed semper discreta et separata sunt; quapropter numerus quidem discretorum est. Similiter autem et oratio discretorum est (quia etenim quantitas est oratio manifestum est; mensuratur enim syllaba breuis et longa; dico autem cum uoce orationem prolatam); ad nullum enim communem terminum particulae eius copulantur; non enim est communis terminus ad quem syllabae copulantur sed unaquaeque diuisa est ipsa secundum se ipsam. Linea uero continuum est; potest enim sumere communem terminum ad quem particulae eius copulentur, id est punctum, et superficiei linea (plani namque particulae ad quendam communem terminum copulantur). Similiter autem et in corpore poteris sumere communem terminum, lineam aut superficiem aliquam quae corporis particulas copulat. Est autem talium et tempus et locus; praesens enim tempus copulatur et ad praeteritum et ad futurum. Rursus locus continuorum est; locum enim quendam corporis particulae obtinent, quae particulae ad quendam communem terminum copulantur; ergo et loci particulae, quae obtinent singulas corporis particulas, ad eundem terminum copulantur ad quem et corporis particulae; quapropter continuus erit et locus; ad unum enim communem terminum suas particulas continuant. Amplius autem alia quidem constant ex particulis quae in eis sunt positionem ad se inuicem habentibus, alia autem non ex habentibus positionem; ut lineae quidem particulae positionem habent ad se inuicem (singulum namque eorum situm est alicubi, et habes unde sumas et assignes unumquodque ubi situm est in plano et ad quam particulam caeterarum copulatur); similiter autem et particulae plani positionem habent quandam (similiter namque ostenditur unumquodque ubi iacet et quae copulantur ad se inuicem). Sed et soliditatis quoque similiter et loci. In numero autem non poterit quisquam respicere tamquam particulae eius positionem aliquam ad se inuicem habeant aut sit situm alicubi aut aliquae particulae ad se inuicem conectantur; sed neque ea quae temporis sunt; nihil enim patiuntur particulae temporis, quod autem non est patiens quomodo hoc positionem aliquam habebit? Sed magis ordinem quendam particularum dices habere, quod aliud quidem prius sit temporis, aliud uero posterius. Sed et de numero similiter, eo quod prius numeretur unus quam duo et duo quam tres; et ita ordinem quendam habebunt, positionem uero non omnino percipies. Sed et oratio similiter; nihil enim patiuntur particulae eius sed dictum est et non potest amplius hoc sumi, quapropter non erit positio particularum eius, si quidem nihil patiuntur. Alia itaque constant ex particulis quae in eis sunt positionem ad se inuicem habentibus, alia autem non ex habentibus positionem. Proprie autem quantitates hae solae sunt quas diximus, alia uero omnia secundum accidens; ad haec enim aspicientes et alias dicimus quantitates, ut multum dicitur album eo quod superficies multa sit, et actio longa eo quod tempus et longum et multum sit, et motus multus; neque enim horum singulum per se quantitas dicitur; ut, si quis assignet quanta sit actio, tempore definiet, annuam uel sic aliquo modo assignans, et album quantum sit assignans superficie definiet (quanta enim fuerit superficies, tantum esse album dicis); quare solae proprie et secundum se ipsae quantitates dicuntur quae dictae sunt, aliorum uero nihil per se sed, si forte, per accidens. Amplius quantitati nihil est contrarium (in definitis enim manifestum est quoniam nihil est contrarium, ut bicubito uel tricubito uel superficiei uel alicui talium -- nihil enim est contrarium), nisi multa paucis dicat quis esse contraria uel magnum paruo. Horum autem nihil est quantitas sed magis ad aliquid sunt; nihil enim per se ipsum magnum dicitur sed ad aliquid refertur; nam mons quidem paruus dicitur, milium uero magnum eo quod hoc quidem sui generis maius sit, illud uero sui generis minus; ergo ad aliud est eorum relatio; nam, si per se ipsum paruum uel magnum diceretur, numquam mons quidem aliquando paruus, milium uero magnum diceretur. Rursus in uico quidem plures esse homines dicimus, in ciuitate uero paucos cum sint eorum multiplices, et in domo quidem multos, in theatro autem paucos cum sint plures. Amplius bicubitum uel tricubitum et unumquodque talium quantitatem significat, magnum uero uel paruum non significat quantitatem sed magis ad aliquid, quoniam ad aliud spectat magnum et paruum; quare manifestum est quoniam haec ad aliquid sunt. Amplius, siue aliquis ponat haec esse quantitates siue non ponat, nihil eis erit contrarium; quod enim non est sumere per se ipsum sed ad solam alterius relationem refertur, quomodo huic aliquid erit contrarium? Amplius autem, si erunt magnum et paruum contraria, continget idem ipsum simul contraria recipere et ea ipsa sibimet esse contraria. Contingit enim simul idem paruum esse et magnum (est enim aliquid ad hoc quidem paruum, ad aliud uero hoc idem ipsum magnum); quare idem paruum et magnum et in eodem tempore esse contingit, quare simul contraria suscipit sed nihil est quod uideatur simul contraria posse suscipere; ut substantia susceptibilis quidem contrariorum esse uidetur sed nullus simul et sanus et aeger est, nec albus et niger simul; nihilque aliud simul contraria suscipiet. Et eadem sibi ipsis contingit esse contraria; nam si est magnum paruo contrarium, ipsum autem idem simul est paruum et magnum, ipsum sibi erit contrarium; sed impossibile est ipsum sibi esse contrarium. Non est igitur magnum paruo contrarium neque multum exiguo; quare uel si non relatiuorum haec quilibet dicat, tamen quantitatis nihil contrarium habebit. Maxime autem circa locum uidetur esse contrarietas quantitatis; sursum enim ad id quod deorsum est contrarium ponunt, locum qui in medio est deorsum dicentes eo quod multa medii distantia ad terminos mundi sit. Videntur autem et aliorum contrariorum definitionem ab his proferre; quae enim multum a se inuicem