PORPHYRII ISAGOGE [00] INTRODUCTIO Cum sit necessarium, Chrisaorie, et ad eam quae est apud Aristotelem praedicamentorum doctrinam nosse quid genus sit et quid differentia quidque species et quid proprium et quid accidens, et ad definitionum assignationem, et omnino ad ea quae in diuisione uel demonstratione sunt utilia, hac istarum rerum speculatione compendiosam tibi traditionem faciens temptabo breuiter uelut introductionis modo ea quae ab antiquis dicta sunt aggredi; altioribus quidem quaestionibus abstinens, simpliciores uero mediocriter coniectans. Mox de generibus et speciebus illud quidem siue subsistunt siue in solis nudis purisque intellectibus posita sunt siue subsistentia corporalia sunt an incorporalia, et utrum separata an in sensibilibus et circa ea constantia, dicere recusabo. Altissimum enim est huiusmodi negotium et maioris egens inquisitionis. Illud uero quemadmodum de his ac de propositis probabiliter antiqui tractauerint, et horum maxime Peripatetici, tibi nunc temptabo monstrare. [01] DE GENERE Videtur autem neque genus neque species simpliciter dici. Genus enim dicitur et aliquorum quodammodo se habentium ad unum aliquid et ad se inuicem collectio, secundum quam significationem Romanorum dicitur genus, ab unius scilicet habitudine -- dico autem Romuli -- et multitudinis habentium aliquo modo ad inuicem eam quae ab illo est cognationem secundum diuisionem ab aliis generibus dictam. Dicitur autem et aliter rursus genus quod est uniuscuiusque generationis principium uel ab eo qui genuit uel a loco in quo quis genitus est. Sic enim Oresten quidem dicimus a Tantalo habere genus, Illum autem ab Hercule, et rursus Pindarum quidem Thebanum esse genere, Platonem uero Atheniensem; et enim patria principium est uniuscuiusque generationis quemadmodum pater. Haec autem uidetur promptissima esse significatio; Romani enim qui ex genere descendunt Romuli, et Cecropidae qui ex genere descendunt Cecropis et horum proximi. Et prius quidem appellatum est genus uniuscuiusque generationis principium, dehinc etiam multitudo eorum qui sunt ab uno principio; ut a Romulo, diuidentes et ab aliis separantes, dicebamus omnem illam collectionem esse Romanorum genus. Aliter autem rursus genus dicitur cui supponitur species, ad horum fortasse similitudinem dictum: et enim principium quoddam est huiusmodi genus earum quae sub se sunt specierum; uidetur etiam multitudinem continere omnem quae sub eo est. Tripliciter igitur cum genus dicatur, de tertio apud philosophos sermo est, quod etiam describentes assignauerunt genus esse dicentes quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, ut animal. Eorum enim quae praedicantur alia quidem de uno dicuntur solo, sicut indiuidua sicut Socrates et hic et hoc, alia uero de pluribus, quemadmodum genera et species et differentiae et propria, et accidentia communiter sed non proprie alicui. Est autem genus quidem ut animal, species uero ut homo, differentia autem ut rationale, proprium ut risibile, accidens ut album, nigrum, sedere. Ab his ergo quae de uno solo praedicantur differunt genera eo quod de pluribus assignata praedicentur, ab his autem quae de pluribus: ab speciebus quidem quoniam species etsi de pluribus praedicantur sed non de differentibus specie sed numero (homo enim cum sit species de Socrate et Platone praedicatur qui non specie differunt a se inuicem sed numero, animal uero cum genus sit de homine et boue et equo praedicatur qui differunt a se inuicem et specie quoque, non numero solo); a proprio uero differt genus quoniam proprium quidem de una sola specie cuius est proprium praedicatur et de his quae sub una specie sunt indiuiduis (quemadmodum risibile de homine solum et de particularibus hominibus), genus autem non de una specie praedicatur sed de pluribus et differentibus; a differentia uero et ab his quae communiter sunt accidentibus differt genus quoniam etsi de pluribus et differentibus specie praedicantur differentiae et communiter accidentia sed non in eo quod quid sit praedicantur sed in eo quod quale quid sit (interrogantibus nobis enim illud de quo praedicantur haec, non in eo quod quid sit dicimus praedicari sed magis in eo quod quale sit; interrogati enim "Qualis est homo?" dicimus "Rationalis", et in eo quod "Qualis est coruus?" dicitur quoniam niger; est autem rationale quidem differentia, nigrum uero accidens; quando autem "Quid est homo?" interrogamur, "Animal" respondemus; erat autem hominis genus animal). Quare "de pluribus praedicari" diuidit genus ab his quae de uno solo eorum quae sunt indiuidua praedicantur; "differentibus" uero "specie" separat ab his quae sicut species praedicantur uel sicut propria; "in eo" autem "quod quid sit praedicari" diuidit a differentiis et communiter accidentibus quae non in eo quod quid sit sed in eo quod quale est uel quodammodo se habens praedicantur de his de quibus praedicantur. Nihil igitur superfluum neque minus continet generis dicta descriptio. [02] DE SPECIE Species autem dicitur quidem et de uniuscuiusque forma, secundum quam dictum est: Primum quidem species digna imperio. Dicitur autem species et ea quae est sub assignato genere, secundum quam solemus dicere hominem quidem speciem animalis cum sit genus animal, album autem coloris speciem, triangulum uero figurae speciem. Quod si etiam genus assignantes speciei meminimus dicentes quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, et speciem dicimus id quod sub genere est. Nosse autem oportet quoniam et genus alicuius est genus et species alicuius est species, idcirco necesse est et in utrorumque rationibus utrisque uti. Assignant ergo et sic speciem: Species est quod ponitur sub genere et de qua genus in eo quod quid sit praedicatur. Amplius autem sic quoque: Species est quod de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur sed haec quidem assignatio specialissimae est et quae solum species est, aliae uero erunt etiam non specialissimarum. Planum autem erit quod dicitur hoc modo. In unoquoque praedicamento sunt quaedam generalissima, et rursus alia specialissima, et inter generalissima et specialissima alia. Est autem generalissimum quidem super quod nullum ultra aliud sit superueniens genus, specialissimum autem post quod non erit alia inferior species; inter generalissimum autem et specialissimum et genera et species sunt eadem, ad aliud quidem et aliud sumpta. Sit autem in uno praedicamento manifestum quod dicitur. Substantia est quidem et ipsa genus, sub hac autem est corpus, sub corpore uero animatum corpus sub quo animal, sub animali uero rationale animal sub quo homo, sub homine uero Socrates et Plato et qui sunt particulares homines. Sed horum, substantia quidem generalissimum est et quod genus sit solum, homo uero specialissimum et quod species solum sit; corpus uero species quidem est substantiae, genus uero corporis animati; et animatum corpus species quidem est corporis, genus uero animalis; animal autem species quidem est corporis animati, genus uero rationalis; sed rationale animal species quidem est animalis, genus autem hominis; homo uero species quidem est rationalis animalis, non autem etiam genus particularium hominum sed solum species; et omne quod ante indiuidua proximum est, species erit solum, non etiam genus. Quemadmodum igitur substantia quae cum suprema sit eo quod nihil sit supra eam, genus est generalissimum, sic et homo cum sit species post quam non sit alia inferior species neque aliquid eorum quae possunt diuidi sed solum indiuiduorum (indiuiduum enim est Socrates et Plato), species erit sola et ultima species et, ut dictum est, specialissima. Quae uero sunt in medio, eorum quidem quae supra ipsa sunt, erunt species, eorum uero quae post ipsa sunt, genera. Quare haec quidem duas habent habitudines: eam quae est ad superiora secundum quam species ipsorum esse dicuntur, et eam quae est ad posteriora secundum quam genera ipsorum esse dicuntur. Extrema uero unam habent habitudinem; nam et generalissimum ad ea quidem quae posteriora sunt habet habitudinem, cum genus sit omnium id quod est supremum, eam uero quae est ad superiora non habet, cum sit supremum et primum principium; specialissimum autem unam habet habitudinem, eam quae est ad superiora quorum est species, eam uero quae est ad posteriora non diuersam habet sed etiam indiuiduorum species dicitur (sed species quidem indiuiduorum uelut ea continens, species autem superiorum uelut quae ab eis continetur). Determinant ergo generalissimum ita: Quod, cum genus sit, non est species et rursus: Supra quod non est aliud superueniens genus specialissimum uero: Quod, cum sit species, non est genus et: Quod, cum sit species, numquam diuiditur in species et: Quod de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur ea uero quae in medio sunt extremorum subalterna uocant genera et species, et unumquodque ipsorum species esse et genus ponunt ad aliud quidem et ad aliud sumpta; ea uero quae sunt ante