Sawyer 1187, St. Wulfstan Cartulary version (Record # 33)
(dated 804, corresponding to
LW, fos. 49r –50r; 'Hemming', fos. 198v –99v)

 

[Cotton Nero E. i, pt. 2, fo. 181v]

                

WESTBYRIG . and STOCE

IN nomine domini dei summi . Ego æþelric filius æþelmundi inuitatus ad synodum in loco qui dicitur clofeshos [sic] cum libris ruris æt westmynstre . quod prius propinqui mei tradiderunt mihi . Ibi aþelhardus archiepiscopus mihi regebat . cum testimonio cenwulfi regis coram tota synodo . quando libros meos perscrutarent . me liberum esse terras meas atque libros dare quocumque uellem . Postea commendaui amicis meis ad seruandum . quando quaesiui sanctum petrum pro remedio animæ meæ . et item reuersus ad patriam . accepi propria sine lite . Facta est autem post paucos dies alia synodus æt aclea . tunc in illa synodo coram rege et principibus rememoram pristinæ libertatis meæ . et quomodo hereditatem meam dare uellem . sic dicens . Hec sunt nomina terrarum quas dabo ad locum qui dicitur deorhyrst . pro me et æðelmundo patre meo . sic mihi contingat ut corpus meum ibi requiescat . Todanhomm . and æt sture . screfleh . cobhanleh . ea conditione ut illa congregatio uota eorum faciat firma sicut mihi promiseret . Iterum dabo Werfrido episcopo . xi . mansas . bremesgraf . and feccanhomm . ut habeat suum diem . et postea reddat . ad wigornaceaster . Uerum etiam . xxx . mansas . ad glæweceastre . under ofre . Et quando mihi finis uitæ meæ . dabo ceolburge matri meæ si diutius uiuit quam ego . terram illam æt westbyri . and æt stoke . ut habeat suum diem . et postea reddat ad wigreceaster . ut ea uiuente defensionem habeat contra berclinga contentionem . Si fiet quod non opto . ut aliquis homo contra meos contenderit libros . tunc habet aldulfus episcopus in licetfelda . istius cartæ comparem . et amici mei fidelissimi alias . eadberht eadgaring . and æþelheh esning Rogo aetiam æþelric pro amore omnipotentis dei . et obsecro per uirtutes celorum . ut nullus homo hanc impositionem crucis christi . quæ tot uirorum testimonio confirmata est non presumat minuere . Si uero quis presumserit . deleatur nomen eius de libro uitæ si non emendauerit .

Ego cenred rex merciorum huic donationi consensi.

Ego aþelheard archiepiscopus .           Ego aldulf episcopus

Ego werenberht episcopus .                Ego deneberht episcopus .

Ego wulfheard episcopus .                  Ego eadulf episcopus .

Ego heaberht dux .                              Ego beornoð dux

Ego ceoward dux .                              Ego cynehelm dux

Ego wicga dux .                                  Ego wigheard dux

Ego byrnwald dux .                            Ego aldred dux :