distant eorum quae sub eodem genere sunt contraria determinant. Sed non uidetur quantitas suscipere magis et minus, ut bicubitum (neque enim est aliud alio magis bicubitum); neque in numero, ut ternarius quinario (nihil enim magis tria dicentur, nec tria potius quam tria); nec tempus aliud alio magis et minus dicitur; nec in his quae dicta sunt omnino magis et minus dicitur. Quare quantitas non suscipit magis et minus. Proprium autem maxime quantitatis est quod aequale et inaequale dicitur. Singulum enim earum quae dicta sunt quantitatum et aequale dicitur et inaequale, ut corpus aequale et inaequale, et numerus aequalis et inaequalis dicitur, et tempus aequale et inaequale; similiter autem et in aliis quae dicta sunt singulis et aequale et inaequale dicitur. In caeteris uero quae quantitates non sunt, non multum uidetur aequale et inaequale dici, namque affectio aequalis et inaequalis non multum dicitur sed magis similis, et album aequale et inaequale non multum sed simile. Quare quantitatis proprium est aequale et inaequale dici. [07] DE RELATIVIS VEL AD ALIQUID Ad aliquid uero talia dicuntur quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, uel quomodolibet aliter ad aliud, ut maius id quod est alterius dicitur (aliquo enim maius dicitur), et duplum alterius dicitur id quod est (alicuius enim duplum dicitur); similiter autem et alia quaecumque sunt huiusmodi. At uero sunt etiam et haec ad aliquid, ut habitus, affectus, disciplina, positio; haec enim omnia quae dicta sunt hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur et non aliud aliquid; habitus enim alicuius habitus est, et disciplina alicuius disciplina, et positio alicuius positio; sed et alia similiter. Ad aliquid ergo sunt quaecumque id quod sunt aliorum dicuntur uel quomodolibet aliter ad aliud; ut mons magnus dicitur ad montem alium (magnum enim ad aliquid dicitur), et simile alicui simile, et omnia talia similiter ad aliquid dicuntur. Est autem et accubitus et statio et sessio positiones quaedam, positio uero ad aliquid est; iacere autem uel stare uel sedere ipsae quidem non sunt positiones, denominatiue uero ab his quae dicta sunt positiones nominantur. Inest autem et contrarietas in relatione, ut uirtus uitio contrarium, cum sit utrumque horum ad aliquid, est, et disciplina ignorantiae. Non autem omnibus relatiuis inest contrarietas; duplici enim nihil est contrarium, neque uero triplici neque ulli talium. Videntur autem et magis et minus relatiua suscipere; simile enim magis et minus dicitur, et inaequale magis et minus dicitur, cum utrumque sit relatiuum (simile enim alicui simile dicitur et inaequale alicui inaequale). Non autem omnia relatiua suscipiunt magis et minus similiter; duplex enim non dicitur magis et minus duplex, nec aliquid talium. Omnia autem relatiua ad conuertentia dicuntur, ut seruus domini seruus dicitur et dominus serui dominus, et duplum dimidii duplum et dimidium dupli dimidium, et maius minore maius et minus maiore minus; similiter autem et in aliis; sed casu aliquotiens differt secundum locutionem, ut disciplina disciplinati dicitur disciplina et disciplinatum disciplina disciplinatum, et sensus sensati sensus et sensatum sensu sensatum. At uero aliquotiens non uidebitur conuerti nisi conuenienter ad quod dicitur assignetur; si enim peccet is qui assignat, ut ala si assignetur auis, non conuertitur ut sit auis alae; neque enim prius conuenienter assignatum est ala auis; neque enim in eo quod auis est, in eo ala eius dicitur sed in eo quod alata est (multorum enim et aliorum alae sunt, quae non sunt aues); quare si assignetur conuenienter, et conuertitur; ut ala alati ala, et alatum ala alatum. Aliquotiens autem forte et nomina fingere necesse erit, si non fuerit positum nomen ad quod conuenienter assignetur; ut remus nauis si assignetur, non erit conueniens assignatio (neque enim in eo quod est nauis, in eo eius remus dicitur; sunt enim naues quarum remi non sunt); quare non conuertitur; nauis enim non dicitur remi nauis. Sed forte conuenientior assignatio erit si sic quodammodo assignetur, remus remitae, aut quoquo modo aliter dictum sit (nomen enim non est positum); conuertitur autem si conuenienter assignetur, (remitum enim remo remitum est). Similiter autem et in aliis, ut caput conuenientius assignabitur capitati quam si animalis assignetur; neque enim in eo quod animal est caput habet (multa enim sunt animalia capita non habentia). Sic autem facilius fortasse sumitur quibus nomen non est positum, si ab his quae prima sunt et ab his ad quae conuertuntur nomina ponantur, ut in his quae praedicta sunt ab ala alatum, a remo remitum. Omnia ergo quae ad aliquid dicuntur, si conuenienter assignentur, ad conuertentia dicuntur; nam, si ad quodlibet illud assignetur et non ad aliud dicatur, non conuertuntur. Dico autem quoniam neque horum quae indubitanter conuertibilia dicuntur et nomina eis posita sunt, nihil conuertitur, si ad aliquid eorum quae sunt accidentia assignetur et non ad ea quae dicuntur; ut seruus si non domini assignetur seruus sed hominis aut bipedis aut alicuius talium, non conuertitur (non enim erit conueniens assignatio). Amplius, si conuenienter assignetur ad id quod dicitur, omnibus aliis circumscriptis quaecumque accidentia sunt, relicto uero solo illo ad quod assignatum est, semper ad ipsum dicetur; ut si seruus ad dominum dicatur, circumscriptis omnibus quae sunt accidentia domino, ut esse bipedem uel scientiae susceptibilem uel hominem, relicto uero hoc solo quod dominus est, semper seruus ad eum dicetur: seruus enim semper domini seruus est. si uero seruus non conuenienter dicatur ad id quod dicitur circumscriptis omnibus aliis, relicto uero solo ad quod assignatum est, non dicetur ad ipsum; assignetur enim seruus hominis et ala auis, circumscribatur ad hominem esse seruum; non enim seruus ad hominem dicitur (cum enim dominus non