specialissima usque ad generalissimum ascendentia et genera dicuntur et species et subalterna genera, ut Agamemnon Atrides et Pelopides et Tantalides et, ultimum, Iouis. Sed in familiis quidem plerumque ad unum reducuntur principium, uerbi gratia Iouem, in generibus autem et speciebus non se sic habet; neque enim est commune unum genus omnium ens, nec omnia eiusdem generis sunt secundum unum supremum genus, quemadmodum dicit Aristoteles sed sint posita (quemadmodum in Praedicamentis) prima decem genera quasi prima decem principia. Vel, si omnia quis entia uocet, aequiuoce (inquit) nuncupabit, non uniuoce; si enim unum esset commune omnium genus ens, uniuoce entia dicerentur, cum autem decem sint prima, communio secundum nomen est solum, non etiam secundum definitionis rationem quae secundum nomen est. Decem quidem generalissima sunt, specialissima uero in numero quidem quodam sunt non tamen infinito, indiuidua autem quae sunt post specialissima infinita sunt. Quapropter usque ad specialissima a generalissimis descendentem iubet Plato quiescere, descendere autem per media diuidentem specificis differentiis; infinita, inquit, relinquenda sunt, neque enim horum posse fieri disciplinam. Descendentibus igitur ad specialissima necesse est diuidentem per multitudinem ire, ascendentibus uero ad generalissima necesse est colligere multitudinem (collectiuum enim multorum in unam naturam species est, et magis id quod genus est, particularia uero et singularia semper in multitudinem e contrario diuidunt quod unum est; participatione enim speciei plures homines unus, particularibus autem unus et communis plures; diuisiuum enim est semper quod singulare est, collectiuum autem et adunatiuum quod commune est). Assignato autem genere et specie quid est utrumque, cumque sit genus unum, species uero plurimae (semper enim in plures species diuisio generis est), genus quidem semper de specie praedicatur et omnia superiora de inferioribus, species autem neque de proximo sibi genere neque de superioribus (neque enim conuertitur); oportet autem aequa de aequis praedicari ut hinnibile de equuo, aut maiora de minoribus ut animal de homine; minora uero de maioribus minime (neque enim animal dicis esse hominem quemadmodum hominem dicis esse animal). De quibus autem species praedicatur, de his necessario et speciei genus praedicabitur et generis genus usque ad generalissimum; si enim uerum est Socratem hominem dicere, hominem autem animal, animal uero substantiam, uerum est hominem animal dicere atque substantiam. Semper enim superioribus de inferioribus praedicatis species quidem de indiuiduis praedicabitur, genus autem et de specie et de indiuiduo, generalissimum autem et de genere (et de generibus si plura sint media et subalterna) et de specie et de indiuiduo. Dicitur enim generalissimum quidem de omnibus sub se generibus speciebusque et de indiuiduis, genus autem quod ante specialissimum est de omnibus specialissimis et de indiuiduis, solum autem species de omnibus indiuiduis, indiuiduum autem de uno solo particulari (indiuiduum autem dicitur Socrates et hoc-album et hic-ueniens, ut Sophronisci filius, si solus ei sit Socrates filius). Indiuidua ergo dicuntur huiusmodi quoniam ex proprietatibus consistit unumquodque eorum quorum collectio numquam in alio eadem erit; Socratis enim proprietates numquam in alio quolibet erunt particularium; hae uero quae sunt hominis (dico autem eius qui est communis) proprietates erunt eaedem in pluribus, magis autem et in omnibus particularibus hominibus in eo quod homines sunt. Continetur igitur indiuiduum quidem sub specie, species autem sub genere; totum enim quiddam est genus, indiuiduum autem pars, species uero et totum et pars (sed pars quidem alterius, totum autem non alterius sed aliis; partibus enim totum est). De genere quidem et specie, et quid generalissimum et quid specialissimum et quae genera eadem et species sunt, quae etiam indiuidua, et quot modis genus et species dicatur, sufficienter dictum est. [03] DE DIFFERENTIA Differentia uero communiter et proprie et magis proprie dicatur. Communiter quidem differre alterum altero dicitur quod alteritate quadam differt quocumque modo uel a se ipso uel ab alio; differt enim Socrates Platone alteritate et ipse a se uel puero uel iam uiro uel faciente aliquid uel quiescente, et semper in aliquo modo habendi alteritatibus. Proprie autem differre alterum altero dicitur quando inseparabili accidenti altero differt. (Inseparabile