Sawyer 1187, Liber Wigorniensis version
(dated 804, corresponding to SWC Record # 33; 'Hemming,' fos. 198v–99v)
[Cotton Tiberius A. xiii, fos. 49r]
(Note in right margin: “west burh et stoc.”)
(Note written in right margin, c. 13th
saec. (gothic litera textualis):
“Westbiria et stoc.”)
In nomine domini dei summi rex regum . qui in altis habitat et prospicit omnia
cælestia et terrestria. Anno ab Incarnatione christi . dccco . iiiio . Indictione . xiia
. Ego æþelric filius æðelmundi . Cum conscientia synodali inuitatus ad synodum et in iudicio stare in loco qui
dicitur Clofeshoh . Cum libris et ruris id est
æt westmynster quod prius propinqui
mei tradiderunt mihi et donauerunt . ibi æthelheardus archiepiscopus . mihi regebat atque iudicauerat
cum testimonio Coenwulfi regis et optimatibus eius coram omni synodo quando scripturas meas perscrutarent ut liber essem terram meam atque libellas dare quocumque uolui. Postea commendaui amicis
meis ad seruiendum . quando quæsiui sanctum
petrum et sanctum paulum pro remedio animae meae . Et iterum me reuertente ad patriam accepi terram meam et pretium reddidi quasi ante pacti sumus et
pacifici fuerimus adinuicem . Facta est
autem post paucos annos alia synodus
æt aclea . Tunc in illa synono coram
episcopis rege et principibus eius
rememoraui pristinæ libertatis mei quæ mihi ante iudicatum est . et cum licentia
eorum testificaui in præsenti [fo. 49v] testimonio quemadmodum meam hereditatem dare uoluissm . Et sic dixi . Haec sunt Nomina illarum terrarum . quæ dabo ad locum qui dicitur deorhyrst pro
me et æðelmund patrem meum . Si mihi contingat ut illic corpus meum requiescat . Todanhom and æt sture . screfleh . and cohhanleh . Ea conditione ut illa
congregatio uota eorum faciat firma
sicut mihi promiserunt . Iterum dabo wærferðe . xi . manentium bremergrefan and feccanhom ut habeat suum
diem et postea reddat ad
wigornacestre . Uerum etiam do . xxx
. manentium under ofre ad
gleawecestre . Et quando mihi contingat exitus mei diei . Tunc dabo ciolburge
matri meae si diutius uiuit quam ego . terram
illam æt westminstre and æt stoce ut
habeat suam diem et postea reddat ad weogornensem aecclesiam . Pro qua re ea uiuente ut ibi habeat protectionem et defensionem contra berclinga contentione . Et si
aliquis homo in aliqua contentione iuramentum
ei decreuerit contra berclingas . liberrima erit et reddendum cum recto consilio propinquorum meorum qui mihi
donabant hereditatem et meo quo ei
dabo . et si non habeat patrimonium
in ciuitate weogornensi . Postea
primum quærat ad archiepiscopum in cantia et si ibi non habeat
sit libera cum libris et ruris ad eligendam
patrocinium ubi placitum sibi fuerit . Si aliter fiat ut non opto aliquis homo
contendat contra libros meos uel hereditatem
indigne tunc habet aldwulfus episcopus
in licetfelda istius cartulæ comparem
et amici necessarii mei et fidelissimi alias id est eadbyrht eadgaring . and
æðelheh esning . ad confirmationem
huius rei . Rogo etiam æðelric pro
amore omnipotentis dei et præcipio et obsecro per omnes uirtutes cœlorum . Ut nullus homo [fo. 50r] hanc positionem crucis christi . quæ tantorum uirorum testimonio
confirmata est non praesumat minuere
. Si ausus est aliquis confirmationem istam infringere . deleatur de laude dei si non satisfactione emendauerit :-
Ego
coenwulf rex merciorum hanc munificentiam signo sanctæ crucis subscripsi.
Ego æðelheardus
archiepiscopus dorouernensis ciuitatis signum sanctæ crucis subscripsi.
Ego aldwulfus licetfendensis episcopus consensi.
Ego wernberht episcopus consensi.
Ego denebyrht episcopus consensi.
Ego wulfheard episcopus consensi.
Ego eadwulfus episcopus consensi.
Ego headberht dux subscripsi.
Ego beornoth dux subscripsi.
Ego ciolward dux subscripsi.
Ego cynehelm dux subscripsi.
Ego wicga dux subscripsi.
Ego wigheard dux subscripsi.
Ego byrnwald dux subscripsi.
Ego aldred dux consensi et subscripsi.