sit, seruus non est); similiter autem et de aui, adimatur alatam esse; et amplius non erit ala ad aliud (cum enim non sit alatum, nec ala erit alicuius). Quare oportet assignari ad id quod conuenienter dicitur; et si sit nomen positum, facilis erit assignatio; si autem non sit, fortasse erit necessarium nomen fingere. Si autem sic reddantur, manifestum est quoniam omnia relatiua conuersim dicentur. Videtur autem ad aliquid simul esse natura. Et in aliis quidem pluribus uerum est; simul enim est duplum et dimidium, et cum sit duplum dimidium est, et cum sit seruus dominus est; similiter autem his et alia. Simul autem haec auferunt sese inuicem; si enim non sit duplum non est dimidium, et si non sit dimidium duplum non est; similiter autem et in aliis quaecumque talia sunt. Non autem in omnibus relatiuis uerum uidetur esse simul esse natura; scibile enim scientia prius esse uidetur; namque in pluribus subsistentibus rebus scientias accipimus; in paucis enim uel nullis hoc quis reperiet simul cum scibili scientiam factam. Amplius scibile sublatum simul aufert scientiam, scientia uero non aufert scibile; nam, si scibile non sit, non est scientia. scientia uero si non sit, nihil prohibet esse scibile; ut circuli quadratura si est scibile, scientia quidem eius nondum est, illud uero scibile est. Amplius animali quidem sublato non est scientia, scibilium uero plurima esse contingit. Similiter autem his se habent et ea quae de sensu sunt; sensatum enim uel sensibile prius quam sensus uidetur esse; nam sensatum interemptum simul perimit sensum, sensus autem sensatum non simul perimit. Sensus enim circa corpus et in corpore sunt; sensato autem perempto peremptum est et corpus (sensatorum enim est corpus), cum uero corpus non sit, perimitur et sensus; quare simul perimit sensatus sensum. Sensus uero sensatum non simul perimit; animali enim perempto sensus quidem peremptus est, sensatum uero erit, ut corpus, calidum, dulce, amarum, et alia omnia quaecumque sunt talia. Amplius sensus quidem simul cum sensato fit (simul enim animal fit et sensus), sensibile uero ante est quam esset sensus (ignis enim et aqua et alia huiusmodi, ex quibus ipsum animal constat, ante sunt quam animal sit omnino uel sensus); quare prius quam sensus sensibile esse uidetur. Habet autem quaestionem utrum nulla substantia ad aliquid dicatur, quemadmodum uidetur, an hoc contingat secundum quosdam secundis substantiis. Nam in primis substantiis uerum est; nam neque totae neque partes ad aliquid dicuntur; nam aliquis homo non dicitur alicuius aliquis homo, neque aliquis bos alicuius aliquis bos. Similiter autem et partes; quaedam enim manus non dicitur alicuius quaedam manus sed alicuius manus, et quoddam caput non dicitur alicuius quoddam caput sed alicuius caput. Similiter autem et in secundis substantiis, atque hoc quidem in pluribus; ut homo non dicitur alicuius homo, nec bos alicuius bos, nec lignum alicuius lignum sed alicuius possessio dicitur. In huiusmodi ergo manifestum est quoniam non est ad aliquid; in aliquibus uero secundis substantiis habet aliquam dubitationem; ut caput alicuius caput dicitur et manus alicuius manus dicitur et singula huiusmodi, quare haec esse fortasse ad aliquid uideaxtur. Si igitur sufficienter eorum quae sunt ad aliquid definitio assignata est, aut nimis difficile aut impossibile est soluere quoniam nulla substantia eorum quae sunt ad aliquid dicitur; si autem non sufficienter sed sunt ad aliquid quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodam modo se habere, fortasse aliquid contra ista dicetur. Prior uero definitio sequitur quidem omnia relatiua, non tamen hoc eis est esse quod sunt ad aliquid quod ea ipsa quae sunt aliorum dicuntur. Ex his ergo manifestum est quod, si quis aliquid eorum quae sunt ad aliquid definite sciet, et illud ad quod dicitur definite sciturus est, quoniam eorum est quae sunt ad aliquid. Palam itaque et ex hoc est; si enim nouit aliquis quiddam quia ad aliquid est, est autem esse quae ad aliquid sunt idem ad aliquid quoquo modo se habet, et illud nouit ad quod hoc quoquo modo se habet; si enim non nos it omnino ad quod hoc quoquo modo se habet, neque si ad aliquid quoquo modo se habet. Sed in singulis palam hoc est; ut, hoc si quis nouit definite quia est duplum, et cuius duplum est mox definite nouit (si uero nihil definitorum nouit ipsum cum duplum sit, neque si est duplum omnino nouit); similiter autem et hoc aliquid si nouit quia melius est definite, et quo melius est definite necessarium est nosse propter haec (indefinite autem sciet quia est peiore melius; opinione id quod tale est fit, non disciplina; non enim sciuit subtiliter quia est peiore melior; si enim sic contingit, nihil est peius eo); quapropter palam est quia necessarium est quod nouerit quis relatiuorum definite, et illud ad quod dicitur definite nosse. Caput uero et manum et horum singula quae substantiae sunt, hoc ipsum quod sunt potest sciri definite, ad quod autem dicantur non est necessarium scire; cuius enim hoc caput uel cuius haec manus non est dici definite; quare non erunt haec ad aliquid; si uero non sunt relatiuorum, uerum erit dicere quia nulla substantia relatiuorum est. Fortasse autem difficile sit de huiusmodi rebus confidenter declarare nisi saepe pertractata sint; dubitare autem de singulis non erit inutile. [08] DE QUALI ET QUALITATE Qualitatem uero dico secundum quam quales quidam dicimur. Est autem qualitas eorum quae multipliciter dicuntur. Et una quidem species qualitatis habitus dispositioneque dicuntur. Differt autem habitus dispositione quod permanentior et diuturnior est; tales uero sunt scientiae uel uirtutes; scientia enim uidetur esse permanentium et eorum quae difficile moueantur, ut si quis uel mediocriter scientiam sumat, nisi forte grandis permutatio facta sit uel ab aegritudine uel ab aliquo huiusmodi; similiter autem et uirtus