Sawyer 1187, 'Hemming' version
(dated 804, corresponding to SWC Record # 33;
LW, fos. 49r –50r)

 

[BL MS Cotton Tiberius A. xiii, fo. 198v]

 

DE BREMESGRFE ET DE FECCANHOM .,

IN nomine domini dei summi rex regum . qui in altis habitat et prospicus . omnia celestia et terrestria . anno ab incarnatione christi . dccciiii . indictione . xii . ego Æthelric filius Æthelmundi . cum conscientia sinodali inuitatus ad sinodum . et in iudicio starem . in loco qui dicitur clofeshoh . cum liberis et ruris id est æt westmynter quid prius propinqui mei tradiderunt michi et donauerunt ibi æðelhardus archiepiscopus michi regebat atque iudicauerat cum testimonio coenwulfi regis et optimatibus eius coram omni sinodo quando scripturas meas perscrutarent sit liber essem terram meam atque libellos dare quocunque uolui . Postea commendaui amicis meis ad seruandum quando quesiui sanctum petrum et sanctum paulum pro remedio animæ meæ . et iterum me reuertente ad patriam accepi terram meam et pretium reddidi quasi ante pacti sumus et pacifici fuerimus ad inuitem ; facta est autem post paucos annos alia sinodus æt aclea . tunc in illo sinodo coram episcopis rege et principibus eius ne memoraui pristine libertatis meæ . quæ mihi ante iudicatum est et cum licentia eorum testificaui in presenti testimonio quemadmodum meam hereditatem dare uoluissem . et sic dixi .  Hæc sunt nomina illarum terrarum quæ dabo ad locum qui dicitur Deerhyrst pro me et Æðelmundo patræ meæ . si mihi contingat ut illic corpus meum requiescat . todanhen . et æt sture .[fo. 199r] scræfleh et cohhanleh . ea conditione ut illa congregatio uota eorum faciat firma sicut michi promiserunt . iterum dabo uuerferðe . xi . manentium bremesgræfan et Feccanhom ut habeat suum diem et postea reddat ad uegornaceastre . uerum etiam do . xxx . manentium under ofre ad gleawecestre . et quando michi contingat exitus diei mei . tunc dabo ciolburge matri meæ si diutius uiuit quam ego terram , xliii . manentium . æt westmynster et æt store . ut habeat sua die et postea reddat ad uuegernensem ecclesiam . pro qua re ea uiuente ut ibi habeat protectionem et defensionem contre Beorclinga contentione . et si aliquis homo in aliqua contentione iuramentum ei decreuerit contra Berclingas . Liberrima erit ad reddendum cum recte consilio propinquorum meorum qui michi hereditatem donabant et meo quo ei dabo . et si non habeat patrocinium in ciuitate . weogornensi . postea primum querat ad archiepiscopum in cantia . et si ibi non habeat sit libera cum ruris et libris ad eligendum patrocinium ubi plactitum sibi fuerit . Si aliter fiat ut non opto aliquis homo contendat contra libros meos uel hereditatem indigno tunc habeat aldulfus episcopus in liccetfelda istius cartulæ comparem et amici et necessarii mei et fidelissimi alias . id est eadberht . eadgaring . et Æðelheah efning . ad confirmationem huius rei . Rogo etiam Æðelric pro amore omnipotentis dei et precipio et obsecro per omnes uirtutes celorum . ut nullus homo hanc positionem crucis christi que tantorum uirorum testimonio confirmata est [fo. 199v] non presumat minuere . si ausus est aliquis confirmationem istam infringere ; debetur de laude dei si non satisfactione emendauerit .

Ego coenwulf rex merciorum hanc munificentiam signo sanctæ crucis subscripsi .

Ego Æðelhardus archiepiscopis .        Ego Heaberht . dux .

Ego Ældulfus . episcopus .     Ego Beornoð dux .

Ego Deneberht episcopus .     Ego Wicga dux .