uero accidens est ut nasi curuitas, caecitas oculorum, cicatrix cum ex uulnere obcalluerit.) Magis proprie differre alterum altero dicitur quando specifica differentia distiterit, quemadmodum homo ab equo specifica differentia differt rationali qualitate. Uniuersaliter ergo omnis differentia alteratum facit cuilibet adueniens; sed ea quae est communiter et proprie alteratum facit, illa autem quae est magis proprie aliud. Differentiarum enim aliae quidem alteratum faciunt, aliae uero aliud; illae quidem quae faciunt aliud, specificae uocantur; illae uero quae alteratum, simpliciter differentiae (animali enim differentia adueniens rationalis, aliud fecit et speciem animalis fecit; illa uero quae est mouendi, alteratum solum a quiescente fecit; quare haec quidem aliud, illa uero alteratum solum fecit). Secundum igitur aliud facientes, diuisiones fiunt a generibus in species et definitiones assignantur quae sunt ex genere et huiusmodi differentiis; secundum autem eas quae solum alteratum faciunt, alteratio sola consistit et aliquo modo se habendi permutationes. A superioribus ergo rursus inchoanti dicendum est differentiarum alias quidem esse separabiles alias uero inseparabiles; moueri enim et quiescere et sanum esse et aegrum et quaecumque his proxima sunt separabilia sunt, at uero aquilum esse uel simum uel rationale uel irrationale inseparabilia. Inseparabilium autem aliae quidem sunt per se aliae uero per accidens; nam rationale per se inest homini, et mortale et disciplinae esse perceptibile, at uero aquilum esse uel simum secundum accidens et non per se. Illae igitur quae per se sunt, in substantiae ratione accipiuntur et faciunt aliud; illae uero quae secundum accidens, nec in substantiae ratione dicuntur nec faciunt aliud sed alteratum. Et illae quidem quae per se sunt non suscipiunt magis et minus, illae uero quae per accidens (uel si inseparabiles sint) intentionem recipiunt et remissionem; nam neque genus magis et minus praedicatur cuius fuerit genus, neque generis differentiae secundum quas diuiditur; ipsae enim sunt quae uniuscuiusque rationem complent, esse autem unicuique unum et idem neque intentionem neque remissionem suscipiens est, aquilum autem esse uel simum uel coloratum aliquo modo et intenditur et remittitur. Cum igitur tres species differentiae considerentur, et cum hae quidem sint separabiles illae uero inseparabiles, et rursus inseparabilium cum hae quidem sint per se illae uero per accidens, rursus earum quae sunt per se differentiarum aliae quidem sunt secundum quas diuidimus genera in species, aliae uero secundum quas haec quae diuisa sunt specificantur; ut, cum per se differentiae omnes huiusmodi sint animalis, animati et sensibilis, rationalis et irrationalis, mortalis et immortalis, ea quidem quae est animati et sensibilis differentia, constitutiua est substantiae animalis (est enim animal substantia animata sensibilis), ea uero quae est mortalis et immortalis differentia et rationalis et irrationalis, diuisiuae sunt animalis differentiae (per eas enim genera in species diuidimus). Sed hae quidem quae diuisiuae sunt differentiae generum, completiuae fiunt et constitutiuae specierum. Diuiditur enim animal rationali et irrationali differentia, et rursus mortali et immortali differentia; sed ea quae est rationalis differentia et mortalis, constitutiuae fiunt hominis, rationalis uero et immortalis dei, illae uero quae sunt irrationalis et mortalis, irrationabilium animalium. Sic etiam et supremae substantiae cum diuisiua sit animati et inanimati differentia, et sensibilis et insensibilis, animata et sensibilis congregatae ad substantiam animal perfecerunt. Quoniam ergo eaedem aliquo modo quidem acceptae fiunt constitutiuae, aliquo modo autem diuisiuae, specificae omnes uocantur; et his maxime opus est ad diuisiones generum et definitiones sed non his quae secundum accidens inseparabiles sunt nec magis his quae sunt separabiles. Quas etiam determinantes dicunt: Differentia est qua abundat species a genere homo enim ab animali plus habet rationale et mortale. Animal enim neque ipsum nihil horum est (nam unde habebunt species differentias?); neque autem omnes oppositas habent (nam in eodem simul habebunt opposita); sed, quemadmodum probant, potestate quidem omnes habent sub se differentias, actu uero nullam, ac sic neque ex his quae non sunt aliquid fit, neque opposita circa idem sunt. Definiunt autem eam et hoc modo: Differentia est quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quale sit praedicatur rationale enim et mortale, de homine praedicatum in eo quod quale quiddam est homo dicitur sed non in eo quod quid est; "Quid est" enim "homo?" interrogatis nobis conueniens est dicere "Animal"; quale autem animal inquisiti, quoniam rationale et mortale est conuenienter assignabimus. Rebus enim ex materia et forma constantibus uel ad similitudinem materiae specieique constitutionem habentibus (quemadmodum statua ex materia est aeris, forma autem figura), sic et homo communis et specialis ex materia quidem similiter consistit genere, ex forma autem differentia, totum autem hoc animal rationale mortale homo est quemadmodum illic statua. Describunt autem huiusmodi differentiam et hoc modo: Differentia est quod aptum natum est diuidere quae sub eodem sunt genere rationale enim et irrationale hominem et equum, quae sub eodem sunt genere quod est animal, diuidunt. Assignant autem etiam hoc modo: Differentia est qua differunt a se singula nam secundum genus non differunt; sumus enim mortalia animalia et nos et irrationabilia sed additum rationabile separauit nos ab illis; rationabiles sumus et nos et dii sed mortale appositum disiunxit nos ab illis. Interius autem perscrutantes et speculantes differentiam, dicunt non quodlibet eorum quae sub eodem sunt genere diuidentium esse differentiam sed quod ad esse conducit et quod eius quod est esse rei pars est; neque enim quod aptum natum est nauigare erit hominis differentia, etsi proprium sit hominis. Dicimus enim: animalium haec quidem apta nata sunt ad nauigandum, illa uero minime diuidentes ab aliis, sed aptum natum esse ad nauigandum non erat completiuum substantiae nec eius pars sed aptitudo quaedam eius est (idcirco quoniam non est talis quales sunt quae specificae dicuntur differentiae). Erunt igitur specificae differentiae quaecumque alteram faciunt speciem et quaecumque in eo quod quale est accipiuntur. Et de differentiis quidem ista sufficiunt. [04] DE PROPRIO Proprium uero quadrifariam diuidunt. Nam et id quod soli alicui speciei accidit, etsi non omni (ut homini medicum esse uel geometrem), et quod omni accidit, etsi non soli (quemadmodum homini esse bipedem), et quod soli et omni et aliquando (ut homini in senectute canescere), quartum uero in quo concurrit et soli et omni et semper (quemadmodum homini esse risibile; nam, etsi non ridet, tamen risibile dicitur, non quod iam rideat sed quod aptus natus sit; hoc autem ei semper est naturale; et equo hinnibile). Haec autem proprie propria perhibent, quoniam etiam conuertuntur; quicquid enim equus, et hinnibile, et quicquid hinnibile, equus. [05] DE ACCIDENTI Accidens uero est quod adest et abest praeter subiecti corruptionem. Diuiditur autem in duo, in separabile et in inseparabile; namque dormire est separabile accidens, nigrum uero esse inseparabiliter coruo et Aethiopi accidit (potest autem subintellegi et coruus albus et Aethiops amittens colorem praeter subiecti corruptionem). Definitur autem sic quoque: Accidens est quod contingit eidem esse et non esse uel: Quod neque genus neque differentia neque species neque proprium, semper autem est in subiecto subsistens. [06] DE COMMUNITATIBUS ET PROPRIETATIBUS Omnibus igitur determinatis quae proposita sunt, dico autem genere, specie, differentia, proprio, accidenti, dicendum est quae eis communia adsunt et quae propria. Commune quidem omnibus est de pluribus praedicari; sed genus quidem de speciebus et de indiuiduis, et differentia similiter, species autem de his quae sub ipsa sunt indiuiduis, at uero proprium et de specie et cuius est proprium et de his quae sub specie sunt indiuiduis, accidens autem et de speciebus et de indiuiduis. Namque animal de equis et bubus et canibus praedicatur quae sunt species, et de hoc equo et de hoc boue quae sunt indiuidua; irrationale uero et de equis et de bubus praedicatur et de his qui sunt particulares; species autem, ut homo, solum de his qui sunt particulares praedicatur; proprium autem, quod est risibile, de homine et de his qui sunt particulares; nigrum autem et de specie coruorum et de his qui sunt particulares, quod est accidens inseparabile; et moueri de homine et de equo, quod est accidens separabile sed principaliter quidem de indiuiduis, secundum posteriorem uero rationem de his quae continent indiuidua. De communibus generis et differentiae Commune est autem generi et differentiae continentia specierum; continet enim et differentia