et iustitia uel castitas et singula talium non uidentur posse moueri neque facile permutari. Affectiones uero dicuntur quae sunt faciles et cito permutabiles, ut calor et frigiditas et aegritudo et sanitas et alia huiusmodi; afficitur enim quodam modo circa eas homo, cito autem permutatur et ex calido frigidus fit et ex sanitate in aegritudinem transit; similiter autem et in aliis, nisi forte in his quoque contingit per temporis longitudinem in naturam cuiusque transferri et insanabilis uel difficile mobilis existat affectus, quem iam quilibet habitudinem uocet. Manifestum est autem quoniam haec uolunt habitudines nominari, quae sunt diuturniora uel difficile mobilia; namque in disciplinis non multum retinentes sed facile mobiles dicunt habitum non habere, quamuis sint ad disciplinas peius meliusue dispositi. Quare differt habitus dispositione, quod hoc quidem facile est, illud uero diuturnius et difficile mobile. Sunt autem habitus etiam dispositiones, dispositiones uero non necesse est habitus esse; qui enim retinent habitum et quodammodo dispositi sunt ad ea quae habent uel peius uel melius, qui autem dispositi sunt, non omnino retinent habitum. Aliud uero genus qualitatis est secundum quod pugillatores uel cursores uel salubres uel insalubres dicimus, et simpliciter quaecumque secundum potentiam naturalem uel impotentiam dicuntur. Non enim quoniam sunt dispositi aliquo modo, unumquodque huiusmodi dicitur sed quod habeant potentiam naturalem uel facere quid facile uel nihil pati; ut pugillatores uel cursores dicuntur non quod sint dispositi sed quod habeant potentiam hoc facile faciendi, sanatiui autem dicuntur eo quod habeant potentiam naturalem ut nihil a quibuslibet accidentibus patiantur, aegrotatiui uero quod habeant impotentiam nihil patiendi. Similiter autem his et durum et molle se habet; durum enim dicitur quod habeat potentiam non citius secari, molle uero quod eiusdem ipsius habeat impotentiam. Tertia uero species qualitatis est passibiles qualitates et passiones. Sunt autem huiusmodi ut dulcedo et amaritudo et austeritas et omnia his cognata, amplius autem calor et frigus et albedo et nigredo. Et quoniam hae qualitates sunt, manifestum est; quae enim cumque ista susceperint qualia dicuntur secundum se; ut mel, quoniam dulcedinem suscepit, dicitur dulce, et corpus album eo quod albedinem suscipiat; similiter sese habet etiam in caeteris. Passibiles uero qualitates et passiones dicuntur non quod ea quae illas susceperint qualitates aliquid patiantur; neque enim mel, quoniam aliquid passum sit, idcirco dicitur dulce, nec aliquid aliud huiusmodi; similiter autem his et calor et frigus passibiles qualitates dicuntur non quod ipsa quae ea suscipiunt aliquid passa sint sed quoniam singulum eorum quae dicta sunt secundum sensus qualitatum passionis perfectiua sunt, passibiles qualitates dicuntur; dulcedo enim passionem quandam secundum gustum efficit, et calor secundum tactum; similiter autem et aliae. Albedo autem et nigredo et alii colores non similiter his quae dicta sunt passibiles qualitates dicuntur sed hoc quod hae ipsae qualitates ab aliquibus passionibus innascuntur. Quoniam ergo fiunt per aliquam passionem multae colorum mutationes, manifestum est; erubescens enim aliquis rubeus factus est et timens pallidus et unumquodque talium; quare uel si quis naturaliter aliquid talium passionum passus est, similem colorem eum oportet habere; quae enim affectio nunc ad uerecundiam circa corpus facta est, et secundum naturalem affectionem eadem fiet affectio, ita ut naturaliter et color similis sit. Quaecumque igitur talium casuum ab aliquibus passionibus difficile mobilibus et permanentibus principium sumpserint, passibiles qualitates dicuntur; siue enim uel secundum naturalem substantiam pallor aut nigredo facta est qualitates dicuntur (quales enim et secundum eas dicimur), siue propter aegritudinem longam uel propter aestum aut aliquid tale contingit uel nigredo uel pallor, et non facile praeterit et in uita permanet, qualitates et istae dicuntur (similiter quales et secundum eas dicimur). Quaecumque uero ex his quae facile soluuntur et cito transeunt fiunt, passiones dicuntur; non enim dicimur secundum eas quales; neque enim qui propter uerecundiam rubeus factus est rubeus dicitur, nec cui pallor propter timorem uenit pallidus est sed magis quod aliquid passus sit; quare passiones huiusmodi dicuntur, qualitates uero minime. Similiter autem his et secundum animam passibiles qualitates et passiones dicuntur. Quaecumque enim mox in nascendo ab aliquibus passionibus fiunt, qualitates dicuntur, ut dementia uel ira et alia huiusmodi; quales enim secundum eas dicimur, id est iracundi et dementes. Similiter autem et quaecumque alienationes non naturaliter sed ab aliquibus casibus factae sunt difficile praetereuntes et omnino immobiles, etiam huiusmodi qualitates sunt; quales enim et secundum eas dicimur. Quaecumque enim ex his quae citius praetereunt fiunt, passiones dicuntur, ut si quis contristatus iracundior sit; non enim dicitur iracundus qui in huiusmodi passione iracundior est sed magis aliquid passus; quare passiones quidem huiusmodi dicuntur, qualitates uero minime. Quartum uero genus qualitatis est forma et circa aliquid constans figura; amplius autem ad haec rectitudo uel curuitas, et si quid his simile est; secundum enim unumquodque eorum quale quid dicitur; triangulum enim uel quadratum esse quale quid dicitur, et rectum aut curuum. Et secundum figuram uero unumquodque quale quid dicitur. Rarum uero et spissum et asperum et lene putabitur quidem qualitatem significare sed aliena huiusmodi putantur esse a diuisione quae circa qualitatem est; quandam enim positionem quodammdo uidentur partium utrumque monstrare; spissum quidem est eo quod partes sibi ipsae propinquae sint, rarum uero eo quod distent a se inuicem; et lene quidem quod in rectum sibi partes iaceant, asperum uero quod haec quidem pars superet, illa uero sit inferior. Et fortasse alii quoque appareant qualitatis modi sed qui maxime dicuntur hi sunt. Qualitates itaque sunt quae praedictae sunt, qualia uero quae secundum haec denominatiue dicuntur <...