Sawyer 55, Liber Wigorniensis version
(dated 757, corresponding to SWC Record # 19)

 

[Cotton Tibeius A. xiii, fo. 16r]

 

(Note in right margin:  “TREDINC TUN”)

Regnante inperpetuum domino deo sabaoth. Dum certum constat omnibus orthodoxis ac catholicis uiris quod istius uolubilis uitæ transitoria uidelicet tempora momentaneis cursibus termino adpropinquare . Et inreuocabiles esse iam praeteriti dies . nec non annorum curricula cum suis mensibus in priorum statum numquam reuerti a nullo credentium [fo. 16v] dubitatur . Et ceteraque restant subsequentia nullam facere moram festinando ad finem pro certo noscuntur . Idcirco ego eanberhtus deo predestinante regulus proprie gentis huicciorum simulque germani mei mecum uhtredus uidelicet et aldredus eadem uocabuli dignitate et imperio fungentes his ante dictis manifestissimis causis instructi quatinus cum istis secularibus rebus quæ citius transire constant . eterna paradisi premia quæ sempiterna esse scimus lucrire ualeamus aliquam agelli portionem pro remedio anime nostre milredo uenerando antistite ad sedem pontificalem et ad ecclesiam beatissimi apostolorum principis sancti petri ubi corpora parentum nostrorum quiescunt quae in uuegernensi ciuitate fundata est ter dena cassatos id est uicum qui nuncupatur tredingctun . in duabus locis . in altero quater sena . in altero bis terna . iuxta fluuium qui dicitur stuur . Isdem terminibus adiacentibus quibus tyrdda comis antea tenebat libentissime in commune largiti sumus . ut semper seu nobis uiuentibus seu in christo dormientibus digna remuneratio in sanctarum orationum cum missarum sacris celebrationibus ab eadem ecclesia die noctuque deo patrocinanti fideliter reddatur . Siquis uero quod absit hanc munificentiam nostram pro deo omnipotenti concessam plurimorumque concilio corroboratam quorum infra nomina ponuntur . Auaritie estibus succensus et diabolica presumptione incitatus infeliciter [fo. 17r] inritam facere presumat . sciat se ab aeterna requie separatum et cum iuda impio traditore aeternis dampnationum legibus mancipatum . Siquis uero augendo multiplicare uoluerit christi instinctus amore augeat deus partem illius in remuneratione iustorum ubi anime sanctorum fulgent in gloria . His hinc inde subscriptis terminis praefata certissime circumgiratur tellus.

Ego eanberht hanc nostram communem donationem pro ampliori firmitate signum sanctissime crucis libens araui.

Ego uhtred ante prescriptam donationem nostram confirmans subscribo et uexillum crucis praetitulaui.

Ego aldred maiorum meorum conroboratus exemplis alme crucis uexillum inposui.

Ego milred gratia dei episcopus his predictis rebus canonice consensi et signum uenerabile impressi.

Ego offa nondum regno merciorum a domino accepto puer indolis in prouincia huicciorum constitutus huic donati eorum consensi et signum honorabile beate crucis conscripsi.

Ego totta dei diffinitione antistes hanc prenotatam muificentiam consensi et subscripsi.

Ego hemele dei gratia presul ecclesiastice consensi et signum salutifere crucis prenotaui.

Signum manus heardberhti prefecti.               Signum manus aldberhti prefecti.

Signum manus tiluuini abbatis.  Signum manus curin abbatis.  Signum manus headdan presbyteri.

Signum ealdbaldi prefecti.  Signum eatan prefecti .  Signum cecces.  Signum dunnes.

Signum brogan.           Signum pendheres.      Signum uuales prefecti.

Signum beornhardus prefectus.

[fo. 17v]

þis syndan þa land gemæru to tredingetune. Of sture on þa stanscale þonne be ðan heafdan þæt on þa dunes ende ondlong dunes þæt on sciremere of sciranmere þæt on brocnanbyrh of brocnanbyrh on þæt riðig ondlong riðiges on morseað of morseaðe on siðryðewellan of siðryðewellan on rydmædwanð fewarde of reodmædwan on haranstan of haranstane on þa langan dic ondlong dic þæt on þone pyt of þam pytte þæt on reodwellan of reodwellan þæt on þone ofer ondlong ofres þæt on stanford of stanforda ondlonges þære lace of þære lace suð beðam heafdon þæt on rahweg þæt ondlong rahweges on rahdene þæt þonne on wadbeorgas of wadbeorgan þæt on þone rycweg of rycwege on hwæte dune of hwæte dune on þone stapol of þæm stapole on þa mærdic ondlong dices þæt on stures stream.