species, etsi non omnes quot genera; rationale enim, etiam si non continet ea quae sunt irrationabilia ut genus quemadmodum animal sed continet hominem et deum quae sunt species. Et quaecumque praedicantur de genere ut genus, et de his quae sub ipso sunt speciebus praedicantur; quaeque de differentia praedicantur ut differentiae, et de ea quae ex ipsa est specie praedicabuntur. Nam, cum sit genus animal, non solum de eo praedicantur ut genus substantia et animatum sed etiam de his quae sunt sub animali speciebus omnibus praedicantur haec usque ad indiuidua; cumque sit differentia rationalis, praedicatur de ea ut differentia id quod est ratione uti, non solum de eo quod est rationale sed etiam de his quae sunt sub rationali speciebus praedicabitur ratione uti. Commune autem est et perempto genere uel differentia simul perimi quae sub ipsis sunt; quemadmodum, si non sit animal, non est equus neque homo, sic, si non sit rationale, nullum erit animal quod utatur ratione. De propriis generis et differentiae Proprium autem generis est de pluribus praedicari quam differentia et species et proprium et accidens; animal enim de homine et equo et aue et serpente, quadrupes uero de solis quattuor pedes habentibus, homo uero uidetur de solis indiuiduis, et hinnibile de equo et de his qui sunt particulares; et accidens similiter de paucioribus. Oportet autem differentias accipere quibus diuiditur genus, non eas quae complent substantiam generis. Amplius genus continet differentiam potestate; animalis enim hoc quidem rationale est, illud uero irrationale. Amplius genera quidem priora sunt his quae sunt sub se positis differentiis propter quod simul quidem eas aufert, non autem simul aufertur (sublato enim animali aufertur rationale et irrationale), differentiae uero non auferunt genus (nam, si omnes interimantur, tamen substantia animata sensibilis subintellegi potest quae est animal). Amplius genus quidem in eo quod quid est, differentia uero in eo quod quale quiddam est, quemadmodum dictum est, praedicatur. Amplius genus quidem unum est secundum unamquamque speciem (ut hominis id quod est animal), differentiae uero plurimae (ut rationale, mortale, mentis et disciplinae perceptibile) quibus ab aliis differt. Et genus quidem consimile est materiae, formae uero differentia. Cum autem sint et alia communia et propria generis et differentiae, nunc ista sufficiant. De communibus generis et speciei Genus autem et species commune quidem habent de pluribus (quemadmodum dictum est) praedicari; sumatur autem species ut species et non etiam ut genus, si fuerit idem species et genus. Commune autem his est et priora esse eorum de quibus praedicantur et totum quiddam esse utrumque. De propriis generis et speciei Differt autem eo quod genus quidem continet species sub se, species uero continentur et non continent genera; in pluribus enim genus quam species est (genera enim praeiacere oportet et formata specificis differentiis perficere species, unde et priora sunt naturaliter genera et simul interimentia sed quae non simul interimantur). Et species quidem cum sit, est et genus, genus uero cum sit non omnino erit et species. Et genera quidem uniuoce de speciebus praedicantur, species uero de generibus minime. Amplius quidem genera abundant earum quae sub ipsis sunt specierum continentia, species uero generibus abundant propriis differentiis. Amplius neque species fiet umquam generalissimum neque genus specialissimum. De communibus generis et proprii Generis autem et proprii commune quidem est sequi species (nam, si homo est, animal est, et, si homo est, risibile est), et aequaliter praedicari genus de speciebus et proprium de his quae illo participant (aequaliter enim et homo et bos animal, et Cato et Cicero risibile). Commune autem et uniuoce praedicari genus de propriis speciebus et proprium quorum est proprium. De propriis generis et proprii Differt autem quoniam genus quidem prius est, posterius uero proprium (oportet enim esse animal, dehinc diuidi differentiis et propriis). Et genus quidem de pluribus speciebus praedicari, proprium uero de una sola specie cuius est proprium. Et proprium quidem conuersim praedicatur cuius est proprium, genus uero de nullo conuersim praedicatur (nam neque si animal est, homo est, neque si animal est, risibile est; sin uero homo, et risibile est, et e conuerso). Amplius proprium omni speciei inest cuius est proprium et uni et semper, genus uero omni quidem speciei cuius fuerit