> ut a candore candidus et a grammatica grammaticus et a iustitia iustus; similiter autem et in aliis. In aliquibus uero, eo quod non sint posita qualitatibus nomina, non contingit ea quae dicuntur ab eis denominatiue dici, ut cursor aut pugillator qui secundum ualetudinem naturalem dicitur a nulla qualitate denominatiue dicitur; non enim posita nomina sunt ualetudinibus secundum quas isti quales dicuntur, sicut in disciplinis secundum quas uel pugillatores uel palaestrici secundum affectionem dicuntur (pugillatoria enim disciplina dicitur, quales uero ab his denominatiue hi qui afficiuntur dicuntur). Aliquando autem et posito nomine denominatiue non dicitur quod secundum eam quale dicitur, ut a uirtute studiosus; uirtutem enim habendo studiosus dicitur sed non denominatiue a uirtute; non autem in plurimis hoc tale est. Quae ergo dicuntur aut denominatiue a praedictis qualitatibus dicuntur aut aliquo modo aliter ab eis. Inest autem et contrarietas secundum quod quale est, ut iustitiae iniustitia contraria est et albedo nigredini et alia; similiter autem et ea quae secundum eas qualia dicuntur, ut iniustum iusto et album nigro. Non autem in omnibus hoc est; rubeo aut pallido aut huiusmodi coloribus nihil est contrarium qualitatibus existentibus. Amplius, si ex contrariis unum fuerit quale, . Hoc palam est proponenti ex singulis alia praedicamenta, si est iustitia iniustitiae contrarium, quale autem est iustitia, quale igitur et iniustitia; nullum igitur aliorum praedicamentorum aptabitur iniustitiae, neque quantitas neque ad aliquid neque ubi nec omnino aliud quicquam, nisi quale; sic autem et in aliis quae secundum quale sunt. Suscipit autem qualitas et magis et minus; album enim magis et minus alterum altero dicitur, et iustum alterum altero magis et minus. Sed et ipsa crementum suscipiunt (cum candidum namque sit, amplius contigit candidius fieri); non tamen omnia sed plura; iustitia namque a iustitia si dicatur magis et minus potest quilibet ambigere; similiter et in aliis affectibus. Quidam enim dubitant de talibus; iustitiam namque a iustitia non multum aiunt magis et minus dici, nec sanitatem a sanitate; minus autem habere alterum altero sanitatem aiunt, et iustitiam minus alterum altero habere, sic autem et grammaticam et alios affectus. Sed tamen ea quae secundum eos affectus dicuntur indubitanter recipiunt magis et minus; grammaticior enim alter altero dicitur et iustior et sanior, sic et in aliis. Triangulus uero et quadrangulus non uidetur magis minusue suscipere, nec aliquid aliarum figurarum; quaecumque enim definitionem trianguli recipiunt et circuli omnia similiter trianguli uel circuli sunt, eorum uero quae non recipiunt nihil magis alterum altero dicitur; nihil enim quadratum magis quam parte altera longior forma circulus est; nullam enim recipit circuli rationem. Simpliciter autem, si utraque non recipiunt huius propositi rationem, non dicetur alterum altero magis. Non ergo omnia qualia recipiunt magis et minus. Horum itaque quae praedicta sunt nihil est proprium qualitatis, similia uero et dissimilia secundum solas dicuntur qualitates; simile autem alterum alteri non est secundum aliud nisi secundum id quod quale est. Quare proprium erit qualitatis secundum eam simile et dissimile dici. At uero non decet conturbari ne quis nos dicat de qualitate propositionem facientes multa de relatiuis interposuisse; habitus enim et dispositio eorum quae ad aliquid sunt esse dicebamus. Paene enim in omnibus talibus genera ad aliquid dicuntur, nihil autem horum quae singularia sunt; nam cum disciplina genus sit, ipsum quod est alterius dicitur (alicuius enim disciplina dicitur), eorum uero quae singularia sunt nihil ipsum quod est alterius dicitur, ut grammatica non dicitur alterius grammatica nec musica alicuius musica sed forte secundum genus et haec ad aliquid dicuntur; ut grammatica dicitur alicuius disciplina, non alicuius grammatica, et musica alicuius disciplina, non alicuius musica, quapropter quae per singula quidem sunt, non sunt ad aliquid. Dicimur enim quales secundum singula; haec enim et habemus (scientes enim dicimur quod habemus singulas scientias); quare haec erunt etiam qualitates, quae singulatim sunt, secundum quas et quales dicimur; haec autem non erunt eorum quae sunt ad aliquid. Amplius si contingat hoc ipsum quale et relatiuum esse, nihil est inconueniens in utrisque hoc generibus annumerare. [09] DE FACERE ET PATI Recipit autem facere et pati contrarietates et magis et minus; calefacere enim ad frigidum facere contrarium est, et calefieri ad frigidum fieri, et delectari ad contristari; idcirco recipit contrarietates. Sed et magis et minus; calefacere enim magis et minus est, et calefieri magis et minus, et contristari magis et minus. Recipit ergo magis et minus facere et pati. Pro his itaque tanta dicantur; dictum est autem et de situ in his quae ad aliquid sunt, quia denominatiue a positionibus dicitur. Pro reliquis autem quando et ubi et habere, eo quod manifesta sunt, nihil de eis aliud dicitur quam quae in principio dicta sunt, quia habere quidem significat calciatum esse, armatum esse, ubi autem in loco sed et alia quae pro eis dicta sunt. De propositis itaque generibus quae dicta sunt sufficiunt. [10] DE OPPOSITIS Dicitur autem alterum alteri opponi quadrupliciter, aut ut ad aliquid, aut ut contraria, aut ut habitus et priuatio, aut ut affirmatio et negatio. Opponuntur autem unumquodque istorum, ut sit figuratim dicere, ut relatiua ut duplum dimidio, ut contraria ut malum bono, ut secundum priuationem et habitum ut caecitas uisui, ut affirmatio et negatio ut sedet -- non sedet. Quaecumque igitur ut relatiua opponuntur, ea ipsa quae sunt oppositorum dicuntur, aut quomodolibet aliter ad ea; ut duplum dimidii, ipsum quod est, alterius dicitur (alicuius enim duplum dicitur); sed et disciplina disciplinato tamquam relatiua opposita est, et dicitur disciplina, ipsum quod est, disciplinati; sed et disciplinatum, ipsum quod est, ad oppositum dicitur, id est ad disciplinam (disciplinatum enim aliquem dicimus disciplinatum disciplina). Quaecumque ergo opposita sunt tamquam ad aliquid, ipsa quae sunt aliorum dicuntur aut quomodocumque ad inuicem; illa uero quae ut contraria, ipsa quidem quae sunt nullo modo ad se inuicem dicuntur, ; neque enim bonum mali dicitur bonum sed contrarium; nec album nigri album sed contrarium. Differunt ergo hae contrarietates a se inuicem. Quaecumque uero contrariorum talia sunt ut in quibus nata sunt fieri et de quibus praedicantur, necessarium est alterum ipsorum inesse, nihil eorum medium est (quorum uero non est necessarium alterum inesse, horum omnium est aliquid medium omnino); ut languor et sanitas in corpore animalis naturam habet fieri, et necessarium est alterum esse in animalis corpore, uel languorem uel sanitatem; sed et par et impar de numero praedicatur, et necessarium est alterum in numero esse, aut abundans aut perfectum; et nihil est in medio horum, neque inter languorem et sanitatem, neque inter abundantem et perfectum. Quorum uero non est necessarium alterum inesse, eorum est aliquid medium; ut nigrum et album in corpore naturam habet fieri, et non est necessarium alterum horum esse in corpore (non enim omne aut album aut nigrum est) sed et prauum et studiosum praedicatur quidem et de homine et de aliis multis sed non est necessarium alterum horum esse illis de quibus praedicatur; non enim omnia uel praua uel studiosa sunt. Et est horum medium, albi quidem et nigri fuscum et pallidum et quicumque alii sunt colores, praui uero et studiosi quod neque prauum neque studiosum est. In aliquibus itaque nomina posita sunt his quae media sunt, ut albi et nigri fuscum et pallidum; in aliquibus autem nomina quidem in medio assignare idoneum non est sed per utrorumque summorum negationem quod medium est determinatur, ut quod neque bonum neque malum est, neque iustum neque iniustum. Priuatio uero et habitus dicitur quidem circa idem aliquid, ut uisio et caecitas circa oculum; uniuersaliter autem dicere est in quo nascitur habitus fieri, circa hoc dicitur utrumque eorum ordine. Priuari autem tunc dicimus unumquodque habitus susceptibilium, quando in quo natum est habere nullo modo habet; edentulum enim dicimus non qui non habet dentes, nec caecum qui non habet uisam sed qui, quando contingit habere, non habet (quaedam enim ex generatione neque dentes neque uisum habent sed non dicuntur edentati neque caeci). Priuari uero et habere habitum non est habitus et priuatio; habitus enim est uisus, priuatio uero caecitas, habere autem uisum non est uisus nec caecum esse caecitas (priuatio enim quaedam est caecitas, caecum uero esse priuari, non priuatio est). Nam si idem esset caecitas et caecum esse, utraque de eodem praedicarentur; nunc uero minime sed caecus dicitur homo, caecitas uero homo nullo modo dicitur. Opposita autem etiam haec uidentur, id est priuari et habitum habere, tamquam priuatio et habitus; modus enim oppositionis idem est; nam sicut caecitas uisui opposita est, sic caecum esse ad uisum habere oppositum est. Non est autem neque quod sub affirmatione et negatione est affirmatio et negatio; affirmatio namque oratio est affirmatiua et negatio oratio negatiua, horum uero quae sub affirmatione et negatione sunt, nulla est oratio. Concedantur autem etiam haec esse opposita alterutris tamquam affirmatio et negatio; nam in his modus oppositionis idem est; sicut enim affirmatio aduersum negationem opposita est, ut quod sedet ei quod non sedet, sic et res quae sub utroque posita est, id est sedere ad non sedere. Quoniam autem priuatio et habitus non sic opponuntur ut ad aliquid, manifestum est; neque enim dicitur hoc ipsum quod est oppositi; uisus enim non est caecitatis uisus, nec alio ullo modo ad ipsum dicitur; similiter autem neque caecitas dicitur caecitas uisionis sed priuatio quidem uisionis caecitas dicitur, caecitas uero uisionis non dicitur. Amplius ad aliquid omnia reciprocatiua dicuntur, quare et caecitas, si esset horum quae ad aliquid sunt, utique conuerteretur et illud ad quod dicitur; sed non conuertitur; neque enim dicitur uisus caecitatis uisus. Quoniam autem neque ut contraria opponuntur ea quae secundum priuationem et habitum dicuntur, ex his manifestum est. Quorum enim contrariorum nihil est medium, necesse est, in quibus nata sunt fieri aut in quibus praedicari, alterum ipsorum inesse semper; horum enim nihil est medium, quorum alterum necessarium erat inesse susceptibili, ut in languore et sanitate et abundanti et perfecto. Quorum uero aliquid est medium numquam necessitas est omni esse alterum; neque enim necesse est omni susceptibili candidum uel nigrum esse, neque frigidum uel calidum (horum enim medium aliquid nihil prohibet esse); horum autem erat aliquid medium, quorum non erat necessarium alterum esse susceptibili, praeter quibus naturaliter unum inest, ut igni calidum esse et niui candidum (in his autem determinate necessarium alterum esse, et non alterutrum contingit; non enim possibile est ignem frigidum esse neque niuem nigram); quare omni quidem susceptibili non est necessarium alterum eorum inesse sed solis quibus naturaliter unum inest, et his determinate unum, non alterutrum contingit. In priuatione uero et habitu nihil horum quae dicta sunt uerum est; nec enim semper susceptibili necessarium est alterum eorum esse; quod enim nondum naturam habet ad uidendum neque caecum neque uisum habens dicitur, ideoque non erunt haec talium contrariorum quorum nihil est medium; sed neque quorum est medium; necessarium enim est omni susceptibili alterum eorum esse; quando enim iam natum fuerit ad habendum uisionem aut caecum aut habens uisionem dicetur; et horum non determinate alterum sed alterutrum contingit; in contrariis autem, quibus est medium, numquam necessarium fuit omni alterum esse, sed quibusdam, et his determinate unum. Unde palam est quia secundum neutrum modum tamquam contraria opposita sunt ea quae secundum priuationem et habitum opponuntur. Amplius in contrariis quidem, existente susceptibili, possibile est in alterutrum fieri mutationem, nisi alicui naturaliter unum sit, ut igni calido esse; namque quod sanum est possibile est languere, et candidum nigrum fieri, et calidum frigidum, et ex studioso prauum et es prauo studiosum possibile est fieri (prauus enim ad meliores exercitationes deductus et ad doctrinas, uel ad modicum aliquid proficiet ut melior sit; si uero semper uel modicum crementum sumpserit, palam est quia aut perfecte mutabitur, aut satis multum crementum sumet; si enim bene mobilior ad uirtutem fiat, uel quodcumque crementum sumpserit a principio, et ex hoc etiam uerisimile est amplius eum sumere crementum; et hoc dum semper fit, perfecte in contrarium habitum restituetur, nisi forte tempore suspensum sit). Verum in priuatione et habitu impossibile est mutationem in alterutrum fieri; et ab habitu in priuationem fit mutatio, a priuatione uero in habitum impossibile est; neque enim caecus factus rursus uidit, neque cum esset caluus rursus comatus factus est, neque cum esset sine dentibus dentes ei iterum orti sunt. Quaecumque uero tamquam affirmatio et negatio opposita sunt, palam est quia nullo praedictorum modo opposita sunt; in solis enim istis necessarium est semper aliud quidem eorum uerum aliud autem esse falsum. Neque enim in contrariis necessarium est semper alterum uerum esse, alterum autem falsum, neque in his quae ad aliquid sunt, neque in habitu et priuatione; ut sanitas et languor contraria sunt, et neutrum neque uerum est neque falsum; similiter autem et duplum et dimidium tamquam relatiua opposita sunt, et non est eorum neque uerum neque falsum; sed neque ea quae secundum pris ationem et habitum sunt, sicut uisio et caecitas. Omnino autem eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur nihil neque uerum neque falsum est; porro omnia quae dicta sunt sine complexione dicuntur. Sed et maxime uidebitur hoc tale contingere in his quae secundum complexionem contraria dicuntur (sanum namque Socratem ac languere Socratem contrarium est) sed neque in his contrarium est semper alterum uerum aut falsum esse; cum enim sit Socrates, erit aliud quidem uerum aliud autem falsum, cum uero non sit, ambo falsa sunt; neque enim languere neque sanum esse uerum est, cum ipse Socrates omnino non sit. In priuatione uero et habitu, cum non sit, neutrum uerum est, cum sit, non erit alterum uerum; habere namque uisum Socratem ad id quod est caecum esse Socratem oppositum est sicut priuatio et habitus, et cum sit, necessarium non est alterum uerum uel falsum esse (cum enim nondum natus est habere, utraque falsa sunt, et uisum eum habere et caecum esse). In affirmatione uero et negatione semper, siue sit siue non sit, aliud quidem erit falsum aliud autem uerum; languere namque Socratem et non languere Socratem, cum ipse sit, palam est quia alterum eorum uerum alterum autem falsum est, et cum non sit, similiter (languere etenim, cum non sit, falsum est, non languere autem uerum). Quare in his solis proprium erit semper alterum eorum rerum alterum falsum esse, quaecumque tamquam affirmatio et negatio opposita sunt. [11] Contrarium autem est bono quidem ex necessitate malum (hoc autem palam est per singulorum inductionem, ut sanitati languor et iustitiae iniustitia et fortitudini debilitas, similiter autem et in aliis), malo autem aliquando quidem bonum est contrarium, aliquando malum (egestati enim cum sit malum, superabundantia contraria est, cum sit etiam ipsa malum). Sed in paucis hoc tale quilibet inspiciet, in pluribus uero semper malo bonum contrarium est. Amplius contrariorum non necessarium est, si alterum sit, et reliquum esse; sanis namque omnibus, sanitas quidem erit, languor uero non erit; similiter autem et cum omnes sint albi, albedo quidem erit, nigredo uero non erit. Amplius, si Socratem sanum esse ad id quod est Socratem languere contrarium est, cum non sit possibile utraque eidem inesse simul, non erit possibile, cum alterum contrariorum sit, et reliquum esse; cum enim sit Socratem sanum esse, non erit languere Socratem. Palam uero est quia et circa idem aut specie aut genere naturam habent fieri contrarietates; languor namque et sanitas in corpore animalis naturam habet fieri, albedo autem et nigredo simpliciter in corpore, iustitia uero et iniustitia in anima. Necessarium autem est omnia contraria uel in eodem genere esse uel in contrariis generibus, uel ipsa genera esse; album enim uel nigrum in eodem est genere (color enim genus eorum est), iustitia uero et iniustitia in contrariis generibus (huius enim uirtus, huius autem nequitia genus est); bonum uero et malum non sunt in genere sed ipsa sunt genera aliquorum existentia. [12] DE PRIORE Prius autem alterum altero dicitur quadrupliciter. Primo quidem et proprie secundum tempus, secundum quod scilicet antiquius alterum altero et senius dicitur (in eo enim quod tempus amplius est, et antiquius et senius dicitur). Secundo autem quod non conuertitur secundum subsistendi consequentiam, ut unus duobus prior est (duobus enim existentibus, mox consequens est unum esse, uno autem existente, non necessarium est duo esse; idcirco non conuertitur ab uno consequentia ut sit reliquum); prius autem uidetur illud esse a quo non conuertitur in eo quod est esse consequentia. Tertio uero secundum quendam ordinem prius dicitur, quemadmodum et in