genus et semper, non autem soli. Amplius species quidem interemptae non simul interimunt genera, propria uero interempta simul interimunt quorum sunt propria, et his quorum sunt propria interemptis et ipsa simul interimuntur. De communibus generis et accidentis Generis uero et accidentis commune est de pluribus (quemadmodum dictum est) praedicari siue separabilium sit siue inseparabilium; et enim moueri de pluribus, et nigrum de coruis et hominibus et Aethiopibus et aliquibus inanimatis. De propriis generis et accidentis Differt autem genus accidente quoniam genus ante species est, accidentia uero speciebus inferiora sunt; nam si etiam inseparabile sumatur accidens sed tamen prius est illud cui accidit quam accidens. Et genere quidem quae participant aequaliter participant, accidente uero non aequaliter; intentionem enim et remissionem suscipit accidentium participatio, generum uero minime. Et accidentia quidem in indiuiduis principaliter subsistunt, genera uero et species naturaliter priora sunt indiuiduis substantiis. Et genera quidem in eo quod quid est praedicantur de his quae sub ipsis sunt, accidentia uero in eo quod quale aliquid est uel quomodo se habeat unumquodque; "Qualis est" enim "Aethiops?" interrogatus dicis "Niger", et quemadmodum se Socrates habeat, dicis quoniam sedet uel ambulat. Genus uero quo aliis quattuor differat dictum est. Contingit autem etiam unumquodque aliorum differre ab aliis quattuor, ut, cum quinque quidem sint, unum autem ab aliis quattuor differat, quater quinque (uiginti) fiant omnes differentiae; sed, semper posterioribus enumeratis et secundis quidem una differentia superatis (propterea quoniam iam sumpta est), tertiis uero, duabus, quartis uero tribus, quintis uero quattuor, decem omnes fiunt (quattuor, tres, duae, una). Genus enim differt differentia et specie et proprio et accidenti; quattuor igitur sunt omnes differentiae. Differentia uero quo differt genere dictum est quando quo differret genus ab ea dicebatur; relinquitur igitur quo differat specie et proprio et accidente dicere, et fiunt tres. Rursus species quo quidem differat a differentia dictum est quando quo differret specie differentia dicebatur, quo autem differt species genere dictum est quando quo differret genus specie dicebatur; reliquum est igitur ut quo differat proprio et accidente dicatur; duae igitur etiam istae sunt differentiae. Proprium autem quo differat accidente relinquitur, nam quo specie et differentia et genere differt praedictum est in illorum ad ipsum differentia. Quattuor igitur sumptis generis ad alia differentiis, tribus uero differentiae, duabus autem speciei, una autem proprii ad accidens, decem erunt omnes; quarum quattuor quae erant generis ad reliqua superius demonstrauimus. De communibus differentiae et speciei Commune ergo differentiae et speciei est aequaliter participari; homine enim aequaliter participant particulares homines et rationali differentia. Commune uero est et semper adesse his quae participant; semper enim Socrates rationalis et semper Socrates homo. De propriis differentiae et speciei Proprium autem differentiae quidem est in eo quod quale sit praedicari, speciei uero in eo quod quid est; nam, et si homo uelut qualitas accipiatur, non simpliciter erit qualitas sed secundum id quod generi aduenientes differentiae eam constituerunt. Amplius differentia quidem in pluribus saepe speciebus consideratur (quemadmodum quadrupes in pluribus animalibus specie differentibus), species uero in solis his quae sub specie sunt indiuiduis est. Amplius differentia prima est ab ea specie quae est secundum ipsam; simul enim ablatum rationale interimit hominem, homo uero interemptus non aufert rationale, cum sit deus. Amplius differentia quidem componitur cum alia differentia (rationale enim et mortale compositum est in substantia hominis), species uero speciei non componitur ut gignat aliquam aliam speciem (quidam enim equus cuidam asino permiscetur ad muli generationem, equus autem simpliciter asino numquam conueniens perficiet mulum). De communibus differentiae et proprii Differentia uero et proprium commune quidem habent aequaliter participari ab his quae eorum participant; aequaliter enim rationalia rationalia sunt et risibilia risibilia sunt. Et semper et omni adesse commune utrisque est; siue enim curtetur qui est bipes, non substantiam perimit sed ad quod natum est semper dicitur; nam et risibile, eo quod natum est habet id quod est semper sed non