disciplinis et in orationibus; nam et in demonstratiuis disciplinis est prius et posterius per ordinem (elementa enim priora sunt his quae describuntur per ordinem sed et in grammatica elementa priora sunt syllabis), et in orationibus similiter (prooemium enim prius est narratione per ordinem). Amplius supra ea quae dicta sunt, quod melius est et honorabilius, prius naturaliter esse uidetur; consueuerunt autem et plurimi honorabiliores et magis dilectos a se priores dicere apud se; est quidem et paene alienissimus priorum hic modus. Modi itaque qui dicti sunt de priore isti sunt. Videtur autem praeter eos qui dicti sunt alter esse prioris modus; eorum enim quae conuertuntur secundum essentiae consequentiam, quod alterius quomodolibet causa est digne prius natura dicitur. Quia uero sunt quaedam huiusmodi, palam est; esse namque hominem conuertitur secundum esse consequentiam ad ueram de se orationem; nam, si est homo, uera oratio est qua dicimus quia est homo, et homo conuertitur quia est (nam, si uera oratio est qua dicimus quia est homo, homo est); est autem uera quidem oratio nequaquam causa quod sit res, uerumtamen uidetur quodammodo causa ut sit oratio uera; dum enim res est aut nonest, uera oratio aut falsa dicatur necesse est. Ideoque secundum quinque modos prius alterum altero dicitur. [13] DE HIS QUAE SIMUL SUNT Simul autem dicuntur simpliciter quidem et proprie, quorum generatio est in eodem tempore; neutrum enim neque prius neque posterius est eorum; simul itaque haec dicuntur secundum idem tempus. Naturaliter autem simul sunt quaecumque conuertuntur quidem secundum quod est esse consequentiam sed nequaquam causa est alterum alteri ut sit, ut in duplo et medio; conuertuntur etenim haec (nam cum sit duplum est medium, et cum sit medium est duplum) sed neutrum causa est ut sit. Dicuntur simul naturaliter et quae ex eodem genere e diuerso diuiduntur ad se inuicem. E diuerso autem diuidi alterutrum dicuntur quae secundum eandem diuisionem sunt, ut gressibile, uolatile et aquatile; haec enim alterutrum e diuerso diuiduntur, quae sunt ex eodem genere; animal namque diuiditur in haec, in uolatile et gressibile et aquatile, et nihil horum prius uel posterius est sed simul per naturam haec esse uidentur (diuiditur autem et singulum horum in species rursus, ut gressibile animal et uolatile et aquatile). Erunt ergo et illa simul naturaliter, quaecumque ex eodem genere secundum eandem diuisionem sunt, genera uero semper priora sunt; neque enim conuertuntur secundum quod est esse consequentiam, ut cum sit quidem aquatile, est animal, cum uero sit animal non est necesse ut sit aquatile. Simul ergo per naturam dicuntur quaecumque conuertuntur quidem secundum quod est esse consequentiam sed nequaquam causa est alterum alteri ut sit, et ea quae ex eodem genere e diuerso diuiduntur ab inuicem; et simpliciter simul sunt quorum generatio in eodem est tempore. [14] DE MOTU Motus autem sunt species sex: generatio, corruptio, augmentum, diminutio, alteratio, secundum locum mutatio. Alii itaque motus palam est quia alii ab inuicem sunt; non est generatio corruptio, neque augmentum diminutio, neque alteratio secundum locum mutatio; similiter autem et alii. In alteratione uero habet quandam quaestionem ne forte necessarium sit id quod alteratur per aliquam reliquarum motionum alterari. Hoc autem non est uerum; nam paene secundum omnes passiones aut plures alterari accidit nobis nulla aliarum motionum communicante; nam neque augeri necessarium est quod per passionem mouetur neque imminui, similiter autem et in aliis; ideoque alia erit praeter alios motus alteratio (nam si esset eadem, oportebat id quod alteratur mox et augeri uel minui uel quandam aliarum consequentiam motionum fieri; sed non est necesse). Similiter autem et quod augetur aut aliqua alia motione mouetur, alterari oportebat; sed sunt quaedam crescentia quae non alterantur, ut quadrangulus composito gnomone creuit quidem, alteratum uero nihil est factum; sic et in aliis huiusmodi. Quare alii sunt motus ab inuicem. Est autem simpliciter quidem motui quies contrarium; his autem quae per singula sunt, generationi quidem corruptio, augmento autem diminutio, secundum uero locum mutationi secundum locum quies. Maxime uidetur oppositum esse et forte in contrarium locum mutatio, ut ei quae inferius est ea quae superius est et ei quae superius est ea quae inferius est. Reliquorum uero assignatorum motuum non facile est assignare quid est contrarium, uidetur autem neque esse aliquid ei contrarium, nisi quis et in hoc secundum qualitatem quietem opponat aut in contrarium qualitatis mutationem, sicut et in mutatione secundum locum aut in contrarium locum mutationem (est enim alteratio mutatio secundum qualitatem); quapropter opposita erit secundum qualitatem mutationi secundum qualitatem quies aut in contrarium mutatio qualitatis, ut album fieri ad id quod est nigrum fieri; alteratur enim, in contraria qualitatis mutatione facta. [15] DE HABERE Habere autem multis dicitur modis; aut enim tamquam habitum et affectum aut aliam quamlibet qualitatem (dicimur enim disciplinam habere atque uirtutem); aut ut quantitatem, ut quod contingit ei qui habet magnitudinem (dicitur enim bicubitum); aut ea quae circa corpus sunt, ut uestimentum uel tunicam; aut in membro (ut in manu anulum); aut ut membrum (ut manum uel pedem); aut ut in uase (ut modius grana tritici aut lagena uinum; uinum enim habere lagena dicitur et modius grana tritici; haec igitur omnia habere dicuntur ut in uase); aut ut possessionem (habere enim domum et agrum dicimur). Aut etiam uxorem habere sed et uxor uirum; sed uidetur alienissimus qui nunc dictus est modus esse in eo quod est habere; nihil enim aliud uxorem habendo significamus nisi quia cohabitat. Forte tamen et alii quidam apparebunt modi de eo quod est habere; sed qui consueuerunt dici paene omnes enumerati sunt.