eo quod semper rideat. De propriis differentiae et proprii Proprium autem differentiae est quoniam haec quidem de pluribus speciebus dicitur saepe (ut rationale de homine et deo), proprium uero in una sola specie cuius est proprium. Et differentia quidem illis est consequens quorum est differentia sed non conuertitur, propria uero conuersim praedicantur quorum sunt propria idcirco quoniam conuertuntur. De communibus differentiae et accidentis Differentiae autem et accidenti commune quidem est de pluribus dici, commune uero ad ea quae sunt inseparabilia accidentia semper et omnibus adesse; bipes enim semper adest omnibus coruis, et nigrum esse similiter. De propriis differentiae et accidentis Differunt autem quoniam differentia quidem continet et non continetur (continet enim rationalitas hominem), accidentia uero quodam quidem modo continent eo quod in pluribus sint, quodam uero modo continentur eo quod non unius accidentis susceptibilia sunt subiecta sed plurimorum. Et differentia quidem inintendibilis est et inremissibilis, accidentia uero magis et minus recipiunt. Et impermixtae quidem sunt contrariae differentiae, mista uero contraria accidentia. Huiusmodi quidem communiones et proprietates differentiae et caeterorum sunt, species uero quo quidem differat a genere et differentia dictum est in eo quod dicebamus quo genus differt caeteris et quo differentia differret caeteris. De communibus speciei et proprii Speciei autem et proprii commune est de se inuicem praedicari; nam, si homo, risibile est, et si risibile, homo est (risibile uero quoniam secundum id quod natum est dicitur, saepe iam dictum est); aequaliter enim sunt species his quae eorum participant et propria quorum sunt propria. De propriis speciei et proprii Differt autem species proprio quoniam species quidem potest et aliis genus esse, proprium uero et aliarum specierum esse impossibiie est. Et species quidem ante subsistit quam proprium, proprium uero postea fit in specie; oportet enim hominem esse ut sit risibile. Amplius species quidem semper actu adest subiecto, proprium uero aliquando potestate; homo enim semper actu est Socrates, non uero semper ridet quamuis sit natus semper risibilis. Amplius quorum termini differentes, et ipsa sunt differentia; est autem speciei quidem sub genere esse et de pluribus et differentibus numero in eo quod quid est praedicari et caetera huiusmodi, proprii uero quod est soli et semper et omni adesse. De communibus speciei et accidentis Speciei uero et accidentis commune quidem est de pluribus praedicari; rarae uero aliae sunt communitates propterea quoniam plurimum a se distant accidens et cui accidit. De propriis speciei et accidentis Propria uero utriusque sunt, speciei quidem in eo quod quid est praedicari de his quorum est species, accidentis autem in eo quod quale quiddam est uel aliquo modo se habens. Et unamquamque substantiam una quidem specie participare, pluribus autem accidentibus et separabilibus et inseparabilibus. Et species quidem ante subintellegi quam accidentia uel si sint inseparabilia (oportet enim esse subiectum ut illi aliquid accidat), accidentia uero posterioris generis sunt et aduenticiae naturae. Et speciei quidem participatio aequaliter est, accidentis uero, uel si inseparabile sit, non aequaliter; Aethiops enim alio Aethiope habebit colorem uel intentum amplius uel remissum secundum nigritudinem. Restat igitur de proprio et accidenti dicere; quo enim proprium specie et differentia et genere differt, dictum est. De communibus proprii et accidentis Commune autem proprii et inseparabilis accidentis est quod praeter ea numquam consistant illa in quibus considerantur; quemadmodum enim praeter risibile non subsistit homo, ita nec praeter nigredinem subsistit Aethiops. Et quemadmodum semper et omni adest proprium, sic et inseparabile accidens. De propriis proprii et accidentis Differunt autem quoniam proprium uni soli speciei adest (quemadmodum risibile homini), inseparabile uero accidens, ut nigrum, non solum Aethiopi sed etiam coruo adest et carboni et ebeno et quibusdam aliis. Quare proprium conuersim praedicatur de eo cuius est proprium et est aequaliter, inseparabile uero accidens conuersim non praedicatur. Et propriorum quidem aequalis est participatio, accidentium uero haec quidem magis, illa uero minus. Sunt quidem etiam aliae communitates uel proprietates eorum quae dicta sunt sed sufficiunt etiam haec ad discretionem eorum communitatisque traditionem.